Obrazy na stronie
PDF
ePub

per functiones Parochiales Dei honorem et salutem animarum sincere atque vigilanter, cum propriæ perfectionis studio, per Dei gratiam promovere, idcirco Sacerdotes hujus vitae singulari industria dictam animarum curam exercebunt, et quidem ea ferventi charitate ac solicitudine, ut neque in verbo, neque in opere, aut exemplo bono aliquid desideretur quod ad oviculas sibi concreditas, etiam cum extremo vitæ periculo, rite pascendas conducere possit.

XXXVI. Sacramentorum itaque administrationem, Sacrarumque Cæremoniarum functiones, cum decenti gravitate et veneratione peragant. Ritus etiam ubique illos observent, quos Romana Ecclesia et locorum Ordinarii præscripserint.

XXXVII. Ad frequentem usum Sacramentorum Poenitentiæ et Eucharistiæ populum fervide adhortentur; necessitatem, vim et effectus eorum explicando; maxime vero invigilent ut ægroti Sacro Viatico et extrema unctione mature provisi ex hac vita decedant.

XXXVIII. In prædicando Evangelio Christi, solius Dei gloriam et animarum salutem spectantes, ab omni invectivarum genere et acrimonia verborum in particulares personas abstineant, neque hominibus, sed Deo placere studeant; unde et ostentationem, et auditorum captui minus accomodatos conceptus fugiant; ea semper in medium proferentes, quæ, pro diversitate auditorii sui, populum in veritate Christiana erudire, aut in moribus corrigere, vel in charitate, aliarumque virtutum studio magis accendere apta sint.

XXXIX. In sensu simplicitatis et veritatis Christianæ abundantes, Ecclesiæ traditiones, et Sanctorum Patrum doctrinas, præcipue vera Sacræ scripturæ libros summe æstiment, venerentur, et sibi familiares reddant; quos non ex propria sapientia interpretando ad subtiles conceptus trahere, sed simpliciter ita proponere studeant, prout est utile ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et ad erudiendum in justitia, et prout Sancta Ecclesia, Sancti Patres, et Theologorum orthodoxorum consensus, sancte hactenus intellexit, et etiamnum intelligit.

XL. Doctrina catechetica, ad rudiores et parvulos in articulis fidei orthodoxæ, et moribus Christiano homine dignis rite instruendos, singulis Dominicis in Ecclesiis parochialibus uniformiter ex præcripto instituatur; ut sic ex naturalibus ignorantiæ tenebris ad lumen veritatis fidei, et in viam sanctæ conversationis traducantur (1).

XLI. Ad hoc plurimum juvabit, si scholas vernaculas (quæ magnum, præter alia commoda non pauca, doctrinæ cathecheticæ cum fructu prosequendæ præsidium conferunt) ruri non minus quam in civitatibus, omni studio et solicitudine instituendas curent, frequentius visitent, et ea quæ in catechesi dicta, vel dicenda sunt, ludimagistrum parvulos suos docere jubeant.

XLII. Ex vernaculis hisce scholis aliqui bonæ indoli parvuli sd ædes parochiales assumentur, qui Sacerdotibus ad altare inserviant, mensæ ministrent, ad eam Scripturam Sacram legant, canereque et latine loqui paulatim addiscant; in mysteriis quoque christianæ fidei, timore Domini, ingenuis moribus, bonis litteris, et aliis hujus vitæ Clericalis principiis instruantur; sicque ad omnem pietatem et morum honestatem ab ineunte ætate solicite educentur.

XLIII. Animarum fructum plurimum promoveri sciant, si parochiani sincera charitate foveantur: hinc ægrotos frequentius invisant, eisque, cum opus erit, ad ultimam luctam ex debito salutaribus monitis assistant et confortent: pauperum vero, pupillorum, viduarum, aliarumque miserabilium et afflictarum personarum singularem quamdam

(1) Les règles de notre association diocésaine prescrivent : les petits catéchismes pour les plus jeunes enfants; les catéchismes de première commuuion plusieurs fois la semaine, et les catéchismes de persévérance le dimanche.

curam habeant, earumdem necessitates et miserias, quantum fieri poterit, consilio, opera, solatio sublevando.

XLIV. In parochiis suis nihil novi incipiant, nihil mutent; verum consuetudinibus laudabiliter hactenus observatis insistant : maxime vero caveant ne in ullam controversiam, præsertim cum Magistratibus, se intromittant, nisi requisito prius Superiorum consilio, et impetrato consensu.

XLV. Hanc Clericorum sæcularium vitam diligant, de. fendant, propagent, et in vocatione sua, tanquam generosi milites in statione, quibuscumque adversis non obstantibus, constanter perseverent; ac pro firmiore harum constitutionum observatione et custodia, quandoque colloquia instituant, quibus id efficiant ne res suæ, sive spirituales, sive temporales, aliquid capiant detrimenti; et casu quo disciplinam dissolvi, vel oeconomiam periclitari deprehenderint, provido maturoque consilio occurrant : quod ipsum assequentur facilius si quivis, in examine privato, juxta statum et conditionem suam, super his constitutionibus, cum proposito emendationis, diligenter se examinaverit.

XLVI. Denique hæ constitutiones sub peccato, per se loquendo, non obligant.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

LETTRE PREMIÈRE. – De la vie commune dans les

presbytères. ............... 17

LETTRE DEUXIÈME. - De la vie commune dans les

associations sacerdotales. . . . . . . . . .

[ocr errors]

CONSTITUTIONES Clericorum sæcularium in commune

viventium. . . . . . . . . . . . . . . 131
PROEMIUM . . . . . . . . . . . . . . . . 131

S 1. – De cura propriæ salutis et profectu in

spiritu. . . . . . . ....... 132
2. — De Communitate bonorum. ....
3. — De fraterna cohabitatione. .....

separatione mulierum. .....
- De Obedientia . .........
$ 6. — De cura animarum .........

[ocr errors]

URLEANS. -- INPRIMERIE BRNEST COLAS.

« PoprzedniaDalej »