Obrazy na stronie
PDF
ePub

invitum sola basileensi secunda debere contentum esse.

neque antea cum Berolini viverem, ad editiones illas aditus patuerat: vide quae conquestus sum in Clementinorum graecorum praefatione 6 marg 17 marg gesammelte abhandlungen 24, 23 42 fin 189, 24 beiträge zur baktrischen lexikographie 36 fin. ita factum est ut quae Iohannes Martianay de his scholiis habet non legerim nisi Gottingae. quae legi animo laetissimo: nam probata novo argumento vidi quae in praefatione Genesi praemissa 23 indicavi, Hieronymi opera manu scioli cuiusdam iudaici corrupta esse. acutis et veritatis amantibus hominibus ea quae loco laudato dedi sufficere poterant: nunc, cum hunc scholiastam detexerim, egregiis istis oblocutoribus sua culpa incognitum, vel indoctissimum quemque rem puto concessurum esse.

Venio nunc ad testes a Vallarsio excitatos. qui quinque sunt:

x editio anni 1496, quam bis expressis verbis laudat, saepe praemisso vocabulo al in margine contulit. equidem certe ea quae ita indicavit Vallarsius, sigla y usus cum lectoribus communicavi. dolendumque est quod de x illo nihil innotuit, nam saepe ei cum G meo convenire vidi. de editione Hieronymi anno 1496 publici iuris facta sine fructu consules Schoenemannum I 481, qui quae Vallarsius de ea dixit non legit.

A codex vaticanus 134.

B reginae Suecorum Christinae 11.

C eiusdem reginae 1286.

D cisterciensis reliquis fere praestantior, olim nonantulani asceterii, nunc sanctae crucis in Ierusalem de urbe ... 104.

Accederet ad hos codices a me ipso, a Maurinis et a Vallarsio excussis liber amiatinus, si honestum mihi visum esset editionem bibliorum veteris testamenti latinorum a Theodoro Heyse et Constantino de Tischendorf curatam expilare. quod equidem eo minus committendum duxi, quo ineptius et puerilius institutam videbam. sin ad ipsorum psalmorum examen criticum accessero, amiatino utar, in chartis meis sigla U notato, cui cum R meo maximam affinitatem intercedere supra dixi.

accederet toletanus, de quo Iosephus Blanchinus in vindiciis canonicarum scripturarum [1740] cxix, si Toletum proficisci potuissem: accederet monacensis 18426, nisi saeculi decimi quinti esset: accederet berolinensis latinus theologicus quadratus 24, in Hispania scriptus, si Berolini haberem quem de eo interrogarem: nam ipse vidi numquam ut nec monacensem vidi.

accederent harleiani musei britannici 613 2798 2799, oxoniensis corporis Christi 12, alii, de quibus in tabulas non rettuli.

His ita expositis dicendum restat de via, qua procedere debeat qui hanc meam psalterii huius editionem, quam incohatam, non absolutam supra dixi, velit ipsi Hieronymi manui similiorem reddere.

ac primum quidem quaerendum erit, cui codici Iohannes Martia

nay in psalterio nostro edendo se addixerit. nam in apparatu meo persaepe up ab omnibus codicibus vides recedentes, de quorum lectione relatum est. quod quaerere nisi Lutetiae nemo poterit.

deinde canones Maurinorum perscrutandi erunt, ut quid de hac codicum familia iudicandum sit pateat.

praeterea scholiastae adnotationes omnes conligendae et examini subiciendae erunt, quod posterius facere non poterit nisi qui et adcurata linguae hebraicae scientia instructus sit et quae opiniones de singulis vocabulis hebraicis difficilioribus saeculis sexto septimo octavo valuerint perspectum habeat.

quid? quod excutienda erunt quae Hieronymus in libris suis de psalmorum locis docet, et speculum Augustini benedictinum comparari debebit, quod psalterio nostro uti notum est. neutrum nisi codicibus veteribus diligenter adhibitis fieri poterit. vide Augusti Reifferscheid bibliothecam patrum latinorum italicam 66, tübinger theologische quartalschrift 1872, 346.

his omnibus absolutis psalterium iuxta Hebraeos Hieronymi typis ita exprimendum erit, ut forma litterarum ad dexteram inclinatarum distinguantur quae Hieronymus e vetere versione in suam transsumpsit: horum enim pretium minus esse quam novorum omnes confitebuntur. huic editioni subicienda erunt Aquilae et Symmachi interpretationes ab Hieronymo probatae: nam Hieronymum non semper ex hebraeo vertisse, sed ubi res non bene procedebat, ad Aquilam et Symmachum confugisse, veteres norant, hi nostri nesciunt. quae omnia si facta erunt, psalterium hoc nostrum examini psalmorum hebraicorum critico poterit adhiberi.

Superest ut de editione psalterii ab Hieronymo ex hebraeo versi loquar, quam nuperrime Constantinus de Tischendorf curavit: quod non facio nisi ingenti taedio victo.

prodiit igitur hoc anno 1874 ineunte, Gottingam perlatus est ante diem IX Kal Februarias liber psalmorum hebraicus atque latinus ab Hieronymo ex hebraeo conversus. consociata opera ediderunt Constantinus de Tischendorf SBaer FrDelitzsch, in quo pagina iv haec scribit Franciscus Delitzsch: Quisquis ipsius Hieronymi versionem [psalterii] cognoscere cupit, quae quidem ad historiam et textus et interpretationis plurimum valet, hic necesse est adeat vel tomum X (1771) operum Hieronymi a Vallarsio editorum vel t II (1751) operis illius, in quo Sabatarius (Sabatier) bibliorum sacrorum latinas versiones antiquas collegit. tanto maiori laetitia affectus sum, quod Constantinus de Tischendorf, vir et doctrina et ingenio in arte critica facile princeps socium se Baerio mihique adiungere annuit ad conficiendum psalterium vallarsianum

...

.....

[ocr errors]

assumsit igitur textum

eumque collato codice amiatino qui ab ipso bis editus (1850. 54) psalterii textum non gallicanum, sed ipsum hieronymianum continet, et ubique perpenso critico Vallarsii et Sabatarii iudicio recognovit. ad quae dicenda haec sunt.

...

apparatu acri

si Franciscus Delitzsch ei qui psalterium iuxta Hebraeos legere vellet ante Constantini sui curas vel Hieronymi vallarsiani tomum decimum anno 1771 editum vel versionum bibliorum latinarum a Petro Sabatier conlectarum volumen secundum adeundum fuisse dicit, his verbis aut psalterium illud non editum esse ante annum 1874 nisi his duobus locis dicit aut his duobus locis optime editum esse contendit. utrumque si facit, errat.

nam psalterium iuxta Hebraeos typis excriptum esse annis 1473 1496 1509 1516 1526 1693 1738 supra vidimus, cum quid siglis yx§¶μß indicaretur explicarem. habetur praeterea psalterium idem in editionis Hieronymi rarissimae romanae volumine VII [Schoenemann I 505: ipse numquam vidi] et in volumine Tribbechovii VIII [anni nota carente], ut taceam de repetitione romanae editionis plantiniana [1578] VII 191-222, de parisina editione Nivellii et basileensibus tribus quae erasmianam alteram sequutae sunt. legitur etiam, licet incommodissime et ineptissime dispositum, in veteris testamenti bibliis latinis Lipsiae 1873 editis, crediderimque etiam Mignium illum famosissimum apud Parisienses bibliopolam typis subiecisse librum, quem ab operibus Hieronymi abesse non posse procul dubio intellexit. et repetivit Samuel Bagster londiniensis in volumine quod the hexaplar psalter inscripsit. editum igitur est non bis, sed noviens deciens vel pluriens etiam.

sin optime Franciscus Delitzsch psalterium iuxta Hebraeos a vallarsianae repetitore veneto et Petro Sabatier editum contendit, fallitur. nam utrumque supra vidimus a Iohannis Martianay editione pendere.

quodsi vero a Francisco Delitzsch Constantinus de Tischendorf vir et doctrina et ingenio in arte critica facile princeps vocatur, iudicari id poterit ad ea quae anno 1857 exposui et anno 1866 in libro gesammelte abhandlungen 85-119 iterum edidi, atque ex ipso psalterio tischendorfiano latino prudentibus viris ridicule et absurde dictum videbitur.

nam si editionem Hieronymi venetam pro vera vallarsiana assumsit Constantinus de Tischendorf, quae a Vallarsio curata non est:

si non vidit Vallarsium in psalterio edendo perpaucis locis a Maurinis recessisse, omnemque emendati huius libri laudem, si modo est ulla, ad Iohannem Martianay referendam esse:

si hanc vallarsianam quam putabat quaeque revera est maurina, tumultuaria opera e codicibus neglegenter non conlatis, sed passim inspectis ab homine artis criticae imperitissimo confectam esse ignoravit:

si scripturae varietatem a Iohanne Martianay confectam et veteres psalterii iuxta Hebraeos editiones omnino non novit:

si quae Iohannes Martianay de canonis hebraicae veritatis codicibus exposuit nec legit neque ad diiudicandam librorum manu scriptorum dignitatem adhibuit:

si vallarsianam illam suam cum codice amiatino contulit, qui psalterium hoc de quo sermo est continet, ut equidem arbitror, ab

emendatore falsatum, sin hoc placebit diffiteri, ab aliis eiusdem psalterii codicibus Lipsiam facili negotio arcessendis et procul dubio non contemnendis mirum quantum diversum:

si Petri Sabatier apparatum perpendit, in quo nihil omnino ad hoc psalterium pertinens habetur (nam Petrum Sabatier versiones latinas e graeco petitas conlegisse vel novicii tirones norunt):

si nescivit Petrum Sabatier, quod supra ipsius Petri Sabatier verbis probavi, perpaucis exceptis psalterium Hieronymi tertium ex editione maurina repetivisse:

si ad eum numquam perlatum est operis magni illius remensis tomum secundum editum esse anno 1743 (nisi quod de hoc etiam valent quae IBerger de Xivrey étude sur le texte et le style du nouveau testament [1856] 35 dixit), anno 1751 primo tantum folio novato iterum vaenum oblatum esse:

si ad Psalm 52, 7 Hilarium pictaviensem testem laudat, qui Hilarius anno 368 mortuus psalmos e graeco versos legit, Hieronymi psalterium iuxta Hebraeos anno 405 editum vidisse non potuit:

haec inquam si fecit, indoctissimum se iudiciique critici plane expertem ipse demonstravit.

hunc talem hominem qui in arte critica principem dicere audeat, quo nomine is vocandus sit, alii iudicabunt. nam codices invenire et publicis sumtibus edere ut gratulatione hoc, laude quadam illud non carebit, ita apud sensatos homines critici acuminis gloriam numquam pariet.

iam si codicem amiatinum a Tischendorfio bis editum scribit Franciscus Delitzsch, quem codicem psalterii textum non gallicanum, sed ipsum hieronymianum continere dicit, meminerimus Tischendorfium semel edidisse novum testamentum amiatini, cuius editionis utilissimae exempla cum pro more doctissimi saeculi nostri divendita non essent, anno 1854 novi testamenti amiatini editionem alteram a librario una pagella nova novum librum mentiente vaenum propositam esse, extra Lipsiam omnes novimus. verum hoc non est codicem amiatinum bis edere. psalmosque novi testamenti partem esse mihi quidem incognitum est, neque vidi psalmos in voluminibus istis annis 1850 et 1854 editis extare.

atqui mirari subit cur bibliorum illorum veteris testamenti latinorum a Theodoro Heyse edi coeptorum, a Constantino de Tischendorf absolutorum mentio hoc loco a Francisco Delitzsch iniecta non sit, nisi forte opus illud puerilius et ineptius visum est quam ut nominari ab amico posset.

His omnibus ita expositis, eo praefationis loco, qui omnium oculis maxime est expositus, ea dicam, quae ab omnibus, quotquot libro meo usuri sunt, teneri volo.

e silentio meo concludi posse in GRW, nisi quod e e ae æ permista plerumque non notarim, apertos librariorum errores non receperim in apparatum nisi certas ob causas: vide etiam ad Psalm 3, 3. in

ysquẞ orthographica quae dicuntur plerumque non curavi: Z in psalmis 1-25 106-151 eodem quo GRW modo tractatus est, nisi quod t pro e scriptam in vocabulis mendacium fallacia similibus in hoc numquam notavi. codicum ABCDEFHKLMNOPQ, item x et S scripturas ab editoribus parisino et veronensi acceptas laudavi: quae si male notatae sunt ab illis, equidem culpa non teneor. potuit autem fieri ut in opere perquam molesto transscribens et digerens ipse erraverim: quod si factum est, apud aequos lectores excusationem in promptu habebo.

Cum litterarum ad dexteram inclinatarum copia in typographeo iam nulla sit, quae supra pagina ix med edenda erant, loco quo decebat edere non potui et nunc ita edo, ut quae auctores a me in lucem protracti scripserint et quae ipse addiderim, prudenti lectori distinguenda relinquam, non ipse distinguam. confer onomastica mea sacra I viii II 44 ac mirare et patientiam meam et divitias guelphicas.

Cum nomina litterarum hebraicarum in codicibus atque editionibus psalterii hinc inde obvia non curaverim, ne talibus cupediis lectores omnino careant, addo quae e codice quodam gothano desumpsi.

Anno 1868 cum Genesis versionem graecam veterem ederem, de codice Oxoniensium 27 frustra me quaesivisse rettuli, quem paulo post Gothae feliciter servatum inveni. est igitur codex Holmesii 27 e murbacensi gothanus membr I 17 foliorum 71 idem de quo Bernhardus de Montfaucon anno 1708 palaeographiae graecae paginis 220-223 et (qui totus a Maurino isto pendet) FAStroth anno 1782 in Eichhornii repertorium für biblische und morgenländische litteratur XI 59 egit. neuter librum vidit: ego cum diligenter conlatum ad psalterii graeci editionem adhibuerim, non septimi sed noni saeculi esse avτóлins scio, carminaque in eo servata tria hoc loco editurus sum. in quorum tertio edendo Bernhardus de Montfaucon, amicorum suorum ignavia et inscitia deceptus, ultra versum 17 progressus non est. et fallitur vir doctissimus, si qui post versum 17 versus sequi deberent, desiderari scribit. adsunt enim in codice, sed ita evanidi, ut aegerrime neque integros legerim, certusque sum virum in legendis codicibus non exercitatum non multa visurum esse: confer reliquias iuris ecclesiastici syriacas 124, et quae de ThILamy, non legente codicem, sed librum meum repetente, ZDMG XIV 336 337 dicta sunt. permiserat quidem Wilhelmus Pertzsch potiones chemicas infundi, de quibus in libro archiv der gesellschaft für ältere deutsche geschichtskunde V 512 agi ante diem X Kal Iul 1853 me ad Granium Licinianum accessurum GFPertzius docuerat, sed vapores tantum e liquore ammonii sulphurati surgentes per brevissimum tempus ad membranam adplicavi idque sine fructu: kalio ferrocyanico et acido muriatico uti nolui: istam enim medicinam ex Ephraemi codice parisino nunc caeruleo et Friderici Koehler conlegae berolinensis doctrina sciebam periculosam esse,

« PoprzedniaDalej »