Obrazy na stronie
PDF
ePub

IN FESTO SANCTI ANDREE APOSTOLI.

83

In festo sancti Andree apostoli. Si festum sancti Andree in prima dominica adventus evenerit: transferatur usque in feriam secundam et die sabbati jejunetur vigilia: et fiat servitium de sancto Saturnino. et missa de vigilia in eodem sabbato: et in dominica habebit omnino vesperas suas: sicuti habebit: si in secunda feria festum ejus evenerit: cum antiphonis suis propriis: quia festum ejus duplex est. et psalmis dominicalibus. sed cum oratione Majestatem. Et fiet memoria de adventu cum añ. Ne timeas et oratione Excita domine. et memoria de domina cum antiphona Beata es maria. Fiet etiam memoria de martyribus Crisanto et Daria: in primis vesperis de apostolo quando festum apostoli transfertur in crastinum.

Et sciendum est: quod in omnibus vigiliis festorum vigilias habentium: sive sint de temporali: sive de sanctis: semper ad primas vesperas dicatur oratio de vigilia: nisi festum differatur. et tunc dicatur oratio de die: preterquam in vigilia nativitatis beate marie virginis: ubi ad primas vesperas dicitur oratio de die. Si autem infra adventum hoc festum evenerit: non dicetur psalmus. Te deum. nec Gloria in excelsis. nec Ite missa est.

C Et notandum quod infra octavas sancti andree fiet servitium

[ocr errors][merged small]

84

de sancto andrea feria quarta vel quinta nisi impediatur per commemorationem beate virginis: vel per festum Crisanti et Darie. Aliis vero feriis infra octavas dicetur de adventu: nisi impediatur ex causis predictis. Si in dominica hec vigilia evenerit: fiat memoria de sancto saturnino ad vesperas et3 matutinas. ¶ In vigilia sancti andree apostoli ad matutinas de sancto saturnino dicatur: si in die feriali evenerit et cum nocturno et tribus lectionibus de martyribus: responsoria et cetera que sequuntur: sumantur de communi unius martyris cum oratione Deus qui nos. In vigilia sancti andree apostoli ad vesperas super psalmos feriales. Antiphona. nus ex duobus qui secuti sunt dominum erat andreas frater symonis petri all'a. An. Dignum sibi dominus computavit martyrem quem vocavit apostolum dum esset in mari. alleluya. Añ. Dilexit andream dominus in odorem suavitatis alleluya. Añ. Andreas Christi famulus dignus deo apostolus: germanus petri: et in passione socius. An. Qui persequebatur justum demersisti eum domine in inferno: et in ligno crucis dux justi fuisti. Capitulum.

Un

Corde

orde creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem. Dicit enim scriptura :

2 dominica: E.G. 'ad' add: E.G.

[blocks in formation]

86

Adoremus victoriosissimum regem Christum: Qui victorem per crucis tropheum coronavit beatum andream apostolum. ps. Venite. Hym. Eterna Christi. In j. nocturno añ. Andreas apostolus dixit ad egeam: tanto meo regi deo ero acceptior: quanto pro ejus amore fuero permanens in tormentis confessor. ps. Celi enarrant. añ. Ego crucis Christi servus sum: et crucis tropheum optare potius debeo quam timere. ps. Benedicam. añ. Cunque carnifices apostolum ducerent ut cruciaretur: concursus factus est populorum clamantium justus homo et amicus dei: quid fecit: ut ducatur ad crucem. at ille rogabat populum ut non impedirent passionem ejus. ps. Eructavit cor meum. In omnem terram.

Proconsul egeas patras [Lec.j

civitatem ingressus: cepit compellere credentes in Christum ad sacrificia idolorum. Cui occurrens sanctus andreas dixit. Oportebat ut tu qui judex esse hominum comprobaris: judicem tuum qui in celis est cognosceres et agnitum coleres: et colendo eum qui verus est deus: ab his qui veri dii non sunt animum revocares. Re. Dum perambularet dominus supra mare secus littus galilee vidit petrum et

5

mina tu tenebras illumina. Ne mentem somnus opprimat nec hostis nos surripiat nec ullis caro petimus commaculetur sordibus. Te reformator sensuum votis precamur cordium ut puri castis mentibus surgamus a cubilibus. Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et imperpetuum. Ad matu.' add : E.G.

4 'exivit sonus eorum. Et in fines orbis terre verba eorum' add: G.

⚫ videns: G.

87

andream retia mittentes in mare: vocavit eos dicens: Venite post me: faciam vos piscatores hominum. Erant enim piscatores: et ait illis. Venite post me. Lec.ij. Ista supersti

Egeas dixit.

Egeas

tiosa et vana sunt verba. Nam Jesus vester dum hec predicaret: judei illum crucis patibulo affixerunt. Beatus andreas respondit: O si velis scire mysterium crucis quam rationabili caritate auctor humani generis pro restauratione nostra hoc crucis patibulum non invitus : sed sponte suscepit. Re. Mox ut vocem domini predicantis audivit beatus andreas relictis retibus: Quorum usu actuque vivebat: eterne vite secutus est premia largientem. Ad unius jussionis vocem beatus andreas relictis retibus: Quorum usu. geas dixit: cum [Lectio iij. traditus asseratur hic a suo discipulo: et a judeis tentus: et ante presidem adductus: et ad petitionem judeorum a militibus presidis crucifixus: quomodo tu dicis eum sponte crucis subiise patibulum ? Andreas respondit. Ideo ego dico spontaneum quia simul cum ipso fui cum a suo discipulo traderetur et antequam traderetur : dixit nobis quod tradendus esset et crucifigendus pro salute hominum: et die tertia resurrecturum se esse predixerat. Re. Homo dei ducebatur ut crucifigerent eum populus autem clamabat voce magna dicens: Innocens ejus sanguis sine causa damnatur. Cunque carnifices duce

[blocks in formation]

88

añ.

rent eum ut crucifigeretur: factus est concursus populorum clamantium et dicentium. Innocens. Gloria. Innocens. In ij. nocturno añ. Cum pervenisset beatus andreas ad locum ubi crux parata erat: videns eam a longe exclamabat voce magna dicens: salve crux: que in corpore Christi dedicata es: et ex membris ejus tanquam margaritis ornata. ps. Omnes gentes. Añ. Antequam te ascenderet dominus noster o beata crux : timorem terrenum habuisti: modo vero amorem celestem obtinens pro voto susciperis. ps. Exaudi deus deprecationem. Amator tuus semper fui: et desideravi te amplecti o bona crux. ps. Exaudi deus orationem. Constitues eos. Lec. iiij. ec et his similia dicente apostolo: indignatus egeas ipsum cruci affigi precepit: mandans hoc questionariis: ut ligatis pedibus et manibus quasi in eculeo 3 tenderetur. ne clavis affixus cito deficeret: sed potius cruciaretur longo cruciatu. Accedentes vero carnifices levaverunt eum in cruce: et extensis funibus per totum corpus ejus : sicut eis jussum fuerat suspenderunt. Dixit autem populus ad egeam: Male judicasti iniqua sunt judicia tua. Re. O bona crux que decorem et pulchritudinem de membris domini suscepisti. Accipe me ab hominibus et redde me magistro meo ut per te me recipiat: qui per te me redemit. Salve crux que in corpore Christi

H

equuleo: E. G.S.

89

dedicata es et ex membris ejus tanquam magaritis ornata. Accipe. Lectio v.

Egeas vero expavescens po

pulum et promittens se eum deponere: simul cepit ire. Quem videns sanctus andreas dixit: Quid tu ad nos egea venisti? Si vis credere Christo: aperietur tibi via indulgentie: sicut promisi. Si autem venis ad hoc tantum ut me solvas: ego penitus hinc de ista cruce vivens in corpore deponi non potero. Mittentes autem manus ad crucem carnifices: non potuerunt penitus contingere eum. Re. Salve crux que in corpore Christi dedicata es: et ex membris ejus tanquam margaritis ornata. Suscipe discipulum ejus qui pependit in te. O bona crux diu desiderata: et jam concupiscenti animo preparata. Suscipe. Lectio vj.

Tun

unc voce magna sanctus Andreas dixit: Domine Jesu Christe magister bone: quem dilexi: quem cognovi: quem confessus sum: jube me de ista cruce non deponi: nisi ante spiritum meum susceperis. Et cum hec dixisset: videntibus cunctis splendor nimius sicut fulgur de celo veniens: ita circundedit eum: ut penitus pre ipso splendore oculi humani eum non possent aspicere. Cunque permansisset splendor fere dimidie hore spacio: abscedente lumine emisit spiritum simul cum ipso lumine pergens ad dominum cui est honor et gloria in secula seculorum. Re. Gloriosus apostolus dei andreas: dum ad

90

hunc deponendum veniret egeas: tu me inquit penitus non attingas sed si credideris: tormenta evades curre miser dum potes. In cruce pendens biduo predicabat populo. y Qui fere spacio dimidie hore immensi luminis circundatus splendore: abscedente lumine emisit spiritum:cum palma martyrii pergens ad Christum. In cruce. Gloria. In cruce. Aliud responsorium. Oravit sanctus andreas dum respiceret celos voce magna clamavit: et dixit: tu es deus meus quem vidi. Ne me patiaris ab impio judice deponi: quia virtutem sancte crucis agnovi. y Tu es magister meus Christe quem dilexi: quem cognovi: quem confessus sum: tantummodo in ista me voce exaudi. Ne me. Gloria. Quia. In iij. nocturno añ. Accedentes carnifices levaverunt eum in cruce et extendentes funibus totum corpus ejus: sicut eis jussum fuerat suspenderunt. ps. Confitebimur. Añ. Omnis interea populus conclamabat dicens: virum sanctum pudicum : ornatum moribus: bonum doctorem: pium: modestum: rationabilem : non debere hoc pati: sed debere de cruce deponi. ps. Dominus regnavit exultet. An. Tunc sanctus andreas ait : jam regem meum video: jam adoro: jam in ejus conspectu consisto. ps. Dominus regnavit irascantur. y Nimis honorati sunt amici. Secundum Mattheum.

[blocks in formation]

1 secum: S.

« PoprzedniaDalej »