Obrazy na stronie
PDF
ePub

moderna ita conveniunt, ut eamdem originem facile A agnoscas; neque tamen alter ex altero descriptus esse potest, neque Hugo ad sua usque tempora alienum librum adhibuisse censendus est. Hæc igitur eumdem auctorem easdem res simili modo diversis temporibus exponentem arguunt, qui altero libello brevius res Francorum tantum regum tradit, altero ad Mathildam imperatricem scripto etiam aliarum regionum historiam tangit. Et Francorum historiam posteriorem dixerim, quippe quæ non solum singulas res fusius accuratiusque exponat (22), sed nonnunquam etiam melius sit disposita necnon errores tollat priori libro commissos (23). Alibi quidem scriptori evenit, ut veram narrationem postea omitteret falsamque reciperet (24).

A Duchesnio (III, p. 334 346) aliud fragmentum historia Francicæ editum est, cujus finem omisit, quem cum (Hugonis) libro Iv, p. 96 edito plane convenire dixit. Sed etiam in priore parte Hugonis deprehendes vestigia, sed additionibus quibusdam involuta, quas ex codice Sancti Maglorii Duchesnius receperat. Quibus resectis, iterum ea habemus quæ com Historia moderna conveniunt ; et vix dubito quin codex Loiselianus, a Duchesnio hoc loco adhibitus, aut idem opus aut valde simile contineat, quod in Sancti Maglorii codice novis interpolationibus auctum est. Quem librum ne cum altero ejusdem monasterii supra allato confundas

cave.

Pithoeus SS. coetanei col. I, p. 407 (510 ed. Francof.), col. II, p. 83) et Duchenius (II, p. 630, IV, p. 85) ex codicibus Floriacensi et Thuaneo etiam historiam Francorum, usque ad a. 1110 continuatam, ediderunt, quæ et ipsa ad Hugonis opera accedit, maximeque cum historia moderna similitudine quadam conjuncta est. Sed sermonem uberiorem, elegantiorem dices, multa quoque ab Hugonis operibus et mente aliena invenies (25), ideoque hoc opus potius ex Hugonis aliorumque libris adornatum quam ab ipso compositum judicabis.

Restat ut de alia brevi Francorum historia dicamus, quam in codicibus Bruxellensi et Bernensi in

[ocr errors]
[ocr errors]

fine voluminis collocatam videmus. Hæc cum Hugone nihil fere habet commune, sed posteriori parte continuatione Aimoini nititur (26), alibi vero præsertim monasterium Sancti Dionysii prope Parisios respicit et res exhibet valde fabulosas (27), quales hic orias et propagatas esse scimus (28). Notitias et libros historicos hic scriptos, Gesta dico Dagobert et fragmentum De coronatione Pippini regis ejusque filiorum (29), præsertim sequitur; at uno tantum loco Floriacensis monasterii facit mentionem (30). Præterea ex Gestis Francorum Fredegarii Historia epitomata et Paulo Diacono priorem libri partem consarcinavit, cui libellum de majoribus domus subdidit. Hæc eadem fere sunt opera quæ in magna illa rerum Francicarum collectione conjuncta videmus. Cum vero libellum De majoribus domus aliaque ad verbum fere scriptor retinuerit, prima libri parte fontibus ante nominatis liberius usus est: et fortasse non hos ipsos adhibuisse, sed antiquioris. historia Francicæ compendium aliquod (31) libello illi simile habuisse judicandus est, quod cum sequentibus conjunxit. Denique ex epistola synodi Carisiacensis ad regem Ludovicum a. 858 scripta duo recepit fragmenta (32), proprio Marte vero nonnisi ultimorum regum acta breviter recensuit. Quæ si cum Hugonis operibus conferantur, huic nemo ascribere velit. Eadem vero historia, verbis quibus incipit: Antenor et alii profugi satis nota, paulo post additionibus quibusdam et brevi continuatione usque ad a. 1137 aucta et ita sæpius est descripta, necnon novis addimentis temporibus decursu valde amplificata. Ejusmodi codices sunt Parisiensis regius n. 5999 (Arch. VII, p. 65), Lugdunensis Lat. n. 20 (ib p. 133), Parisienses regii n. 4937, 4938, alii Abbreviatio gestorum Franciæ regum litulus est, sub quo Bouquet plura ejus fragmenta in Collectionem suam recepit (VI, p. 238; VII, p. 255; X, p. 236; XI, p. 243; XII, p. 67), usus codicibus mox indicatis Parisiensibus et alio S. Victoris n. 419. Continuationes vide ibidem (XII, p. 285; XVII, p. 432).

NOTE.

(22) Cf. cap. 1, de Olone rege; cap. 3, de miraculo Floriaci acto; cap. 6, de Vulfaldo abbate; cap. 9, de Gauslino abbate; cap. 10, de Heinrici regis bellis et de Philippi coronatione; cap. 11, de Philippi uxore.

(23) Ita cap. 8 Hugonis annos 11 in 9 correxit; cap. 11, Philippi filiam rectius Constantiam nominavit, alios vero errores certe tacendo vitavit.

(24) Cf. quæ de Constantia Roberti regis uxore in utroque libro leguntur cap. 9; altero Aimoinum

secutus est.

(25) Cf. que de papa Gregorio et Heinrico rege narrantur, infra ad c. 11 exscripta. Eodem modo res, Flandrenses ibidem accuratius narrantur. Præterea hic liber in rebus Hispanicis aliisque narrandis copiosor est.

(26) C. 42-47. In hoc capite primam eamque veterem continuationis manum desinere, codice autographo Parisiensi, S. Germani n. 436, evoluto mox agnovi. Postrema hujus partis verba sunt:

[blocks in formation]

D Post quem prædictus rex cum regina Adraldum abbatem constituit. Post hæc pauce lineæ erase sunt. Dieu post altera cap. 49 pars et ulterior continuatio adjectæ sunt.

(27) Cf. c. 18 de Carolo Magno; c. 22, 23, de Carolo Calvo.

(28) Ejusmodi narrationes etiam in codice S. Germani n. 1085 (v. supra col. 812) f. 1-6 leguntur, necnon f. 34, initium hjus historiæ ita inscriptum : Supplementa in Historia Gregorii Turonensis aliaque hujus aliorumque librorum fragmenta.

(29) A Bouqueto V, p. 9, ex cod. Sancti Dyonisii

[blocks in formation]

1168, sub Ivonis nomine sæpius edita est (Ivonts A cis etiam rebus narratis longius ab eo recedit, ita Opera, et Frheri Corp. hist. p. 51-51), quam alii Hugoni tribuere malunt (33). Sed nihil habet quod hujus ingenium vel sermonem arguat.

Quibus expositis, quatuor lugoni tribuenda esse opera, tria ipsius nomine inscripta, quartum in codicibus titulo destitutum, vidimus. Hæc sunt: A. Ecclesiastica historia, quatuor libris digesta; B. eadem sex libris edita; C. Francorum Historia brevis et succincta; D. Actus modernorum regum Fran

corum.

Priores (A. et B.) in antiqua tantum historia versantur et res ab aliis narratas colligere et brevius reddere volunt. In his adornandis Hugo iisdem fontibus usus est quos apud plerosque medii ævi scriptores viguisse constat : chronographis veteribus, historiis ecclesiasticis et Romanis. Ad quos accedit Anastasii Historia tripartita post ab Hugone inventa. Ultimis vero libelli plagulis Hugo præsertim Adonem et Einhardum sequitur; de Floriacensi monasterio in secunda editione quædam tradit quæ aliis verbis in libro Miraculorum sancti Benedicti leguntur; et nonnisi pauca habet peculiaria. Io his igitur libris nonnisi colligiendi et disponendi diligentia laudari potes; neque tanta doctrinæ copia excellunt quantam apud Ekkehardum, Sigebertun aliosque miramur. Explicationes quas Iugo adjecit et ipse nune paucis placebunt, quamvis ingenium candidum et auimum sincerum probent.

ut aliam hujus gentis historiam, vel ex ipso Willel mo vel certe ex communi fonte haustam, adhibuisse videatur, eam fortasse quam in codice Parisiensi S. Germani n. 1035, f. 70, vo 82 legi (37). Expeditionem primam Hierosolymitanam ita tradit, ut maxime Gesta illa Francorum et aliorum. Hierosolymitanorum (BONGARS I, p. 1 sqq.) sequatur, nonnunquam vero propius ad Balderici Dolensis Historiam ex illis haustam accedere videatur, ita ut utrumque librum ad Hugone lectum esse (38) fere statuerim. De suis llugo binc inde quædam addidit, maxime de monasteriis ædificatis, de rebus Floriaci gestis necnon alia quæ ad regalem familiam pertinent. Ubique brevis quidem est scriptoris narratio neque erroribus caret gravioribus, quos vel ab aliis B recepit vel ipse commisit (39); at multa quoque continet quæ alibi frustra quæsieris, ita ut in tanta scriptorum rerum Gallicarum penuria hæc magni faciamus oporteat. Sermone Hugo utitur simplici et minus culto, qualem vix a scriptore erudito et aliis quoque operibus probato exspectaveris.

Historia quoque Francorum et moderni Francorum Actus magnam partem aliis nituntur auctoribus, quos Hugo suo more non semper ad verbum C exscribit, sed ita sequitur ut longiorem ipsorum narrationem breviorem reddat et cum aliis conjungat. Ili vero præsertim ad manus fuere libri: Annales Bertiniani et breves Floriacenses (34) Flodoardi Chronicon, Historia Senonensis, Aimoini libri De miraculis sancti Benedicti (35), Hugonis Flaviniacensis Historia Virdunensis (36). Northmannorum expeditiones fusius noster exponit ibique cum Willelino Gemmeticensi in multis convenit, neque tamen ipsius verba unquam retinet et non paucis lo

(33) Histoire littér. I. 1. pag. 302.

Ilugo enim monachus Floriacensis vir fuit sua ætate scientia conspicuus et a multis non mediocri laude ornatus. Patriam ipse indicavit. In margine codicis Paris. regii n. 4963 (Hist. eccles. ed. 1.) epilogo incipiente legitur: Hugo qui hunc libellum a diversis codicibus defloravit Hugo de Sancta Maria cognominatur a quadam villula patris sui, in qua est sita ecclesia sanctæ Dei Genericis Mariæ. Eodem modo librorum titulis sæpius nuncupatur; ibique monachus vel alumnus S. Benedicti Floriacensis audit (40). Quo tempore hoc monasterium intraverit non constat; sed ibi sæculo x incipiente vixit et Ecclesiæ veteris gloriam suis scriptis auxit. Familiaritate quadam cum viris feminisque ejus temporis præstantissimis conjunctus fuisse videtur. Historias suas et Adele comitissæ et Mathildi imperatrici inscripsit, alium librum eumque gravissimum Mathildis patri lleinrico Angiorum regit direxit, De regia potestate et sacerdotali dignitate, quo regui et Ecclesiæ contentionem dirimere et ad justam æquam.

NOTE.

(34) Mon. S. I, p. 254 (Patr. t. CXXXIX, col. 582). Eos c. 2 et 3 secutus est.

(35) Rarius tamen hunc ejusdem monasterii auclorem sequitur. Pleraque enim quæ hic præbere poterat in Chronicon Sancti Benigni Divionense et ex hoc in Hugonis Flaviniacensis libros, quos Hugo noster magni fecit, transierunt. Divionense Chro bicon, medio ævo ut v detur non longe pervulgatum, in er Floriacen-is subsidia non est referendum.

(36) Ad hanc ea quoque referenda sunt quæ cum Rodulti Grabri narratione conveniunt, neque hujus libros ip-e Hugo evolvisse videtur.

[blocks in formation]

eorumque loco Willelmi excerpta posita sunt.

(38) Ipse dicit: De qua hec tenuiter prelibavimus, quoniam plenitudinem hujus hystrix scriptum esse alias jam cognovimus.

(39) In annis indicandis Dugo sæpissime peccat, id quod in margine notisque emendare studui. Quæ fontium verbis ad iit, pleraque falsa sunt, sed nonnunquam etiam aperta eorum verba sive male intellexit sive consilio depravavit, Quædam in altera Francorum historia ipse correxit et melius disposuit

(40) Plane diversis est alter Hugo de Floriato nostri æqualis, sed monachus, post abbas, S. Augustini Cantuariensis; de quo cl. W. Thorne. Chronicon morast. S. Augustini c. 9, ap. Twysden et Selden SS. R. Angl. II, p. 1794. Hugo de Floriaco sive de Flori dicitur miles Northmannicus, qui cum Willelmo I in Angliam venit, et tam ipsi quam filio ejus Willemo II (Rufo)« diutius militavit »; a. 1090, monasterium ingressus, sequenti jam anno abbas est constitus, obiit vero a. 1124.

tensi.

que pacem referre studuit. Ex inscriptione prologi A Henschenius Acta SS. Mai II, p. 14) ex cod. Surlasatis patet de altero illo Hugone de Floriaco tanquam hujus libri auctore minime esse cogitandum.

Primo Hugo libro regalem potestatem a Deo esse institutam, ideoque quasi sanctam et a rebus ecclesiasticis minime alienam ostendere conatur; secundo vero regiam et sacerdotalem potestatem conjunctas esse debere, « ut ambæ sibi invicem fideliter adhærentes mutuo socientur et compaginentur » rationi. bus multis probat et exemplis confirmat, quæ ex historia veteri et recentiori desumit. Judicium justum et animum Ecclesiæ haud valde pronum ubique prodit, et cum Ivo Carnotensis, Hugonis amicus, eamdem fere sententiam tueretur, factum est ut dissensio modo ab his indicato componi posse aliis quoque videretur (41), id quod primum in Anglia, B postea etiam in Romano imperio factum esse constat.

Quo anno hunc tractatum finiverit, certo indicari nequit; sed procul dubio inter a. 1100, quo rex Heinricus fratri successit, et 1106, quo in concilio Londinensi regis et archiepiscopi lis composita est, in eo scribendo occupatus fuit, ita ut historias sequentibus annis elaboratas liber ille præcesserit.

Ultimo loco liber nominandus est Miraculorum a sancto Benedicto Floriaci patratorum, post Adrevaldum, Adelerium, Aimoinum et Rodulfum ab Hugone susceptus et usque ad annum 1119, continuatus (43). Liber ineditus est, ideoque quid ad Hugonis vitam vel temporis illius historian sat'us cognoscendam conferre possit, nos latet. Certe post cæteros libros huic operam navasse videtur, quem fortasse tam diu continuavit, quam vita superstite gaudebat. In sancti patroni, cui vitam dedicaverat, miraculis, ut sibi videbantur, enarrandis calamum deposuit, qui multis annis rebus tam publicis quam ecclesiasticis exponendis præcipuam curam adhibuerat. Hugonem non diu post. a 1119, mortuum esse, verisimile est. Sed nemo annum vel diemenotavit.

Inter rerum Germanicarum scriptores Hugo Floriacensis vix potest referri; nam rarius ea te igit quæ trans Rhenum gerebanturet vix quidquam certi de his compertum habuit. Ideo libri quoque ejus apud Germanos rarius legebantur. Albericus (44) aliique (15) historiam ecclesiasticam ad manus habuerunt, Francorum vero historiam ne ille quidem legisse videtur, neque ejus vestigium cis Rhenum me invenisse recordor. Magis hæc rerum Callicarum scriptoribus placuit, quamvis plerosque non vera Hugonis opera, sed libros ipsi obtrusos, præsertim Senonensem illam historiam, secutos esse

Scripsit Hugo præterea Vitam sancti Sacerdotis episcopi Lemovicensis, antiquiorem textum nimis rudem secutus, ita ut magis sermonem quam narrationem dedisse censendus sit (42). Præmissa et epistola Arnoldo abbati Sarlatensi directa, ubi breviter libri panditur ratio et consilium. Vitam edidit С nunc pateat (46). Etiam Freherum, Duchesnium,

NOTE.

(41) Cf. hac de re Stenzel, Frankische Kayser I, p. 689 8qq. V. præsertim Hugonis locum 1, c. 5. Dxit episcopum et regiaet populari electione recte posse constitui, et pergit; Post electionem autem non annulum aut baculum a manu regia,sed investi turan rerum secularium electus antistes debet suscipere, et in suis ordinibus per annulum aut biculum animarum curam ab archiepiscopo suo, ut negotium hujusmodi sine disceptatione peragatur et lerrenis et spiritalibus potestatibus sux auctoritatis privilegium

conservetur.

(12) pse Hugo Hist. eccl. ed. 1,libr. m; ed. 2.libr. v (cf. Rottend.. p. 127): Cujus, inquit, pretosissimi confessuris vitæ seriem varvim inculto sermone compositam, partim vero scriptorum vitio depravatam conspiciens, nuper corrigere stalui. . . et de ipsius quidem suncti virtutibus in eden serie apertissimo sermone veritatem expressi.

(43) V. Hist. littér, 1. 1 p 30.

(44) Albericus a. 1130 Tertius, inquit, (Hugo) qui scripsit minorem ecclesiasticam Historiam ut comitissam Cimpaniæ Alalam, matrem comitis Theobalti, fuit niger monachus Floriacensis, il est de Sancto Benediclo super Ligerim in diocesi Aurelianensi. Hune discernit ab Hugone de S. Victore, de quo antea. Huc usque, inquit, magister Hugo de Sancto Victore chronicam sum de Romanis pontificibus et imperatoribus digessit. Ex luzone Floriacensi e. gr. a. 899, 809, 810, 820. 842, 814, quædam exhibet, ex Hugone de S. Victore, quem plerumque magistri nomine oruat, a. 1038, 1073,1087, 4095, 1099. 1100. Aliud de hoc addo testimonium ex codice Beruensi Sigeberti (SS. VI, p. 287 [Patr. CLX]) descriptum: Inter quos magister Hugo canonicus Sancli Victoris Parisiensis fere novissimus flo

D

ruit, qui ab inicio nascentis seculi usque ad tempus domini Innocentii pape secundi et christiani simi regis Francorum Ludovici seriem temporum digessit et variationes regnorum succincta narratione complexus est. Obiit a. 1142. Hajus codices indicantur Parisis. Arch. VI, p. 50. 71 (cf. Vil, p. 304),Oxoniæ. Archiv. VI, p. 92. Etiam codex regius Paris. n. 5014, s. xi, huc pertinere videtur. Legitur ibi initio. CRONICA HUGONIS. Mundi anno quinquies mil· lesimo quadringentesimo septimo, sicut ventus Miximus in sermone de paschale statuit, secundus Romanorum monarcus Cesur Octovianus extitit. Finit Caroli Magni tempore: In eadem enim sinodo que

situm est et ventilatum de statu ecclesiaran et ordine singulorun cujusque conversationis et quales clerici esse debeant. Sequitur Romanorum pontificum ca. talogus: Beatus Petrus apostolus sedit in Antiochir primum. Eugenius qui et Bernardus de nacione Pisanus monacus Cistellensis sed. an. [3.].

(45) Egr. Heinricus de Hervordia, Archiv. VI p. 764; cf Bruns Betrage I. p 8 Quæ Kornerus post Carolorum tempora ex Hugone alfert (cf. Ar chiv. VI. p. 607), nisi fallor, omni temerarie et sine Causa huic sunt tributa, ex lleinrico descripta et ab ipso ad alios fontes recte relata.

(46) Neque Clarius in Chronico S. Petri Vivi, neque continuator Aimoini Hugonis narrationem receperint. Etiam genealogia regum Francorum (DACHERY ed. 2 H, p. 493; eadem fere cod. Vatic.bibl. Christ. n. 637, f. 80 82) Senonensi historiæ inniti. tur. Præter historiam usque ad a. 11 0 d ductam, quam supra memoravimus præsertim alia ejusdem argumenti, quæ in a. 1152 desinit, historian Francorum ab Hugone conscriptam sequitur. (Bouq. cont. XII, 115 sqq.).

Bouquetum aliosque qui Francorum historias edi- A choate transierunt, sed etiam in Chronico S. Benigni

derunt, de Hugone male esse meritos, falsa ipsi tribuentes, genuina plerumque omittentes, jam supra dixi. Ita vero factum est, ut nunc demum Hugo falsa quidem gloria careat sed merita laude potiatur. Editionis vero nostræ atque ordo hæc sunt:

A. Incipimus ab Historiæ ecclesiasticæ prima editione, ex qua epistolam dedicatoriam, singulorum librorum præfationes, initia et fines, nec non epilogum ad comitissam Adelam missum exhibemus, quarti libri vero ultimam partem cum altera editione ita contulimus ut lectionis varietatem diligenter enotaremus. Usi sumus.

1) C. Parisiensi regio n. 4963,jam supra indicato, quem ipse Parisiis perlustravi, plenius sed minus diligenter ante 30 fere annos DD. Sporlin et Turles in societatis nostræ usus exscripserunt;

2) C. Bernensi n. 208, ex quo epilogum descriptum penes nos habemus.

B. Sequitur altera Historiæ ecclesiasticæ editio, ex qua eodem fere modo ea desumpsimus quæ libri ordinem et auctoris laborem explicare possunt,additis tamen ultimis libri vi capitibus, quibus res Caroli M. successorumque ejus enarrantur. Ex magna codicum copia, quos supra recensui, hi ad manus fuerunt:

1. C. Parisiensis, S. Victoris n. 311, liberoptimæ notæ, quem inde a sexto libro nonnullis locis cum editis comparavi.

2. C. Vindobonensis Hist. prof. n. 682, inde a libri iv initio a Pertzio cum Rottendorffii editione collatus.

3. C. Bernensis n. 324, Senonensi necnon Fossatensi continuatione vel interpolatione auctus. Præfationes et inde a Pippini tempore ipse textus in usus nostros descripta sunt.

Cæteros codices, præsertim Parisienses, evolvisse, eorumque ordinem enotasse satis visum est.

Huic subjecimus Historiam Francorum Senonensem, quam in codice 3 aliisque Hugonis libro adjeclam legimus, prima hujus libelli parte ex Duchesnii editione (III, p. 349) suppleta. Secuti sumus præsertim.

1. Codicem olim S. Maglorii (Saint-Germain François Harlay n. 485), quem primum hæc cum Hugonis opere conjunxisse supra dixi.

Ex 3 etiam ea recepimus quæ in Fossatensi monasterio inserta sunt et ad hoc maxime cœnobium respiciunt.

Præterea vero etiam ex Aimoini Floriacensis libro De miraculis S. Benedicti sæc. x1 incipiente (a. 1005) scripto ea seligere placait que ad Francia regum successionem spectant. Hæc enim non solum in continuationem Historiæ ab Aimoino in

Divionensi descripta indeque in Hugonis Flaviniacensis librum sunt translata. Brevia sunt, sed quæ non sine causa, quippe veteris et diligentis scriptoris testimonia, magnam nacta sunt auctoritatem. Mabillonii editionem (Acta SS. ord. S. Benedicti IV, 2, p. 356 sqq.) secutus sum.

C. Brevem Francorum historiam, quam ab Hugone scriptam putamus separatim edere noluimus, cum eædem res iisdem fere verbis nonnisi ordine mutato in alio libro (D.) sint repetita. Minus etiam nostri consilii esse potuit, magnam illam collectio. nem historicam, qua hujus libri fragmenta cum aliis excerptis sunt conjuncta, huic volumini inserere. Sed præcipuam lectionis varietatem sequenti operi B subjecimus, codice usi Bernensi n. 90, cujus apographum prope nos habemus, necnon Duchesnii collata editione (IV, p. 96 98).

C

D

D. Librum « qui modernorum regum Francorum continet Actus, » operum ab Hugone confectorum utilissimum, jam prima vice integrum exhibemus. Codicem Leodiensem Bethmannus noster fideliter exscribendum curavit, cujus vestigiis semper fere inhærere potuimus. Liber ipso teste non una manu exaratus est, sed altera hic illic singulas lineas imo integras fere paginas chartæ intulit, nigriori plerumque usa atramento eodem quo aliquot lineæ (præf. c. 8. 11) expunctæ sunt; semper vero narratio sine interruptione procedit, ita ut duo scribæ dictantis verba recepisse videantur. Textus raris mendis iisque levissimis aspersus est. Pauca tantum in verbis scribendis mutavi, e pro æ in vocabulum fine positum, nimium litteræ c pro t, n pro m usum et quæ sunt ejusmodi, scribis potius quam auctori tribuenda.

Ultimo loco historiam regum Francorum monasterii Sancti Dionysii posuimus, qualem in codice (1 Bruxellensi et 2) Bernensi reperiri supra dictum est, quibuscum ultima eaque genuina libri parte 3) Bouqueti editionem ejusdem historiæ usque ad a 1137 deductæ comparavimus; ibique 3°) codicem S. Victoris n. 419 indicat.

Hoc modo vero factum esse confido ut non solum Hugonis scripta recte discerni possint et dijudicari, sed etiam cæteræ Francorum historia s. XI scriptæ e tenebris sint evolutæ, earumque tempus, ordo et conjunctio ita stabilita, ut cuique ad genuinas rerum notitias facilis jam pateat accessus. Quod si hæc me non fe fellerit opinio, magnum quem per plures annos in hanc editionem impendi laborem, quamvis perpaucos ipsi historiæ Germaniæ fructus tulerit,non incassum dixerim. Multa collegi et inter se comparavi, ut hæc pauca imprimerentur.

G. WAITZ.

EX HISTORIA ECCLESIASTICA

EDITIO PRIMA LIBRIS IV DIGESTA.

INCIPIT LIBER

HISTORIE ECCLESIASTICE GESTORUMQUE ROMANORUM
ATQUE FRANCORUM COMPREHENSUS BREVITER AB HU-
GONE DE SANCTA MARIA 1.

Dominæ suæ ADELE venerabili comitissæ HUGO, sancti Benedicti Floriacensis alumpnus, magnæ felicitatis decus.

[ocr errors]

A miniscendis non erit, sicut suspicor, postmodum
posteritas laboratura,sed eque ut probra ita eorum
preconia tecta manebunt. Vestri autem nominis
monimentum, domina mea, tam bujus libri occa-
sione, quam bonorum operum executione, quibus
incessanter operam impenditis, perenniter posteris
relinquetur; nec poterit unquam ullo oblivionis
tempore terminari. Igitur hoc exile munus a me
vobis oblatum gratanter suscipite, et ab improbis
favore vestro defendite. Sapientes enim quondam
antiquorum gesta virorum non negligenter preteri-
bant, sed ad institutionem presentis vitæ libris in-
ferebant. Siquidem per historiam peteriti temporis
series comprehenditur, et per regum et imperato-
rum successiones multa necessaria perscrutantur.
Ergo ab Octaviano Augusto exordium narrationis
incipiam,et Romanorum imperatorum et presidum
nomina simul et gesta ibi curiosissime denotabo
usque ad Karolum Magnum et ejus filium Ludovi-
cum.Ecce habetis quod otiabunda legatis : actus vi-
delicet antiquorum imperatorum et quorundam Deo
amabilium virorum pariter memorabiles actus ab
incarnatione dominica usque ad tempora prefinita.
Quibus si fueritis intenta, non deprimet inertia acu-
men ingenii vestri splendidum et honestum. Porro
de virtutum vestrarum preconio, quas originis ve-
stræ sublimifas et naturæ felicitas nobis infuderunt,
modo loqui erubesco, ne videar uti levitate parasi-
tica. Loquor autem alias ubi fuerit oportunum. His
autem qui sinistrorsum suscepturi sunt, quod hoc
opus vobis dedicavi, respondeo: beatum Hierony-
C
inum presbyterum sanctam Paulam et ejus filiam
Eustochiam multis scriptis honorasse sæpe,et vene-
rabilem Gregorium antistitem Romanum Theude-
lindæ Italorum reginæ quatuor dialogi sui libros
transmisisse. Sed et mulier secus pedes Domini se-
dens audiebat verba oris ejus, tanto Phariseis et
Saduceis non solummodo sed et ipsis Christi mini-
stris melior, quanto devotior.Sexus enim femineus
non privatur rerum profundarum intelligentia, ve-
rum, ut in sequenti lectione lucide declarabimus,
solet aliquando feminis inesse magna mentis indu-
stria et morum probatissimorum elegantia.

Dignum censeo, serenissima domina, munus presentis operis mansuetudini vestræ supplici affectu dedicare, cum sitis nostri ævi multis preponenda proceribus, tum generositate preclara, tum probitate precipua, tum quoniam estis litteris erudita, quod est gentilitium sive civilitas magna. Munus autem meum hunc appello codicellum compendiosa brevitate subtilissimum, qui sua vos amenitate delectet et adhortetur ad benefaciendum, et ad vitam bonis moribus exornandam. Non quod non sitis satis decen ter magnis virtutibus adornata, sed quod semper in melius proficere commonemus. Ecclesiasticam enim relegens historiam a multis historiologis per parte s editam et modis variis com prebensam, hoc uno volumine decrevi coartare et coadunatis mihi quam pluribus libris deflorare, veritatisque medullam de singulis diligenter extrahere, utens eorumdem auctorum verbis in quibusdam locis, aliquando vero sermonibus meis. Certe laborio. sum valde negotium, quoniam brevitatem nonnunquam comitatur obscuritas, cum et luculentus esse contendo et brevis esse laboro. Ceterum omnia quæ ibi a mea rusticitate dictata reperiuntur, inculto sermone perorala probantur 2. Verum utcumque hæc dicta sunt poterunt tamen legentibus prodesse, et uberiorem gestorum seriem ad memoriam revocare, indoctis scilicet atque doctis ac secularibus negotiis occupatis, illis maxime qui in legendis divinis Scripturis magnum in vita positum solamen existimant,dum ille qui multa legit eadem ibi breviter recordatur et compendio ignarus instruitur. Si quis autem his contentus esse noluerit, hunc ad opulenta et magnifica volumina de quibus hæc sumpsi transmitto. Calumpnosis vero sive mordacibus viris patet in me, confiteor, campus calumpniandi profusior, quia tam arduum opus nimis auda- Preterea hujus historiæ liber nimis profunda lacter arripui, quod esset viris eruditis reservandum. tenter continet Ecclesiæ sacramenta. Nam sicut priAt invidis sive scurrilibus, qui propter superbiæ mum hominem a Deo formatum sexta conditi mundi typum mea forsitan scripta superbo despicient su- die scriptura tradente cognovimus, sic sexta mundi percilio, respondeo, quia de illorum nominibus re- ætate redemptum declarabimus. Et sicut eundem VARIE LECTIONES.

1

D

anno millesimo centesimo nono ab incarnatione Domini add. 2. 2 prebantur 1? fortasse prebentur ?

« PoprzedniaDalej »