Obrazy na stronie
PDF
ePub

benter concedimus, per que ipsius nationis personarum quieti et commoditatibus consulatur. Sane ad instantiam Carissimi in Christo filii nostri Frederici Romanorum Regis illustris, et venerabilis fratris nostri Archiepiscopi Maguntinensis, ac dilecti filii Nobilis viri Frederici Marchionis Brandenburgensis, per alias nostras litteras, nonnulla circa Concilium Constantiense eiusque decreta, nec non futuri convocationem Concili mentem nostram concernentia declaravimus, prout in ipsis litteris continentur. Super aliis autem decretis Basilee editis, et per clare memorie quondam Albertum Romanorum Regem acceptatis, ex quorum observantia natio ipsa alamanica ex pluribus gravaminibus dicitur relevari, contenti sumus, volumus et decernimus, quod omnia et singula, vigore decretorum huiusmodi, cum suis modificationibus acceptatorum, per eos, qui illa acceptaverunt, vel acceptantibus in natione prefata adheserunt, usque in presentem diem quomodolibet gesta vel acta sunt, cum omnibus inde secutis, rata, firma et inviolabilia persistant, nec imposterum a quoquam quavis auctoritate cassari, vel annulari aut in irritum quovis modo valeant revocari. Quodque omnes et singuli, qui usi sunt illis, aut in vim dictorum decretorum, a die acceptationis eorundem, quicquam consecuti sunt, securi sint et quieti, nec propterea impeti, turbari aut molestari possint quomodolibet in futurum. Super observatione vero et modificatione derectorum eorundem, cum nonnulli prelati nationis prefate, ex eisdem decretis gravatos se fore, nobis conquesti sint, cumque in illis apostolice sedi, que multum in suis iuribus ex ipsis decretis gravata dinoscitur, recompensatio promissa sit, decrevimus Legatum nostrum, cum sufficienti potestate, ad partes Germanie transmittere, qui mediantibus Rege, Archiepiscopo et Marchione prefatis, ac aliis eiusdem nationis principibus et prelatis, cum quibus fuerit opus, super observantia et modificatione decretorum huiusmodi, nec non super provisione apostolice sedi, faciendis, tractare valeat, et finaliter concordare. Permittentes interim et indulgentes, quod omnes et singuli, qui prefata decreta receperunt, vel recipientibus, ut premissum est, adheserunt, in prefata natione, decretis huiusmodi similiter cum suis modificationibus, quibus recepta sunt, libere et licite uti possint; quod etiam circa singula premissa manuteneri ac defensari volumus, donec per Legatum, ut predictum est, concordatum fuerit, vel per Concilium, quod ad predictorum Regis, prelatorum et principum exhortationem convocare proponimus, aliter fuerit ordinatum, non contraventuri nec contravenientibus consensuri quovis modo. Speramus autem et a certo tenemus, dictos Regem, Archiepiscopum, Marchionem, et alios prelatos et principes, tanquam devotos sedis apostolice, non passuros medio tempore Romanam ecclesiam remanere in suis iuribus spoliatam. Hanc autem concessionem ad eos, qui declarationi vel obedientie, per suos prelatos sive superiores nobis facte aut infra sex menses faciende, se opponerent, aut illam acceptare recusarent, nullatenus extendi volumus, vel eis opitulari. Nos enim ex nunc irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis, permissionis, concessionis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctum petrum, Anno Incarnationis dominice Millesimo quadringentesimo quadragesimo sexto, Nonis Februarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XVII. Eugenii IV. bulla de restitutione Iacobi Trevirensis et Theodorici Coloniensis Archi

episcopi. A. MCCCCXLVII. die V. Febr. *).

Eugenius episcopus Servus Servorum Dei, ad futuram rei memoriam.

Ad ea, quae ad reductionem subditorum omnium, pacem et tranquillitatem fidelium spectant, dirigentes aciem mentis nostrae illa libenter agimus, ut Sedis Apostolicae benignitas latius diffundatur. Sane carissimus in Christo filius, Fredericus Rex Romanorum illustris, ac venerabilis frater noster, archiepiscopus Maguntinus, et dilectus filius nobilis vir Fredericus Marchio Brandenburgensis, sacri imperii electores, aliique nonnulli praelati et principes nationis Germanice pro bono pacis et concordiae, et ad tollenda scandala nationis praefatae nobis humiliter supplicarunt, prout in capitulo, praesentibus de verbo ad verbum inserto, continetur, sequitur et est talis : ,Item omnia ct singula „per ipsum dominum Eugenium Papam durante animorum sus„pensione praedicta contra et adversus reverendissimos in Chri,sto patres dominos Iacobum Treverensem et Theodoricum Co„loniensem archiepiscopos sacri Romani imperii principes ele,ctores, eorumque ecclesias, iura et dominia, ex causa neutrali„tatis, vel alia quacunque causa innovata, volentibus ipsis in de,claratione, pro ipso domino Eugenio facienda, cum regia maie„state 'et aliis principibus electoribus concurrere, revocabit, „cassabit et annullabit, ac eos per suas litteras cum ecclesiis, dominiis ac iuribus huiusmodi in pristinum statum reponet in ,forma necessaria et opportuna.“. Nos igitur sperantes, quod hoc cedet ad statum Ecclesiae, pacem et tranquillitatem nationis praedictae, in praefatorum, regis, archiepiscopi, marchionis, aliorumque praelatorum et principum hoc petentium complacentiam, tenore praesentium promittimus bona fide, quod quando ipsi olim Treverensis et Coloniensis archiepiscopi ad gremium nostrum et Ecclesiae venientes cum regia serenitate et aliis electoribus praedictis in declaratione, pro nobis facienda, ut praefertur , concurrerint, nobisque plenam et debitam obedientiam praebuerint, ac pro vero Iesu Christi vicario recognoverint, ipsos ad praedictas ecclesias, absque ulla exceptione aut oppositione restituemus, ac in pristinum statum reponemus, iuxta tenorem capituli superius descripti. Nulli ergo etc. Dat. Romae apud sanctum Petrum anno incarnationis dominicae MCCCCXLVI. Non. Februarii, Pontificatus nostri anno XVI.

*) Ex Raynaldi annal. eccles. Tom. XVIII. p. 330.

XVIII. Eugenii IV. bulla super diversis indultis, dispensationibus, concessionibus in gratiam Germanorum factis. A. MCCCCXLVII. die VII. Febr. *).

Eugenius episcopus Servus Servorum Dei. Ad futuram rei memoriam. Inter cetera desideria cordis nostri filios quoslibet ad nostram et apostolice sedis obedientiam exoptantes aduci illa temporum qualitate pensata aliquando concedimus ordinamus et statuimus per que Christi fidelium tranquillitati et comodis remotis dissensionibus et scandalis consolatur ) et exinde animarum salutem valeant adispici, Sane cum propter dissensionem inter nos et eos qui Basilee sub nomine generalis Concilii remanserant dudum exortam, nonnulli Principes tam ecclesiastici

*) Edidit Koch Sanctio pragmatica p. 188. ex autographo tabularii Salisburgensis.

1) Ita in autographo; lege consulatur.

quam seculares nationis Germanice in quadam neutralitate et animorum suspensione a die decima septima Mensis Martii de Anno domini Millesimo quadringentesimo tricesimo octavo usque in presentem diem se tenuerint ea mente ut asserunt, ut postmodum unanimi consensu in nostra et sedis apostolice obedientia et reverentia paribus gressibus incedere possent, et Carissimus in Christo filius noster Fredericus Rex Romanorum Illustris, ac Venerabilis frater noster Theodoricus Archiepiscopus Maguntinensis, et dilectus filius Nobilis Vir Fredericus Marchio Brandeburgensis sacri Imperii Electores, ac Venerabiles fratres nostri Fredericus Magdeburgensis, Fredericus Salzeburgensis, et Gerardus Bremensis Archiepiscopi, ac quidam alii Prelati et Principes dicte Nationis nobis debitam obedientiam per suos Oratores prestiterint, ac nos solum in Christi Iesu Vicarium recognoverint et professi fuerint, Nos attentis quod dicte neutralitatis et suspensionis tempore plurima in ipsa Natione acta gesta et facta fuerint que confirmationem indulgentiam et disposicionem super eos apostolice auctoritatis requirunt prefatorum Regis Arehiepiscoporum Marchionis ceterorumque Prelatorum et Principum supplicationibus inclinati, omnes et singulas tạm Metropolitanarum quam Cathedralium aliarumque ecclesiarum nec non dignitatum eciam Abbatialium ac post pontificales maiorum, et in Collegiatis ecclesiis principalium et aliorum benefitiorum ac officiorum ecclesiasticorum quorumcunque eciamsi ecclesie curate Canonicatus et prebende fuerint electiones postulationes confirmationes collationes provisiones et dispositiones necnon processus sentencias aliaque acta iudiciaria auctoritate ordinaria huiusmodi suspensionis et neutralitatis tempore factas seu facta, quae omnia et singula hic haberi voluimus pro sufficienter expressis, ac ea grata et rata habentes auctoritate apostolica ex certa scientia confirmamus, Volentes ac eciam statuentes ut nulli qui in possessione ecclesiarum Monasteriorum dignitatum beneficiorum et officiorum huiusmodi quacunque eciam eorum qui Basilee post translationem et dissolutionem Concilii ibidem remanserunt auctoritate ea fuerunt assecuti, super huiusmodi ecclesiis dignitatibus benefitiis et officiis ac sentenciis et processibus eciamsi in Romana Curia vel extra eam lis cuius statum presentibus habemus pro expresso indecisa pendeat eciamsi per eas ad ea vel contra ea fuerit alteri ius quesitum seu ius aliqui se habere pretenderent ex nunc in antea in ipsa Curia vel extra eam apostolica vel alia quavis auctoritate impeti aut quomodo

libet ex quavis ratione vel causa molestari possint sed in suis possessionibus pacifice remaneant lites quoque et causas quascunque super huiusmodi ecclesiis dignitatibus benefitiis et offitiis pendentes illis duntaxat exceptis que coram Ordinariis Iudicibus apud quos iuxta formam dicte suspensionis et protestationis exinde secute licuit litigare indecise pendent ad nos advocantes auctoritate et sciencia predictis extinguimus et super eis adversariis eorum perpetuum silentium imponimus, Possessores vero ipsos voluimus in suis ecclesiis Monasteriis dignitatibus benefitiis et officiis pacifice remanere, quibus omnibus ipsas ecclesias Monasteria dignitates beneficia et officia quocunque modo vacaverint auctoritate et scientia prefatis tenore praesentium conferimus et providemus, Ac illis qui pallium dictorum qui Basilee post nostram translationem sub nomine generalis Concilii remanserunt auctoritate receperunt, ut illo uti possint presentibus concedimus et indulgemus, Illis autem qui non habent sine difficultate dabimus et eciam libere concedimus, Illis tantum personis exceptis que occasione privationum propter nostram aut Basiliensium adhesionem factarum beneficia detinent in quibus habeat locum provisio et dispositio super hiis que contra protestationem facta forent per praefatum Regem et Electores Imperii coniunctim vel divisim promulgata, per hoc autem nulli contendentium super titulo et iuribus ecclesiarum Frisingensis et Osiliensis voluimus aliquod preiudicium afferri aut eciam generari, sed liberum sit unicuique eorum ius suum prosequi iusticia mediante, Preterea omnia et singula que dictis suspensione et protestatione durantibus in preiudicium gravamen vel lesionem iurisdictionis iuris vel possessionis Metropolitanorum diocesanorum principatuum dominiorum Terrarum Regis et Electorum ac Archiepiscoporum predictorum necnon aliorum Episcoporum Praelatorum Collegiorum personarum seu rerum quarumcumque contra fedus protestationis et suspensionis huiusmodi quomodocunque vergentia apostolica vel alia quavis auctoritate concessa, ac in Iudicio vel extra obtenta , Insuper ecclesiasticas censuras mulctas et penas, Nec non cuiuscunque irregularitatis maculas tam a iure quam ab homine propter prenissa quomodolibet promulgatas seu inflictas promulgandas quoque seu infligendas quoad Regem Archiepiscopos et Marchionem praefatos eorumque dominia clericos subditos et Vassallos postquam declarationem eorum et ad eos quoque qui infra sex menses a die datarum presentium computandos se declaraverint

« PoprzedniaDalej »