Obrazy na stronie
PDF
ePub

Procuratore; quod si vero urgente necessitate causam viduarum, pupillorum, aliarumque miserabilium personarum suscipere charitas suaserit, non faciant id absque licentia Superiorum; in iis autem suo duntaxat consilio adjuvandis memores sint modestiæ, et erga partes litigantes reconciliandæ charitatis.

§ 2.

--

De Communitate Bonorum.

XIX. Communitas bonorum hujus vitæ Clericos et Sacerdotes obligat ut redditus suos Ecclesiasticos, quocunque titulo obvenientes, quorum tamen libera dispositio de jure ad ipsos pertinet, in communes pios usus conferant, collatione stabiliter in vita et post mortem duratura..... quam eo ipso facere censentur dum vitæ huic communi se aggregant (1). Hanc porro communitatem bonorum eo ardentius coli decet quod Christus Dominus cum Apostolis suis eam tenuerit, in Ecclesia DEI diu viguerit, et sacri Canones tam sancte ad eam hortentur. Igitur in Authorem vitæ JESUM CHRISTUM jugiter respiciant; et memores se, ad vindicandam veram libertatem filiorum DEI, et adipiscendas divitias gloriæ ejus, totum thesaurum suum in Cruce Domini suspendisse, laborent omnem affectum et inordinatam animi sollicitudinem erga res temporales sic extirpare, ut solus Christus Crucifixus, velut summum bonum, unius cujusque præcordia abundanter impleat.

XX. Quapropter, ut in majore pace domestica et quiete animi, Deo, sibi, proximo vacare et vivere possint, ubi plures simul habitant, unus eligatur, qui Beneficiorum et functionum Ecclesiasticarum redditus è manibus sacerdotum sibi cohabitantium recipiat, et singulorum necessitatibus ex æquo prospiciat, atque de receptis et expensis suo tempore superiori ordinatam rationem reddat.

(1) Voyez ci-dessus, page 93, la manière dont se pratique la mise en commun des revenus ecclésiastiques dans notre association diocésainc.

XXI. Habitatio, victus, vestitus, lecti, pro diversitate locorum uniformiter sic accommodentur, quemadmodum servos et ministros Dei et Ecclesiæ decet; infirmorum tamen semper habita ratione. Sine expresso consensu Superioris nihil de uno in aliud domicilium transferatur: hinc caveant hospites, itinerantes, aut qui alio commigrant, ne quid, sive ex Bibliotheca libros, sive ex domo alias quascumque res, clanculum et pro libitu suo secum accipiant, ob confusiones et incommoda quæ ex opposito consequuntur.

XXII. Qui parentes, fratres et sorores in necessitate constitutos habent, œconomiam suam ita instituant et vivant, ut eos charitative juvare possint; ubi vero beneficiorum tenuitas id non patitur, ex dispositione Superioris defectus aliunde supplebitur. Illi autem qui ab ejusmodi onere juvandorum parentum, fratrum, sororum liberi sunt, ne arbitrentur rapinam id quod, ob obsequium pietatis et necessitatis, in suorum confratrum parentes, fratres et sorores ab eodem Superiore commendatos expenditur; verum sibi persuadeant (cum charitati fraternæ omnia sint communia), in suos impendi : unde qui non habent parentes, fratres, vel sorores in necessitate constitutos, sint tanquam habentes, gratiasque Deo agant, quod hac libertate eos donarit.

XXIII. Cæterum Communitas bonorum hujus vitæ clericalis prout supra insinuatum, procedit solummodo de bonis intuitu munium, functionum, ac redituum Ecclesiasticorum quomodolibet quæsitis: bona autem patrimonialia sub libera cujusque dispositione relinquuntur: cum hoc tamen moderamine, ut in iis dispensandis prima ac potissima pauperum consanguineorum ratio habeatur, bono nihilominus communitatis nostræ Clericalis non præterito. Ad evitandam vero omnem in hac disciplina Clericali et pace domestica confusionem, et alia incommoda, hujusmodi dispositiones patrimonialium diligenter consignentur, et Superiori, quoties ipsi videbitur, desuper ratio reddatur. Lites vero, quæ super dictis bonis patrimonialibus movebuntur, non

si

à Sacerdotibus in persona, multo minus nomine Communitatis, sed per procuratores coram tribunalibus agitentur.

$ 3. De fraterna cohabitatione.

XXIV. Duo, tres, vel etiam plures Clerici, pro locorum qualitate (conformiter antiquis Ecclesiæ Canonibus) eadem in domo ac mensa pie, sobrie, caste et fraterne cohabitent; nec facile aliquis solus exponatur, nisi locorum distantia postulet, eaque sit parochialium proventuum tenuitas, ut duo cohabitare non possint: tales vero soli exponantur, qui eam vitæ morumque constantiam probarunt, ut soli tudo nihil periculi secum trahere merito credatur.

XXV. Ut autem hujus vitæ socialis disciplina, vitato otio, sanctius continuetur, et simul major proximo utilitas accrescat, teneros adolescentes in bonis moribus et litteris eo usque informabunt, prout singulorum capacitas, opportunitasque locorum permiserit.

XXVI. Ne tamen ipsi Clerici notitiam studiorum Theologicorum et Controversisticorum in scholis acquisitam deperdant, sese, etiam postquam ad animarum curam aliasque functiones clericales applicati fuerint, in prædictorum studiorum exercitio diligenter occupabunt, et subinde in loco ad hoc deputando, per repetitiones et conferentias desuper instituendas, aliquod suæ industriæ ac profectus specimen exhibebunt.

XXVII. Fraternam charitatem et unionem sedulo observare nitantur, supportantes se mutuo in charitativa patientia, et infirmitatis propriæ recordatione; quemad. modum nos, et totum mundum in peccatis innumeris divina bonitas benignissime sustinet.

XXVIII.

Quilibet Sacerdotum, quavis hebdomade (1)

(1) Cet article aurait besoin, chez nous, d'être modéré, à cause de la pauvreté de nos prêtres.

pro Summo Romano Pontifice, et occurrentibus Sanctæ Ecclesiæ necessitatibus, nec non pro incremento hujus vitæ Clericalis, et singularibus ejus Benefactoribus unam Missam faciat menstrua vero sacra duo, unum quovis in loco pro ejusdem Ordinario, alterum pro defunctis Confratribus, et Benefactoribus, à singulis celebrentur. Quotiescumque etiam continget aliquem ex dictis Confratribus è vita decedere, præter consuetas exequias, quæ in sepulturæ loco peragentur, quivis Sacerdos hujus vitæ, pro salute animæ ejusdem, tria sacra legat: preces, et alia pietatis opera uniuscujusque libertati relinquuntur.

§ 4.

De separatione mulierum.

XXIX. Cum Sacerdotes quotidianum Christi Domini receptaculum sint, arctissimam castitatis custodiam omnes habeant, enitendo Angelicam puritatem imitari; ad quam obtinendam portas sensuum occludere, omnesque occasiones, et privata cum mulieribus commercia diligentissime fugere studeant.

XXX. Quare nullæ mulieres cum hisce Sacerdotibus in eadem domo habitent; sed quantum fieri potest, in administratione domus et culinæ, opera virorum utantur (1): si tamen familiæ rusticæ, vel alia inevitabilis necessitas, mulierum famulitium requirat, matres, vel sorores, si haberi possint, vel saltem tales suscipiantur, quas vitæ morumque honestas commendat; ea nihilominus separatione facta, quæ Superioribus videbitur fore sufficiens et necessaria.

[blocks in formation]

XXXI. Viam regiam sanctæ illius obedientiæ omnes teneant, quam locorum Ordinariis exhibere Clerici Sæculares

(1) Cela serait difficile parmi nous. On ne le pourrait aisément pratiquer que si nos associations sacerdotales s'adjoignaient des frères servants. En attendant, on suivra au moins l'esprit de la règle, si l'on n'en peut observer la lettre.

communiter tenentur, quemadmodum hæc vita clericalis ab origine sui, sine exemptione, illorum jurisdictioni se subjiciens, sancte servavit, et servare dienceps perpetuo debebit. Præterea omnibus et singulis dictæ vitæ constitutionibus, ac omnibus illis quæ eorum Superiores rationabiliter in Domino mandaverint, circa actiones et functiones suas privatas et œconomicas, perfectam quamdam obedientiam, non solum opere, verum etiam voluntate et intellectu, præstare pro viribus enitantur; salva semper in omnibus Ordinariorum authoritate et Jurisdictione.

XXXII. In obtinendis vel retinendis beneficiis, non proprium suum arbitrium, vel commodum spectantes, promptum semper et paratum animum habeant vel manendi, vel alio eundi; sic tamen ut in acceptatione, ac dimissione, seu renuntiatione ejusmodi beneficiorum, ordo debitus, et uniuscujusque Dioecesis consuetudo semper observetur.

XXXIII. Secundum subordinationem superioritatis et inferioritatis unusquisque in conversatione sua, vel officio, ab alio se dirigi patiatur: si quis tamen forte irrationabili et indiscreto imperio gravetur, ad Superiorem recurrat, qui pro sua discretione in Domino remedium afferet.

XXXIV. Superioribus suas necessitates candide aperiant, et amotis suspicionibus, eorum dicta et facta ita accipiant, ut semper in meliorem partem interpretentur, etsi propriæ voluntati et judicio contraria esse videantur: maxime vero caveant murmura et factiones contra Superiorum dispositiones excitare; hæc enim mutuam charitatem scindunt bonum regimen disturbant, et instar pestis corpus viresque communitatis inficiunt, ac divino Spiritui adversantur.

§ 6. De cura animarum.

XXXV. Cum pro nostræ vocationis scopo habeamus, juxta normam SS. Canonum (quoad melius fieri poterit) et vitæ Ecclesiasticae honestatem puritatemque vivere, et simul

« PoprzedniaDalej »