Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

nonicatuum, Praebendarum , Ecclesiarum aut Beneficiorum aliorum per nos, seu Auctoritate nostrarum Litterarum immediate collatorum, seu conferendorum in posterum, praeterquam si virtute gratiae exspectativae assecutio fiat, nunc vacantia et in antea vacatura , plena super praemissis omnibus et singulis cum fratribus nostris collatione praehabità, et matura deliberatione secuta ordinationi dispositioni ac provisioni nostrae, de ipsorum fratrum consilio, Auctoritate Apostolica, reservamus. Decernentes ex nunc irritum et inane, si secus super praemissis, et quolibet eorum, per quoscunque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attemptari.

Item in Ecclesiis Metropolitanis et Cathedralibus, etiam Apostolicae Sedi immediate non subiectis, et in Monasteriis Apostolicae Sedi immediate subiectis, fiant Electiones Canonicae, quae ad Sedem Apostolicam deferantur, quas etiam ad tempus constitutum in Constitutione Nicolai, quae incipit: Cupientes Papa exspectet; quo facto, si non fuerint praesentatae, vel si praesentatae minus Canonicae fuerint, Papa provideat. Si vero Canonicae fuerint, Papa eas confirmet; nisi ex causa rationabili et evidenti , et de fratrum consilio de digniori et utiliori persona duxerit providendum. Proviso, quod confirmati et provisi per Papam, nihilominus Metropolitanis et aliis praestent debita Iuramenta et alia, ad quae de Iure tenentur.

In Monasteriis, quae non sunt immediate subiecta Sedi Apostolicae, nec non in aliis Beneficiis regularibus, super quibus pro confirmatione seu provisione non consuevit habere recursus ad Sedem Apostolicam , non teneantur venire Electi , seu illi, quibus providendum est, ad Curiam, ad habendum confirmationem vel provisionem ; nec etiam dicta Beneficia regularia cadant in gratiis exspectativis. Ubi autem in Monasteriis ad Cu riam Romanam venire seu mittere consueverunt, ibi Papa aliter non confirmet seu provideat , quam superius de Cathedralibus Ecclesiis est expressum. De Monasteriis Monialium Papa non disponat, nisi sint exemta, et tunc per Commissionem in partibus. De caeteris Dignitatibus et Beneficiis quibuscunque saecularibus et regularibus vacaturis, ultra reservationes iam dictas maioribus Dignitatibus post Pontificales in Cathedralibus et Principalibus in Collegiatis exceptis, de quibus Iure ordinario provideatur per illos inferiores, ad quos alias pertinet. Idem sanctissimus Dominus noster per quamcunque aliam reservationem, gratiam exspectativam aut quamvis aliam Dispositioncm sub

quacunque verborum forma, per eum aut eius Auctoritate factam vel fiendam, non impediet, quo minus de illis, cum vacabunt de mensibus Februarii, Aprilis, Iunii, Augusti, Octobris, et Decembris, libere disponatur per illos , ad quos Collatio, provisio , praesentatio, electio aut alia quaevis Dispositio pertinebit, Reservationibus aliis premissis ac Dispositionibus Auctoritate eiusdem Domini nostri Papae factis vel faciendis, non obstantibus quibuscunque. Quoties vero aliquo vacante Beneficio de mensibus Ianuarii, Martii, Maii, Iulii, Septembris et Novembris, Dispositioni Apostolicae Sedis reservatis, non apparuerit infra tres menses a Die notae vacationis in Loco Beneficii quod alicui de illo Apostolica Auctoritate fuerit provisum, ex tunc et non antea, Ordinarius vel alius, ad quem illius Dispositio pertinebit, de illo libere disponat.

Item ad finem, ut haec ordinatio Collationis Beneficiorum non reservatorum per alternos menses possit per nationem publicari, et omnes, qui ipsa gaudere voluerint, tempus congruum habeant eandem acceptandi, tunc quoad Apostolicam Sedem in Kalendis Iunii proxime futuris ipsa currere incipiet, durabitque deinceps, nisi in futuro Concilio de Consensu nationis aliter fuerit ordinatum.

Item circa provisionem Apostolicae Sedi ordinandam , dus Annatarum hoc modo currat: De Ecclesiis Cathedralibus omnibus et Monasteriis virorum duntaxat, vacantibus et vacaturis, solventur pro fructibus primi Anni a Die vacationis, Summae pecuniarum in libris Camerae Apostolicae taxatae, quae 'communia servitia nuncupantur. Si quae vero excessive taxatae sunt, retaxentur ; et providentur specialiter in gravatis regionibus secundum qualitatem rerum, temporum et regionum, ne nimium praegraventur : ad quod sanctiss. D. N. petentibus dabit Commissarios in partibus, qui diligenter inquirant, et retaxent.

Taxae autem praedictae pro media parte infra annum a Die habitae possessionis pacificae totius vel maioris partis solvantur; et pro media parte alia infra sequentem annum. Et si infra annum bis vel pluries vacaverint, semel tantum solvetur; nec debitum huiusmodi in successorem in Ecclesia vel Monasterio transeat: de caeteris Dignitatibus, Personatibus, Officiis et Beneficiis saecularibus quibuscunque et regularibus, quae Auctoritate Sedis Apostolicae conferentur, vel de quibus providebitur, praeterquam vigore exspectativarum, aut causa per

mo

Walter Fontes iuris ecclesiastici.

8

mutationis solvantur Annatae seu medii fructus iuxta taxam solitam, a tempore possessionis infra annum, et debitum huiusmodi in successorem in Beneficio non transeat. De Beneficiis vero, quae valorem viginti quatuor florenorum de Camera non excedunt, nihil solvatur , curratque haec Observantia deinceps, nisi eam similiter in futuro Concilio de Consensu nationis immutari contingat.

In aliis autem, quae per felicis recordationis Dominum Eugenium Papam quartum, pro natione praefata, usque ad tempus

futuri Generalis Concilii permissa, concessa, indulta, atque decreta , et per memoratum sanctissimum Dominum nostrum Papam Nicolaum confirmata fuere, in quantum illa Concordiae praesenti non obviant, ista vice nihil extitit immutatum.

Voluit etiam memoratus Dominus Legatus, quod super Concordatis praesentibus , singuli Metropolitani praedictae nationis, petentibus quibuscunque, quantum opus eis videbitur, sub suis sigillis transsumta concedere valeant, quodque transsumtis eisdem in Iudicio et extra stetur et adhibeatur, tanquam huic originali Cartae, per omnia plena fides. Per hoc autem, quod in Concordatis huiusmodi, sive quibusvis aliis eorum occasione conficiendis Litteris, propter competentiorem Descriptionem Alamania specialis appellatur natio , ipsa censeri non debet a Germanica natione distincta, seu quomodolibet separata. Ad fidem igitur et robur omnium praemissorum Nos Fridericus Romanorum Rex, et Nos Iohannes Cardinalis Legatus supradicti Cartam praesentem nostris appensis mandavimus communiri Sigillis. Ad Mandatum Domini Regis in Consilio.

XX. Ordo inquisitionis in synod o *). Forma ad celebrandam Synodum laycalem secundum formam

scribtam domini Warmiensis.

Franciscus dei gracia Episcopus Warmiensis vniuersis et singulis Ecclesiarum Parochialium Rectoribus et eorum loca tenentibus per Sedem Crutzburg constitutis Salutem in domino. Noueritis quod nos officium visitacionis Ecclesiarum Parochialium exequi cupientes constituimus et deputamus dictarum Ecclesiarum et populi sub eis constituti visitatores honorabiles viros dominos Petrum plebanum in Melsack et Iacobum plebanum in Wartynberg Curie nostre penitenciarium ad recipiendam denuncciacionem super excessibus per dietam Sedem Crutzburg constitutis, vnde vobis omnibus et singulis intimamus, quod dicti domini visitatores infrascriptas Ecclesias in dicta Sede Crutzburg dante domino visitabunt, videlicet die purificacionis marie in Crutzburg feria secunda in Tiffentail feria tercia in Persk feria quarta in Brandenburg feria quinta in Habirstro feria sexta apud sanctum Gregorium foris Civitatem Sambiensem Sabbato in Neuendorff die dominica videlicet octava purificacionis marie in Steynbach feria secunda in Levenhayn feria tercia in Ottenhayn feria quarta in Starkenberg feria quinta in Pregirswald feria sexta in Vochsberg Sabbato in Burkardisdorff die dominica in Seligenfelt feria secunda in Lodewigeswalde feria tercia in Lichtenhayn feria quarta in Mansfeldt et feria quinta in Thoraw. Ita quod ipsi visitatores semper venient ad locum visitandum ad cenam diei precedentis. Sic quod Sabbato qui erit vigilia purificacionis marie ad cenam erunt in Crutzburg et die purificacionis marie in Tiffentail et sic consequenter secundum ordinem. Idcirco tenore presencium citamus vniuersos et singulos dictorum Ecclesiarum Parochianos pruthenos theotrunicos et polonos, vt singuli in die sibi supra deputata veniant mane ad missam et sermonem ad audiendum Articulos inquisitionis super criminibus et defectibus Nec non denuncciacionem faciant de personis quibuscunque in civitatibus sive villis parrochiis Consulatibus fraternitatibusque constitutis, super criminibus magnis et manifestis qualitercunque sciverint per evidenciam aut famam publicam visitatoribus predictis Et vt expedite inquisicionis negotium transeat servent formam que sequitur videlicet in civitate vel opido Consulatus constituat ex se duos honestes et fide dignos denuncciatores siue scabinos synodales qui postquam constituti fuerint denuncciatores seu scabini huiusmodi, contestent se vel unum aut omnes de consulatu , quod sub fide christiana et bona consciencia dicant eisdem singuli que in Consulatu in communitate, civitate vel opido et tota parochia et ubicunque sciverint per evidenciam facti vel famam publicam denunccianda tantum de criminibus manifestis non ex odio sed caritate ad emendacionem excessuum et reformacionem morum. Similiter quelibet fraternitas duos de sua fraternitate denuncciatorės sive scabinos constituat qui similiter fratres suos contestabuntur. Similiter singule ville constituant duos huiusmodi denuncciatores sive scabinos, qui sic constituti ammonebunt omnes villanos quatenus sub fide christiana et conscientia bona dicant eis que sciverint in ipsa villa vel etiam in Civitate vel opido vel aliis locis sue parochie de criminibus tantum manifestis denuncciando, non ex odio sed caritate ad emendacionem excessuum et reformacionem morum. Demum dicti denuncciatores seu scabini synodales recipiant denuncciaciones a predictis et memorie studiose commendent in preparacionem inquisicionis, vt visitatoribus cum Ecclesiam suam visitabunt fidelem faciant denunciacionem et veritatem respondebunt ad interrogata, iuxta inquisicionem que sequitur. Denuncciandi sunt hi qui dicunt contra fidem et sacram Ecclesiam. Item qui dicunt contra constituciones apostolorum et eorum successorum sanctorum patrum contra Decretum et Epistolas decretales ut dicere, non est ieiunandum vel celebrandum vel confitendum vel non observandum quod mandat Ecclesia. Item invocantes et adiurantes demones ad inveniendum vel ad vestigandum aliqua, vt sortilegi, incantatores, carminatores et malefici. Item qui sacramentis vel rebus pro officio ecclesie consecratis abutuntur ad alios vsus quam ad quos sunt instituta a deo vel ecclesia. Item quorum pueri vel infirmi mortui sunt sine sacramentis ex sua culpa. Item qui non communicant singulis annis. Item qui non celebrant dies festivos sed laborant sine magna causa et necessaria. Item qui non ieiunant statuta ieiunia. Item qui diebus festivis non visitant Ecclesiam nec audiunt sermonem nec officium misse. Item qui sunt in magnis peccatis nec susceperunt penitenciam, aut si susceperunt penitenciam non tamen volunt penitere, vt manifesti et notorii peccatores videlicet blasphemi dei et sanctorum, excommunicati, interdicti, homicide, incendiarii, periuri, vsurarii, furcs, merces suas, vlnam aut mensuram suam vel pondera falsificantes, adulteri, stupratores et manifesti fornicatores seu concubinas habentes, percussores parentum. Item qui contraxerint matrimonium non certificati de morte prioris coniugis et maxime ubi adhuc coniux creditur superstes sive vivens. Item qui compaternitate aut filiacione sive cognacione spirituali ex baptismo vel confirmacione contracta de facto in matrimonio constituti , Item qui consangvinitate primo 2do 3tio vel 4to gradu coniuncti fuerint de facto in matrimonio constituti. Item si quis defuncta uxore vel eciam sponsa constitutus est de facto in matrimonio cum ea que fuit consangvinea defuncte vel in aliquo

*) Edidit Jacobson Geschichte der Quellen des Kirchenrechts des Preussischen Staats I. Theil. I. Band p. (270). Vide Lehrbuch des Kirchenrechts $. 187. not. 9.

« PoprzedniaDalej »