Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

ditus est pro sua reverentia. Et quidem cum esset A nus exterorum (Eccli. Iv). » Et Job:
Filius Dei, didicit ex his quæ passus est obedientiam,
et consummatus, factus est in omnibus obtemperan-
tibus sibi causa salutis æternæ, appellatus a Deo
Pontifex juxta ordinem Melchisedech (Hebr. v). »
Ergo decet ut episcopi quique sequantur formam
quæ præcessit in capite, ut et ipsi inveniantur di-
gni offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per
eumdem Christum Dominum nostrum,cujus umbra
noscuntur existere. Denique regia potestas spernenda
non est; quia regis officium est totum sibi subje-
ctum populum ab errore corrigere et ad æquitatis
atque justitiæ semitam revocare. Unde in libro Ju-
dicum reperies quia antequam regem haberent filii
Israel, Jonathas filius filii Moysi, cum inter levitas
deputatus esset, præsumpsit sibi sacerdotium; quia
unusquisque, inquit, sibi placita faciebat, eo quod
non esset rex in Israel (Judic. XVII). Ipsius etiam
officium est molas iuiqui conterere et de faucibus
ejus prædam eripere, ut recte pater pauperum et
oculus cæcorum et pes claudorum nominari possit
et esse. Ipse quoque debet esse sanctæ defensor Ec-
clesiæ. Unde honorandus est tam ab omnibus sui
regni præsulibus quam a cæteris omnibus quibus
præest, etsi non propter se, vel propter honorem et
gradum quem a Deo accepit. Nec nos movere debet
quia multi pravi et pauci boni reges inveniuntur.
Frumentum enim in comparatione palearum valde
exiguum esse videtur. Sed novit agricola quid fa-
ciat de ingenti acervo palearum, et novit Deus qui
sunt ejus. Sustinet tamen pravos, ut suorum ele-
ctorum fidem atque prudentiam per illorum perver-
sitatem exercendo confirmet, et quia de numero eo-
rum multi convertuntur et corriguntur.Sustineamus
ergo et nos eos quos esse videmus injustos, et ame-
mus eos quos justos esse videmus. Non tamen dico
toleremus malos carnali timore, sed Dei amore.
Nec dico ut amemus eos exspectantes ab eis pro
nostro amore carnalem retributionem, aut ut ser-
viamus eis propter commoda temporalia aut propter
gloriam temporalem, nec ut ponamus in eis spem no-
stram: quoniam maledictus est homo quispem suam
ponit in homine. Nec dico ut exhibeamus eis nos-
metipsos ministros ad male faciendum, ut eis placere
possimus: quoniam «< dissipabit Deus ossa eorum
qui hominibus placent,» sicut Psalmista testatur
(Psal. LI); sed ut amemus justos quia justi sunt, et
toleremus malos charitate illius qui eos nobis æquo
judicio prætulit atque præposuit. Legem quippe non
implet nisi charitas. Et si nos diabolus per eos oc-
cultus impugnat,clamemus illud Psalmiste: Deug
meus,eripe me de manu legem prætereuntis et ini-
qui, quoniam tu es patientia mea a juventute mea.
(Psal. Lxx). » Et precemur illum ut misericordiæ
suæ dulcedinem instillet in nobis. Etenim, sicut
testatur Psalmista: «< Custodit Dominus omnes dili-
gentes se, et omnes peccatores disperdet (Psal.
CXLIV). » Et liber Sapientiæ dicit: « Multi potentes
oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in ma-

C

D

Apprehendet

impium quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tem-
pestas, et tollet illum ventus urens (Job. xxvII). »
Denique si per eos, id est, si per pravos prælatos
diabolus nos instigat verbo aut urget tormento ut
malum peragamus, mox illis respondeamus, quia
« obedire Deo oportet magis quam hominibus (Act.
v). » Nec quibuslibet tormentis exsuperemur, quia
« non sunt condignæ passiones hujus temporis ad
futuram gloriam quæ revelabitur in nobis (Rom.
VIII). » Proinde movet plerosque quod justi in hac
vita multa patiantur adversa, mali vero magnis
prosperitatibus gaudent. Sed de suis tribulationibus
exsultat Paulus apostolus dicens : « Gloriamur in
tribulationibus,scientes quoniam tribulatio patien-
tiam operatur, patientia vero probationem, et pro-
batio spem. Spea autem non confundit, quia charitas
Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum
sanctum qui datus est nobis (Rom. v). » Quo Spi-
ritu referti vel inebriati quique viri perfecti omnes
adversitates mundi hujus propter eum tolerant
qui pro eis mori non dedignatus est. Pro eo, in-
quam, quod ardenti amore diligitur omnia toleran
tur. At impatiens, dum mala quæ ei juste a Deo
inferuntur pati renuit, non efficit ut a malis eruatur,
sed ut mala graviora patiatur. Nemo enim leges
Omnipotentis evadit; sed omnis creatura velit nolis
militat Deo et illius subjacet potestati. Sed boni
libera voluntate,sicut boni filii, Deo servire noscun-
tur, et faciunt quod bonum est. Mali quoque Deo
serviunt, sed necessitate; et fit de illis quod justum
est. Itaque et de bonis et de malis Deus bene facere
consuevit. Verumtamen quidquid ab eo fit, juste
fit. Igitur æquius est ut nos ejus sequamur quam ille
nostram sequatur voluntatem; ut eo ipso quo nos
ejus sequimur voluntatem, ordinati esse incipiamus.
Unde congruum est ut si quis uspiam est qui duas
has de quibus loquimur potestates ab invicem per
discordiam sejunxit ac separavit, ne negligat
agere pœnitentiam,et nequaquam lethali et morti-
feræ plagæ per pudorem addat tumorem. Nihil enim
est infelicius, nihil scelestius, quam de vulnere
quod latere non potest non erubescere et de ligatura
ejus erubescere. Satagat, inquam, qui hoc scelus
admisit Deo satisfacere per pœnitentiæ dolorem et
per humilitatis gemitum et per contriti cordis sacri-
ficium, cooperantibus eleemosynis. Non enim præ.
cipitur nobis ut tantummodo cessemus a peccatis;
sed et de præteritis, inquit, deprecare Dominum.
Omnibus denique peccatoribus pœnitentia necessa
ria est quam qui contemnit agere,aut Dei flagello
plerumque percutitur, aut morte conteritur. Unde
peccatorem admonet liber Sapientiæ dicens: Fili,
ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de
die in diem. Subito nempe veniet ira illius, et in
tempore vindictæ disperdet te (Eccli. v). » Et de
pœnitente in libro Job hoc invenies scriptum : « Si
reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis et
longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. Dabit

tibi pro terra silicem,et pro silice torrentes aureos; A adhuc dicere. Sed ne legentibus tædium ingeram, et argentum coacervabitur tibi, et afflues deliciis ; et rogabis eum, et exaudiet te. Erit Omnipotens contra hostes tuos, et decernens rem et veniet tibi (Job. XXII). >> Et paulo post : (( Qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur (Ibid.). » Plura parabam

non placet amplius producere librum ac protelare sermonem; maxime cum super hæc omnia multa in altero libro dixisse me rocolo, quæ semel audisse sapienti sufficere debent.

Explicit liber secundus.

HUGONIS EPISTOLA AD IVONEM

CARNOTENSEM EPISCOPUM.

Vide supra, inter Prolegomena ad Hugonem, col. 810.

VITA SANCTI SACERDOTIS

EPISCOPI LEMOVICENSIS.

(AB HUGONE DE S. MARIA FLORIACENSI MONACHO, INNOVATA).
(Acta Bolland., Maii t. II, p. 11, ex ms. Sarlatensi.)

COMMENTARIUS PREVIUS.

1. Loca ortu, habitatione, episcopatu, morte, sapultra ac translatione reliquiarum S. Sacerdotis celebria erunt ista. Burdegala, totius Aquitaniæ emporium celeberrimum, locus illi aut saltem patri ejus ad hanc vitam natalis obtigit. Succedit urbs Cadurcensis, nobili episcopatu et academia in eadem Aquitania florens : in qua ab ipso episcopo suam institutionem adolescens accepit. In hac diœcesi Cadurcensi idem S. Sucerdos ce lebriorem fecit vicum Calabrum, prope fluvium, Ausonio et Sidonio Apollinari dictum Duranium, vulgo la Dordogne, quo in loco baptizatus ejus dominium accepit: ibidem postea divino monitu monachus, dein abbas effectus, ibidemque sepulturæ mandatus. Propinquus locus hic fuit ei qui nunc Calviacum dicitur: et vetus nomen emanet lacui inter Calviacum et Carluxium, qui ad monasterii jura pertinens adhuc appellatur l'étang de Calabre, ut etiam la Tour de Calabre, turri antiqua cum ecclesia desolata, cujus parochi, atdicta terra appellatur Bordarium S. Sacerdotis, a riqa ffuminis cui adjacet. Ex hoc loco evocatus Sacerdos ad cathetram Lemovicensem, in eadem Aquitania prima, ad Vigennama fluvium vixit reliquum fere vitæ tempus: sed præsentiens finem vivendi imminere, reversurus ad monasterium Calabrum, Argentaci, loco ad fluvium Dordoniam inter Bortum et Carenacum sito, vita functus est; et inde ad suum monasterium Calabrum delatus, ibidem sepulturam accepit. Et hæc loca ad ejus Vitam pertinent: sed præ illis aliam urbem honestavit Reliquiarum iranslatione, el miraculis omnipotentis Dei operatione factis, ab eadem adoptatus in præcipuum patronum,

2. Urbs ea est Sarlatum, in ditione Petrocoriensi, cum celebri ordinis Benedictini monasterio sub titulo Salvatoris mundi, quod tabulæ abbatiæ perhibent a Pipino rege aut ejus filio Carolo Magno fundatum. Ad hoc monasterium, tempore Ludovici Pii, sacra corpora S. Sacerdotis, ejusque matris Mundanæ martyris, translata fuisse infra referuntur, dein plurimis claruisse miraculis. Imo et apud Decanum Sarlatensem an. 1663 inveniebatur ms. anni 1542, in quo asserebatur etiam patris Laban corpus ibidem in honore fuisse, tanquam beati. Postmodum Joannes XXII summus pontifex, monasterium illud episcopali fastigio insignivil an. 1317, et ecclesia cathedralis dicata est S. Sacerdoti episcopo Lemovicensi, de quo hic agimus; mensæ autem seu redditibus episcopalibus est adjunctum monasterium Calabrum seu Calviacum (contracto forsan no. mine quasi Calabriacum) solum duabus leucis Sarlato dissitum, ubi S. Sacerdos vulgo appellatur saint Sardos, Sardou, vel Sardot aut Serdot non autem Saproc, ut quidam Francici scriptores hallucinando indicant. Sub illo autem vulgari nomine duo habentur oppida; unum in Aquitania sub diœcesi Montalbanensi, leucæ spatio dissitum a Garumnæ ripa, quatuor a Tolosa; alterum S. Sardos, de Granges sive a Grangiis cognominalum in diœcesi Agennensi, tribus ab ea urbe leucis dissitum, una vero ab ostio Loti in Garumnam procurrentis. His adde ecclesiam S. Sacerdotis de Aurenca, nominatam in bulla Eugenii III.

3. Quis primus auctor et quo tempore Vitam S. Sacerdotis scripserit, nos latet. Hugo monachus Floriacensis, qui sub Ludovico VI,cognomento Crasso, circa annum 1130 floruit, in Chronico suo. Monasterii Westphalia unno 1636 excuso, pag. 127, occasione Ecdicii, filii Aviti imperatoris, ista de Actis S. Sacerdotis scripsit: «Eedicius, Aviti quondam imperatoris filius, in libro Vitæ cujusdam sancti confessoris, nomine et officio Sacerdotis, Lemovicinæ civitatis, corrupto nomine (sicut opinor) nominatur Altitius, et hic illum creditur a baptismatis lavacro suscepisse. Cujus pretiosissimi confessoris Vitæ seriem, partim in occulto sermone compositam partim vero scriptorum indicio depravatam conspiciens; nuper corrigere statui, et tempore quo floruit, post multorum annorum curricula moderno tempore designavi. Et de ipsius quidem Sancti virtutibus in ea

dem serie apertissimo sermone expressi. De hoc autem Allitio illud plane diffiniri nolui, quod evidenti testimonio probare non possum, melius esse credens, quod me latet, seu de quibus ambigo, Deo totum relinquere, quam dubia pro certis proterve defendere. Hoc tamen antiquus ille liber, qui præfati confessoris actus conti net, mihi videtur innuere, quod circa hoc tempus, de quo nunc loquimur, memoratus Sacerdos esse potuit infantulus. »

4. Hactenus Hugo Floriacensis, iisdem fere verbis hic usus quibus inchoavit ipsius Vitæ prologum. Qui dum antiquum Actuum sancti confessoris librum ait fuisse « in occulto sermone compositum, » viletur mihi intelligere vulgarem Petracoricensium sæculo 1x sermonem; ideo occultum quia sæculo XII,quo florebat Hugo, valde immutatum a forma priori; aut potius quia minime communem, id est ubique terrarum intelligendum, ut erant ea quæ conscribebantur sermone Latino. Sic Regino Prumiensis, Hugone Floriacensi sæculis duobus antiquior, in Chronica ad annum 814 dicit, se reperisse eatenus scripta « in quodam libello, plebeio et rusticano sermone composita, quæ ex parte ad Latinam regulam correxi, inquit (plane ut Hugo ait de Vita S. Sacerdotis), quædam etiam addidi quæ ex narratione seniorum audivi. » Quem autem plebetum et rusticanum sermonem Regino vocat, is erat haud dubie qui per provincias Romano imperio quondam subject as usurpatus, a Francis earumdem tunc possessoribus, el putria, id est Teutonica, lingua diu usis vocabatur Romanus, sive ut in quodam vetusto capitulari legitur Rusticus Romanus, quemadmodum etiamnune vocatur in Hispania aliisque provinciis, corruptus ille ex Latino sermo, quo passim ex regiones utuntur, quæ olim Romanæ ditionis fuere.

5. Sic autem conscriptum librum accepisse potuit Hugo ab suo coævo, el monasticæ vitæ apud Floriacenses socio, Aimoyno: utpote patria Petracorico, « ex villa (uti ostendit ipse in Vita S. Abbonis, danda ad 3 Novembris) quæ vocatur ad Francos, vulgo Villefranche, » leucis solum tredecim remota Sarlato.Acceptum porro non simpliciler Latine reddidit expolivitque, sed quædam etiam ex suo sensu immutavit; addidit eliam n. 23 quæ commoda credebat ad explicandum chronologicam rationem, prout ea tempora ferebant non insulam,sed quæ erudito hoc sæculo plane judicatur vacillare. Hanc autem S. Sacerdotis Vitam, ab Hugone Floriacensi sic exornatam, damus hactenus ineditam ; qualem nobis submisit vir in antiquitate historica eruditus, Armandus Gerard, canonicus Sarlatensis, cujus beneficio Sammarthani eduterunt abbatum et episcoporum Sarlatensium seriem. Vitam islam ipse descripsit ex veteri codice ms. de Vitis SS. qui penes eum erat, ubi illa continebatur a pagina versa 88 ad paginam versam 95. Vitæ quoque priorem partem contulit eum ea quæ in veteri Breviario Sarlatensi est distributa in lectiones per totam octavam recitari solitas. Idem penes se habuit eamdem legendum,veteri sermone Petragorico,non quidem ex vetusto illo contextu transcriptam,quo usus Hugo est; sed ex Latino Hugonis, cui præcise inhæret, in Romanum, id est vulgare idioma redditam.

6. Ipsam Vilam abbreviavit aliquantulum Bernardus Guidonis, ordinis Prædicatorum, episcopus Lodovensis creatus anno 1324, eamque inseruit suo Sanctorali : quam ex ms. Pragensi nobis anno 1642 submisit Joannes Scholtz societatis Jesu, postea vero eamdem Tutelæ Lemovicum, ad calcem eruditæ Disquisitionis de sæculo quo idem sanctus vixit, ex ms. codice edidit Stephanus Baluzius Tutelensis: de quare etiam disputasse dicitur Antonius Dadinus Altaserra, antecessor Tolosanus, tomo II rerum Aquitanicarum libro vi, c. 2. Verum hunc illius operis tomum II aliunde non novimus quam ex epistola prædicti Armandi Gerard, ubi etiam Disquisitionis illius ut Gallice scriptæ meminit; quam insuper invenimus citatam apud Philippum Labbe tomo II Nora bibliothecæ manuscriptorum librorum, ubi pag. 661 et seq. edidit istam Vitam, cum autographo Sanctorulis Bernardi Guidonis collatam, et in parva capita distinxit. Nos secundum hunc Vitam utpote ex priore exstractam, et omissis miraculis abbreviutam, omittimus, cum apud dictos auctores videri possit.

7. Aliquod etiam Vite compendium exslat in Breviario Lemovicensi anno 1626 excuso; in qua urbe et diœcesi colitur sub ritu duplici ad hunc quintum Maii, quo die, id est tertio Nonas Maii dicitur, et apud Hugonem Floriacensem et apud Bernardum Guidonis, et in dicto Breviario Lemovicensi, spiritum Deo reddidisse. Eodemque etiam die apud Surlatenses festum ejus solemnissimo ritu celebratur, et ipse apud Saussaium in Martyrologio Gallicano longo encomio honoratur. Interim vitio amanuensium relatus est ad diem 4 Maii in ms. Adone, quem Romæ reperimus in illustri bibliotheca cardinalis Sforza, ubi ista erant inserta: « In Petragoricis natale S. Sacerdotis confessoris et pontificis. » Quæ ita leguntur in Martyrologio Bellini Parisis aucto. « In territorio Petragoricensi S. Sacerdolis Lemovicensis episcopi. » Hæc inde edidit more suo Molanus in Aurtario Usuardi: et Molano solum citato relatus est S. Sacerdos in hodiernum Martyrologium Romanum, uti etiam in Germanicum Canisii. Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui non sunt in Martyrolo gio Romano, eumdem, quasi a jam relato diversum ad quartum Maii his verbis profert: Lemovicis in Gullia S. Sacerdotis episcopi. » Dein in notis citantur Tabulæ Ecclesiæ Lemovicensis,sed in ea colitur die quinta Maii. Dein patria dicitur Burdegala, « ubi corpus jacet ; » sed illud est in cathedrali Sarlatensi. Demum additur, « in Vitis sanctorum Galliæ apud Renatum Benedictum, presbyterum vocari,» sed in margine indicatur S. Sacerdos Latine, Gallice Sainct Prestre » dici. Sed hæc Renati marginalis nota per quam ridicula accilit intelligentibus, S. Sacerdotem episcopum, non aliter quam saint Serdot vulgo nuncupari; et ad hunc prorsus impertinens esse, quod anpellative sumpta vox Sacerdos, quatenus ordini presbyterali tribuitur, vulgari lingua reddatur Prêtre. Apage ejusmodi interpretamenta, quæ nostrum hunc sanctum confundere possent cum aliquo (si quis esset) S. Presbytero: sicut ex tali causa factum diximus, ut S. Monica, Augustini mater, cum S. Prima Ostiensi martyre confunderetur. Sed ad diem quod attinet, malumus nos cum antiquis Actis omnibus, et usu Ecclesiarum Lemovicensis, Sarlatensis, aliarumque vicinarum, malumus proponere ipsa Acta ad hunc diem quintum Maii. « Diem nemine tradente qua facta sub Carolo Magno translatio ad ecclesiam Sarlatensem est, nondum certissime cognovimus, » inquit Vitæ auctor. Recolitur nihilominus illa Sarlati officio duplei 3 Julii et iterum 23 Augusti « Revelatio S. Sacerdotis: » sed de neutra habentur lectiones propriæ, ut difficile sit divinare, quid nomine Revelationis intelligatur,aut ad quod tempus ea spectet ; vel g I quæ ipsius et translationis differentia sil; unde Bernardus Guido eas confudit.

8. Major controversia est quonam sæculo et quibus annis vixerit. Altaserram et Balusium seculi Labbe atque le Cointe, S. Sacerdotem ad sæculum septimum aut eliam octavum transferunt: imo Labbe tomo Il Novæ suæ Bibliothecæ omnia ad hunc sensum corrigit. Ac primo inter nomina ac gesta Lemovicensium episcoporum pag. 267 ista reperit : « S. Sacerdos natione Burdegalensis, qui veneratur et quiescit apud Sarlatum Petrugurica diocesis, qui etiam florebat circa annum 517 » et recie; sed Labbe addit « legendum 715 aut quid ejusmodi. » Eodem modo pag. 663 quia regnante Clodovao rege intra num. 13 dicitur ordinatus episcopus Lemovicensis, ista parenthesi inclusit Labbe. « Forte excidit, æquivoco illi, aut quid simile, veɩ

inepti exscriptoris glossema fuit, unde postea adlecia, quæ ad calcem habentur,de tempore quo floruit, »sciticet nobis num. 47. Verum arbitramur omnes illos characteres servandos; sanctumque Sacerdotem tempore Justiniani imperatoris diem clausisse ultimum, forte circa annum 530 ac tum implevisse annos vilæ circiter septuaginta, aut saltem ultra sexaginta: itaque de fonte susceptum esse ab Ecdicio, filio Aviti imperatoris, qui anno 467 sub Anthemio imperatore fuit comes et magister militiæ in Gallia, et anno 474 a Julio Nepote imperatore patricius creatus, ac vulgo rex appellatus, et sic pro rege Alticio sub initium Vita; cum Hugone Floriacensi, arbitramur legendum regem Ecdicium, alias enim labyrinthum incurrimus inextricabilem. Dein Capuanum, alibi ignotum damus Cadurcensibus episcopum circa annum 480 inter Alithum, qui cum S Paulino vixit,et Boetium,qui subscripsit Concilio Agathensi anno 506,et Aurelianensi primo anno 508 aut sequenti. Monachus porro et abbas fuerii factus S.Sacerdos sub finem sæculi quinti :ac post devictum a Chlodovæo Alaricum regem Gothorum, circa annum 509 episcopus Lemovicensis, approbante ante suum obitum Clodovæo: et sic floruerit sub imperatoribus Anastasio, Justino et Justiniano, mortuus circa annum 530 et vere vixerit cum SS. Remigio, Benedicto, Vedasto et Amando. Qui omnes in Actis antiquis notantur, neque ex ullo istis temporibus habito concilio aliquid extundi potest, quod chronologiæ isti repugnet.

9. Bernardus Guidonis apud Labbe, quamvis S. Sacerdolem floruisse dicat circa annum 517 (quod et nos tenemus) tamen cum Rusticos duos præposuisset Exotio, ante annum 560 sedere exorso (uti ex cujus epitaphio et successoris Ferreoli ætate demonstratur) et post Exotium nominasset alios octo: eorum ultimo Cæsario subjungit « Roricios sive Ruricios etiam duos, de quorum, inquit, temporibus require in libris antiquis B. Stephani ecclesiæ cathedralis,» ac denique, interjectis iterum tribus, nominat Agericum, sive Agerium S. Sacerdotis decessorem in Vita prædicta nominatum. Quod dum facit, et, sibi ipsi repugnans, S. Sacerdotem coxuum penc facit S. Cessatori, qui Caroli Martelli tempore floruit; merito suspectus sit nobis, ne ordo episcoporum apud eum æque perversus sit in S. Sacerdote qnam perversus est in utroque Ruricio, quorum alterum 5 sæculo, alterum 6 floruisse mor probabimus. Sanmarthani, allegato ms. Catalogo Joannis Cordesii Canonici Lemovicensis, Bernardi sententiam amplectuntur circa S. Sacerdotem, circa Ruricios corriguntcerrigendi tamen adhuc ipsi, quod Synodos quibus interfuit junior, adscribant Episcopatui senioris: Rusti cos autem nullos agnoscunt, alios aliquos a Bernardo nominatos prætereunt, tanquam ex sola scriptionis diversitate distinctos et introductos: quod illis libenter assentior, sed pariter judico in Catalogis, pro arbitrio auctorum tam recentium interpolatis alteratisque nullum certam Chronologiam posse fundari.

10. Porro sicuti Sammarthani censent, nullam esse rationem habendam Rusticorum, ut a Ruriciis diversorum; ita existimat Armandus Gerard nec Aggericum quidem Hugonis Flaviniacensis (quod melius Agerium rel Agricium scripseris) distinguendum a Ruricio seniore, inter quem et juniorem sedisse debuit S. Sacerdos. Ratio hujus conjecturæ cst, quod sicuti a rure Latinis dicebatur rusticus aut ruricius, ita Petragoricis in sua vulgari lingua, in cujus usu istæ voces non erant ab agro dici debuerit agre vel agry.Sic autem scriptum nomen ejus episcopi, qui Sacerdotem præcessit, cum invenisset Hugo Flaviniacensis, cui Latina et genuina episcoporum Lemovicensium nomina minus nota erant, putat eum Armandus, dum Petragoricas voces Latinæ formæ reddere voluit, nominasse Aggericum, quem debuisset vocare Ruricium. Sunt tamen quibus id dici nulla cum verisimilitudine videatur, el omnino judicant retinendum Agericum, a Ruriciis distinctum : quibus sane nihil est quod prohibeat ipsum interponere. Etenim Ruricium I constat anno 470 fuisse episcopum,et anno 506 propter ætatem ac morbos excusatum quo minus concilio Agathensi interesset; junioris non invenimus notitiam ante annum 535, quo concilio Avernensi interfuit, idemque videtur usque ad annum 555 aut ultra fuisse in vivis : proinde notabile intervallum temporis statui potest inter utrumque et locus datur non solum S. Sacerdoti, sed etiam ante hunc Aggerico, saltem ad biennium, si fuit a Ruricio 1 diversus. 11. Qui ulrumque Ruricium conjunxerunt auctores, aliud nullum habuere fundamentum, quam quod Venantius Fortunatus in epitaphio eos conjunxerit ita canens:

Hic sacra pontificum, toto radiantia mundo,

Membra, sepulcra tegunt; spiritus astra colit,
Ruricii gemini, prænomine, sanguine nexi,
Exsultant pariter hinc avus, inde nepos.

Tempore quisquis suo fundans pia templa Patroni,
Iste Augustini condidit, ille Petri.

Atqui hic illi non magis dicuntur sibi in episcopatu immediate successisse, quam avus fundasse templum S. Augustini, nepos Petri, prout Bernardus Guido et post hunc alii interpretantur; licet ipsa syntaxis verborum suffragante temporis ratione, potius exigat, ut avus Petro nepos Augustino fundarit ecclesiam.

VITA S. SACERDOTIS.

PROLOGUS.

Ex ms. Bibliothecæ Colbertinæ Parisiis. Antiquam seriem vitæ gloriosi præsulis Sacerdotis relegens, et in ea quædam superflua, quædam autem scriptorum vitio depravata conspiciens,moderno tempore corrigere statui ; ejusdemque historiæ textum, compendiosa brevitate transformatum et melioratum, lucidius honestiusque depingere.Ad quem poliendum et elimandum composui mihi mul. (1) Hæc notata marginalia, primo Hugonis manuscripto adjuncta, transcribere nemini postea cura

A tas historias, quasi limas, ut nihil habeat nisi splendidum et honestum; et undecunque textum, undecim distinguendo Capitulis, adornavi.Quædam quoque diversis historiis, ubi opportunum duxi,ex latere in marginibus (1) subnotavi, ut ex his lector lineam temporum cognosceret, et ex brevi multa colligeret. Adjeci etiam de translatione ejusdem beatissimi præsulis (2) capitulum unum. Verum non studeo verbum pro verbo transcribere, nec tamen fuit, nec Sarlati quidem.

(2) Illud infra incipit num. 21.

omnino nova pro veteribus cudere; sed sensum ex A tissima ossa crebrius fiunt. Et cum cernerem anti

sensu, secundum ingenioli mei paupertatem, meliorando depromere; sicut poterit lectoris solertia, utramque seriem perscrutando, facile comprobare. Quod ut facerem domnus Arnaldus (3) abbas memonuit, ipsius S. Sacerdotis abbatiæ provisor; cujus imperium contemnere, multa illius devictus obsecratione, non valui. Compulit me etiam meritum tanti confessoris, et virtutes quæ apud ejus sacra

(3) Exstat quidem apud Sammarthanos aliqua abbatum Sarlatensium series, sed per quam conturbata, nec uno loco mutila. Placet igitur, ex instructione prælaudati Armandi Gerard, aliam ab boc accuratius deductam proponere; juxta quam Arnal. dus hic nominatus, præfuisset, ab anno 1122 ad 1134 quando adhuc vixisse et floruisse patuit Hugo Floriacensis, licet is Chronicum suum dicaverit Ivoni Carnotensi,sub annum 1115 defuncto. Seriei tamen abbatiali præmittitur series comitum Petragoricensium hoc modo:

« Anno 867 mortuo Emenone comite Engolismensi, Carolus Calvus Wigrinum instituit comitatuum Engolismensis et Petracoricensis administratorem; cujus deinde posteri, sicut et filii aliorum in provincia comitum, sub Carolo Simplice jus hæreditarium sibi in addictos cuique Comilatus, tanquam domini, arrogarunt. Propterea jam dictum Wigrinum, qui decessit anno 884 vocamus primum comitem hæreditarium Petragorici. Filios hic post se duos reliquit, quorum primogenito Hilduino Engolismensis comitatus cessit ; secundo genito autem Guilelmo, dicto Taille-fer, idest Sectori-ferri, Petracoricensis et Agennensis: hic enim etiam Wulgrino obtigerat per dotem Rogelindis uxoris, quæ erat soror Guillelmi II comitis Tolosani. Obiit Guillelmus Sector-ferri an. 920, successorem in Petracorico relinquens filium Bernardum,hunc quem Sarlatensis monasterii benefactorem reformatoremque post annum 936, imperante, id est regnante domino Ludovico, eo scilicet quem hujus nominis quartum Ultramarinum appellant scriptores, Caroli Simplicis ex Ogiva filio, ab anno jam dicto usque ad 954. Bernardo quatuor fuerant filii, qui post ejus mortem, et annum 950 successive gesserunt titulum comitatus Petracoricensis, sed absque liberis dece. dentes hæreditatem dimiserunt filiis amitæ suæ Emmæ, ex Bozone seniore comite Marchiæ natis, vocatisque ad successionem in Petracorico circa annum 976. Filii autem Bernardi prænominali hi erant Arnoldus Borsacius, Beslio in comitibus Aquitaniæ minus recte Vortacius, Guilielmus Taleirandus, Ranulfus Bonus-par, seu Bonus socius, et Richardus Simplex. » Atque hæc omnia habentur ex Chronico Ademari et Historia episcoporum Engolismensium in Biblioth. Nova Labbe to. II, pag. 165, 167 et 253, nec non ex fragmentis historiæ ducum Aquitaniæ et comitum Pictavensium apud Beslium.Porro Guilielmus Taleirandus jam nominatus ipse est qui contra apostolica præcepta venditor ecclesiæ Sarlatensis exstitit in gratiam Huberti num. 25 indicati.

Abbatum porro seriem, quæ in Gallia Christiana tom. IV perturbata exstat, et in qua non invenitur Simoniacus ille Hubertus, sic correctam vult Armandus ut in monasterii Sarlatensis reformatione abbas constitutus sit circa an. 936.

1. Olo, idem (ut existimant) qui Abbas Clunia. censis Benedictinum Ordinem reformavit in Gallia. « 2. Adacius, ab Odone institutus, circa annum 940 cum antea abbatiam Tutellensem reformasset, « 3. Asservarius, seu Assenarius, circa 950. «4. Bassenus, circa 960.

« 5. Hubertus, Simoniacus, circa 970.

C

D

B

quorum tyrannorum historias oratoris facundia excellenter evehi et hujus sancti atque clarissimi sideris, sancti scilicet Sacerdotis, vitæ seriem scriptorum negligentia deprimi; et ita veritatis rationem in eadem serie quasi quibusdam ambagibus occultari, quemadmodum solet aliquando sol nubibus obfuscari; indignum visum est mihi, nec potui ullo modo pati,quin splendidum honestum que ali«6. Bernardus, 975. «7. Geraldus, 994. « 8. Americus. 1031. «9. Stephanus, 1076.

« 10. Arnaldus, 1122. Is ipse, cui Hugo Floriacensis hæc S. Sacerdotis Acta exornavit : omnibus autem corrigendi sunt Sammarthani, cum dicunt sub eo factam esse S. Sacerdotis Translationem circa annum 1140. Etenim ea res narratur in Actis veluti sub Ludovico Pio, statim post ecclesiæ restaurationem, gesta, et in Chronico Gaufredi Vosiensis cap. 2 narratur, quomodo S. Pardulphi corpus de cœnobio Garactensi delatum est in monasterium Sarlatense, et juxta corpus S. Sacerdotis Lemovicensis episcopi honeste collocatum est, »> utique circa annum millesimum, atque adeo post factam Translationem.

« 11. Gilbertus, 1134, prætermissus a Sammarthanis.

« 12. Raymundus de Fenelon, 1153. « 13. Garinus de Comarca, 1169.

« 14. Radulphus de Cromiaco, non Cormiaco, 1195.

« 15. Arnaldus, 1202.

« 16. Bertrandus de Limegeoulz, 1208, non vero Bernardus.

« 17. Guido de Cornil, 1212, præteritus Sammarthanis.

« 18. Helias de Umion, non Vinion, 1221.

« 19. Stephanus de Rignac, 1229.

« 20. Helias Petri, 1232.

«< 21. Bernardus del Conderc, 1236.

« 22. Geraldus de Vallibus, 1238.

a 23. Helias de Maignanac, 1249, qui fuit decanus Issigeacensis.

« 24. Bernardus III, 1250.

« 25. Geraldus d'Albusson, 1255. Inter hos tres ultimos abbates de jure contestatio fuit,quis eorum potior, lisque adhuc pendebat Roma an, 1260.

« 26. Arnoldus de Stapone, 1260, in cujus favorem depositos fuisse tres illos contendentes, per sententiam novam que electionem, verosimile est. « 27. Robertus a S. Michaele, 1274.

28. Bernardus de Vallibus, 1283.

« 29. Armandus de S. Leonardo, 1312, præteritus a Sammarthanis fuit autem abbas usque ad annum 1313, quando abbatia Sarlatensis erecta est in episcopatum a Joanne papa XXII. Quoniam autem primus episcopus fuit creatus Raymundus de Rocacornu, abbas Galliacensis, credibile est, Galliacensem abbatiam Armando invicem cessisse. »>

Hactenus ille, cujus diligentiam utinam plures imitarentur,expeditioremque facerent usum catalogorum sacrorum, quos licet studiose Sammarthani collegerint, magnis tamen laborare defectibus, vel hoc uno exemplo discimus.

Ludovicus iste,quo imperante sive regnante conditum est instrumentum, fuit Ludovicus IV dictus Ultramarinus: nam comes Bernardus, reformationis auctor, patri suo Guilielmo sectori ferri successit anno 920 et vivit usque ad 950, filius autem ejus secundo genitus, avo synonymus, cognomento Tailerandus, Huberto Simoniaco, abbatiam vendidit, circa annum 970.

« PoprzedniaDalej »