Obrazy na stronie
PDF
ePub

pro nobis aut eidem declarationi adheserint cassamus irritamus et anullamus nulliusque esse decernimus roboris vel momenti, omnem irregularitatis et infamie maculam sive notam per eos premissorum occasione contractam penitus abolentes, ac eos rehabilitantes et restituentes ad eorum ecclesias benefitia offitia dignitates et honores quecunque ac in pristinum statum et eum in quo erant ante premissa reponentes, Nec non illis qui contra ipsos impetratis concessis vel obtentis seu impetrandis concedendis et obtinendis quomodolibet niterentur, eciamsi eis aut eorum alicui ius quesitùm foret ex certa scientia de potestatis plenitudine perpetuum silentium imponentes, Insuper quascunque obligationes super annatis seu comunibus et minutis servitiis ceterisque iuribus nobis et Camere apostolice seu Collegio Venerabilium fratrum nostrorum sancte Romane ecclesie Cardinalium ceterisque Officialibus debitis seu que debere dicerentur occasione quarumlibet Metropolitanarum et Cathedralium ecclesiarum Monasteriorum dignitatum offitiorum et benefitiorum quorumcunque usque in presentem diem remittimus de nostra liberalitate relaxamus pariter et donamus, eosque qui in huiusmodi debitis obligati essent ab omni eorum solutione absolvimus et eciam liberamus, dispensationes preterea quascunque nisi tales forent quas hactenus sedes apostolica concedere non consuevit, Indulta quoque forum consciencie respicientia eciam in casibus sedi apostolice reservatis, nec non novas provisiones pro possessoribus sine preiuditio iuris quesiti ipsa suspensione durante vel eciam antea a nobis aut ab eis qui Basilee sub nomine Concilii remanserunt aut Legatorum suorum vel alia quavis auctoritate obtentas impetratas concessas ac omnia inde secuta a die date concessionis earundem eadem auctoritate confirmamus, perinde ac si a nobis impetrata fuissent, Super sententiis autem in Romana Curia vel in Basilea sub nomine generalis Concilii ante ipsam suspensionem vel ea durante in causis, in quibus uterque litigantium ex ordinario titulo nititur prolatis, que executioni nondum sunt demandate, Volumus statuimus et ordinamus quod huiusmodi sentencie coram Iudice ordinario tractentur et quicquid utraque pars vellet producere pro iure suo coram eo debeat exhibere, Qui quidem Iudex sumarie simpliciter et de plano sola facti veritate inspecta procedens negotium ipsum unica valeat terminare sentencia, a qua nulli partium appellare liceat aut provocare vel restitutionem aliquam obtinere, Per hoc autem nullatenus preiudicare intendimus eis qui possessionem dignitatum eciam Metropolitanarum Cathedralium et Abbatialium seu benefitiorum quorumcunque ordinaria vel alia auctoritate sub eadem Natione obtinentes durante neutralitate vel supensione predictis vigore processuum in Romana Curia vel in Basilea sub nomine generalis Concilii obtentorum aut alias violenter fuerunt spoliati, sed tam spolia quam iura eorum denuo coram Iudicibus ordinariis cognoscantur et fine debito derminentur, Insuper omnes et singulas prefate Nationis aut alterius in ea beneficia vel offitia obtinentes personas ecclesiasticas et seculares eciamsi Regalis Archiepiscopalis Episcopalis vel alterius dignitatis fuerint, qui post dissolutionem sive translationem prefati Concilii per nos factam congregationi Basiliensium sub nomine generalis Concilii adheserunt obediverunt aut incorporati fuerunt qui iam ad nostram obedientiam sunt reversi vel infra sex Menses post declarationem pro nobis factam redierint, seu declarationi ipsi adheserint ab omnibus et singulis iuramentis periurii reatu ac aliis censuris et penis si qui tenerentur aut incurrissent inflictis et in tales promulgatis aut propterea infligendis auctoritate prefata absolvimus et liberamus, ac omnem irregularitatis inhabilitatis et infamie maculam sive notam exinde quomodolibet forsan contractam abolemus, ac in pristinum statum restituimus et reponimus per inde ac si talia minime emanassent, Preterea omnes et singulas personas Nationis prefate sive alterius in ea benefitia vel oftitia sicut premissum est obtinentes que sub declaratione huiusmodi pro nobis facienda continebuntur que post huiusmodi Concilii translationem Basilee remanserunt ae ipsi congregationi adheserunt faverunt offitiis in eadem prefuerunt, aut in legatione eorum missi sunt quandoque aut eis crediderunt, ab omnibus excommunicationis suspensionis interdicti aliisque censuris et penis in eas per processus nostros aut alias inflictis et promulgatis absolvimus cum hiis qui ibidem seu provisis ') ab ipsis aut eorum auctoritate sacros ordines dicto tempore receperant, ut in susceptis ordinibus ministrare valeant dispensantes, Volumus insuper quod singuli Metropolitani Nationis eiusdem actu iam nobis obedientes vel qui infra sex Menses ut prefertur nobis et apostolice sedi debitam obedientiam prebuerint consimiles bullas sive litteras apostolicas habeant super quibus petentibus quibuscunque quatenus opus fuerit sub eorum sigillis transumpta concedere valeant eisque in Iuditio et extra plena fides, sicut originalibus litteris per omnia prebeatur, Super ecclesiis autem Treverensi et Coloniensi de quibus in petitionibus Regis Archiepiscopi Maguntinensis et Marchionis prefatorum specialis est positus articulus per alias nostras Litteras desuper editas specialiter providimus prout in eis latius continetur, Ut autem premissa eo firmius observentur pro nobis et successoribus nostris Romanis pontificibus de Venerabilium fratrum nostrorum sancte Romanae ecclesie Cardinalium consilio et assensu pollicemur omnia et singula supradicta inviolabiliter observare et contra ea vel ipsorum aliquod in tota vel in parte nullo umquam tempore, quicquam innovare, et quod nobis licere non patimur, eisdem successoribus indicamus, decernentes ex nunc irritum et inane si secus super hiis a quoquam eciam quavis apostolica auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari, Quinymo si adversus premissa littere alique aut mandata, ad cuiuscunque instantiam vel eciam si motu proprio seu ex certa scientia eciam cum derogatoriis clausulis sub quacunque verborum forma a nobis, seu nostra auctoritate, aut ab alio quovis emanassent, seu in futurum emanarent, tales ex nunc pro infectis volumus haberi, quodque is contra quem emanassent aut concesse fuissent aut emanarent, et in futurum concederentur illis minime obedire teneatur. Nulli ergo omnino hominum liceat hane paginam nostre confirmationis statuti advocationis extinctionis impositionis, collationis provisionis concessionis indulti constitutionis oblitionis restitutionis rehabilitationis repositionis remissionis donationis liberationis ordinationis intentionis absolutionis indicationis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctum petrum Anno Incarnationis dominice Millesimo quadringentesimo quadragesimo sexto Septimo Idus Februarii , Pontificatus nostri Anno sexto decimo.

1) Ita in aut. Lege: a provisis.

Concordata inter Pontificem Nicolaum V. et Imperatorem Fridericum III. a. 1448 inita *).

XIX.

In nomine Domini Amen. Anno a Nativitate eiusdem millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo, Die decima septima Mensis

**) Collata cum editione apud Koch Sanetio pragmatica p. 201.

Februarii, inter sanctissimum in Christo Patrem ac Dominum nostrum , Dominum Nicolaum , divina Providentia Papam quintum, Apostolicamque Sedem, ac Nationem Alamanicam: Sanctissimi Domini nostri et Sedis eorundem Nominibus, per Reverendissimum in Christo Patrem ac Dominum Ioannem , Sacrosanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem Legatum, ad Nationem Germanicam de latere missum, plena in ea parte auctoritate et potestate munitum ; et pro ipsa natione Alamanica per gloriosissimum Principem ac Dominum nostrum, Dominum Fridericum, Romanorum Regem semper Augustum etc. plurimorum sacri Romani Imperii Electorum, aliorumque eiusdem Nationis, tam Ecclesiasticorum, quam Saecularium Principum consensibus accedentibus, conclusa, laudata et acceptata sunt Concordata subscripta. Sanctissimus Dominus noster Nicolaus Papa quintus super provisionibus Ecclesiarum Beneficiorumque quorumcunque, utetur Reservationibus Iuris scripti et constitutionibus execrabilis et ad Regimen modificatis, ut sequitur :

Ad Regimen Ecclesiae generalis quanquam immeriti superna Dispositione vocati, gerimus in nostris desideriis, ut debemus, quod per nostrae diligentiae studium ad quarumlibet Ecclesiarum et Monasteriorum Regimina et alia Beneficia Ecclesiastica iuxta divinum Beneplacitum et nostrae intentionis affectum, viri assumantur idonei, qui praesint et prosint committendis eis Ecclesiis, Monasteriis et Beneficiis praelibatis. Praemissorum itaque consideratione inducti et suadentibus nobis aliis rationabilibus causis, nonnullorum Praedecessorum Romanorum Pontificum vestigiis inhaerentes, omnes Patriarchales, Archi-Episcopales, Episcopales, Ecclesias, Monasteria, Prioratus , Dignitates, Personatus et Officia , nec non Canonicatus et Praebendas et Ecclesias, caeteraque Beneficia Ecclesiastica, cum Cura vel sine Cura , saecularia et regularia quaecunque et qualiacunque fuerint, etiamsi ad illa personae consueverint seu debuerint per Electionem, seu quemvis alium modum assumi; nunc apud Sedem Apostolicam, quocunque modo vacantia, et in posterum vacatura, nec non per depositionem, seu privationem, seu translationem, per nos seu auctoritate nostra factas, et in antea faciendas ubilibet ; nec non ad quae aliqui in concordia seu discordia electi, vel postulati fuerint, quorum Electio cassata seu postulatio repulsa, vel per eos facta renuntiatio et admissa Auctoritate nostra extiterit; seu quorum electorum vel postulatorum , et in antea eligendorum vel postulandorum Electionem cassari, seu postulationem repelli, aut renuntiationem admitti per nos aut Auctoritate nostra continget, apud Sedem praedictam vel alibi ubicunque, et etiam per obitum Cardinalium eiusdem Ecclesiae Romanae, aut Officiariorum dictae Sedis , quamdiu ipsa Officia actualiter tenebunt, videlicet Vice - Cancellarii, Camerarii, septem Notariorum, Auditorum Litterarum contradictarum et Apostolici Palatii causarum Auditorum , Correctorum, centum et unius Scriptorum Litterarum Apostolicarum, et viginti quatuor Poenitentiariae praefatae Sedis, et viginti quinque Abbreviatorum, nec non verorum Commensalium nostrorum et aliorum viginti quinque Capellanorum Sedis eiusdem in Ephitaphio descriptorum et etiam quorumcunque Legatorum seu Collectorum ac in terris Romanae Ecclesiae Rectorum et Thesaurariorum , deputatorum seu missorum hactenus, vel deputandorum aut mittendorum in posterum , vacantia et in antea vacatura; ubicunque dictos Legatos vel Collectores seu Rectores aut Thesaurarios , antequam ad Romanam Curiam redierint seu venerint, rebus eximi contigerit ab humanis. Nec non quorumlibet pro quibuscunque negotiis ad Romanam Curiam venientium seu etiam recedentium ab eadem, si in locis a dicta Curia ultra duas Diaetas legales "non distantibus iam fórsan obierint, vel eos in antea ab hac luce transire contigerit; etiam simili modo quorumcunque Curialium, peregrinationis, infirmitatis seu recreationis , vel alia quacunque causa ad quaevis Loca secedentium, si eos, antequam ad dictam Curiam redierint, in Locis ultra duas Diaetas, ab eadem Curia, ut praemittitur, non remotis, dummodo eorum proprium Domicilium non existat ibidem, iam forsan decesserint, vel in posterum eos contigerit de medio submoveri et nunc per obitum huiusmodi vacantia vel in posterum vacatura; rursus Monasteria, Prioratus et Decanatus, Dignitates, Personatus, Administrationes, Officia , Canonicatus, Praebendas et Ecclesias, caeteraque Beneficia Ecclesiastica, saecularia et regularia, cum Cura et sine Cura, quaecunque et qualiacunque fuerint; etiamsi ad illa personae consueverint seu debuerint per Electionem , seu quemvis alium modum assumi, quae promoti per nos vel Auctoritate nostra ad Patriarchalium, ArchiEpiscopalium et Episcopalium Ecclesiarum , nec non Monasteriorum regimina obtinebant tempore promotionum de ipsis factarum, nunc quocunque modo vacantia, aut in posterum vacatura, nec non etiam , quae per assecutionem pacificam quorumcunque Prioratuum, Dignitatum, Personatuum, Officiorum, Ca

« PoprzedniaDalej »