Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

PRAEFATIO.

In collectione hac fontium iuris ecclesiastici instituenda duplex mihi propositum fuit, cui etiam duae eius partes respondent. In priore parte ea monumenta colligenda esse duxi, quae ad historiae iuris canonici studium accurate instituendum eiusque cognitionem promovendam aut necessaria aut saltem utilissima sunt, quorum autem adeundorum iuris studiosis aliisque magna librorum supellectile haud instructis raro copia est. In tanta talium monumentorum ubertate et varietate difficilis sane delectus fuit , deque opportunitate eorum quae recepi quaeque omisi disputare licet. Ast inprimis curandum fuit, ne collectio instituti fines excederet nimiamque in molem excresceret.

Altera pars uberior fontes iuris ecclesiastici hodierni et novissimi continet. Magnus eorum numerus imo postremis his temporibus prodiit, qui gravissimas de statu ecclesiae eiusque cum republica nexu quaestiones concernunt, qui tamen nusquam collecti sed non nisi multis libris dispersi inveniuntur. Hinc meum librum non tantum iuris ecclesiastici studiosis sed etiam historiae ecclesiasticae investigatoribus utilem gratumque fore confido, eoque lector benevola mente utatur.

Scribebam Bonnae Idib. Decembr. MDCCCLXI. FONTES IURIS ECCLESIASTICI.

PARS PRIOR.

Monumenta historica ordine chronologico

disposita.

[ocr errors]

Pag. I. Regula Formatarum e seculo quinto

1 II. Litterae commendatitiae a. 810

2 III. Ex formulis Marculfinis c. a. 660

2 IV. Ex libro diurno Romanorum pontificum c. a. 714 7 V. Concilium Germanicum a. 742

18 VI. Regula Chrodogangi episcopi Metensis c. a. 760 20 VII. Karoli Magni capitulare ecclesiasticum a. 789

46 VIII. Concordatum Wormatiense a. 1122

75 IX. Friderici II. promissio a. 1213

76 X. Friderici II. confoederatio cum principibus ecclesiasticis a. 1220

78 XI. Friderici II. edictum contra statuta ecclesiasticae libertati praeiudicantia a. 1220

81 XII. Friderici II. constitutio in basilica beati Petri a. 1220 82 XIII. Concordata Constantiensia a. 1418

86 XIV. Literae foederis principum Imperii de concordia Ro

mae cum Pontifice ineunda a. 1446 die V. Oct. . 97

.

« PoprzedniaDalej »