Obrazy na stronie
PDF
ePub

rium, effusis in ejus occursum cum solemni pompa fratribus revertit: ubi dum moraretur, quasdam ecclesias, in fundo monasterii sitas, permittente Constantiensi episcopo, dedicavit. Porro hæc omnia boc ipso anno 1118 contiisse illud argumento est, quod post ejus ordinationem Gelasius papa, qui sub finem mensis Jnuarii anno sequen'e decessit, litteris scriptis Metenses hortatus est, ut eum honorifice, ut par erat, exciperent.

valuerint; adeoque primicerii clamor invaluit, ut A suis gratiarum actionibus, ad S. Gregorii monaste Theolgeri electio unanimi patrum sententia firmata fuerit. Tum demum cardinalis signatas Erboni litteras dedit, quas ille fratri illiterato consignavit, ad Theolgerum perferendas, quibus nomine conventus ei præcipiebatur, ut ne diutius delatam sibi electionem frustraret. Acceptis litteris, Theotgerus tantæ demum auctoritati cedere coactus fuit, moxque ad legati præsentiam, ut ei injunctum erat, se sistere maturavit, qui tunc apud Confluentiam cum Friderico Coloniensi archipræsule aliisque episcopis diversabatur. Illic magno cum honore acceptus est vir Dei, in primis a legato, qui eum amplexus, sciscitatus est quot annis abbatis gessisset officium. «< Triginta,inquit ille,annos. » Ad quod legatus subridens conversus ad circumstantes: « Tanto, ait, matu- B rior erit ad episcopatum,qui tot annis abbas fuerit. >> Cum deinde singuli ad sua se reciperent, legatus Coloniam rediit secum ducens Theotgerum ; qui inde ad proximum Tuitiense monasterium, tum ad Gladbacense divertit, ubi aliquandiu gravi morbo detentus est. Dein, ubi convaluisset, Coloniam reversus, una cum legato ad castrum Wulckenburg profectus est, tum ad S. Viti seu Corbeia-novæ monasterium, ubi episcopus consecratus est. Erat tum dies octava festi apostolorum Petri et Pauli, quæ pridie nonas Julii celebratur. Theotgeri consecrationi deputata est Dominica dies.quæ hoc anno in diem sequentem incidebat. Ipsa dies cardinalis legatus Theolgerum, ætate gravem, moribus maturum, apprime litteris eruditum, sustentantibus hinc inde duobus archiepiscopis, Conrado Juvaviensi, totius Bavaria metropolitano et Aldegoto Magdeburgico, metropolitano Saxoniæ, solemniter ordinavit. Sic ille ordinatus, primo in eodem monasterio quamdam in honorem S. Georgii basilicam consecravit : ut quem in abbatia peculiarem patronum habuerat, eidem quoque episcopatus sui primitias dicaret. Ibidem etiam cryptam et altare beati Andreæ apostoli consecravit. Illinc non multo post discessit novus præsul ad suam ecclesiam profecturus et ad locum diœcesis Tullensis cui Dieulouward vocabulum est, prædicto primicerio deducente, pervenit. Ibi eum honoris causa convenerunt abbates, clerici, aliique, qui sanioris sententiæ erant; al qui a pseudoepiscopi et Cæsaris partibus stabant, contestati sunt se neutiquam passuros, ut in urbem in- D grederetur; eo insolentiæ progressi, ut communi decreto statuerint quod, si quis eum agnosceret episcopum, rebus proscriptis extra civitatem fieret. Unde consilium fuit ut, omnibus qui ejus obsequio erant dimissis, ad cellulam suam reverteretur, dum seditio illa defervesceret. In itinere ad Marbicense canonicorum regularium in Alsatia cœnobium divertit: ubi a regularibus canonicis honorificentissime receptus est. In hoc conventu forte aderat venerabilis senex Gerungas, qui eum adolescentem ad venerabilem Willelmum Hirsaugiensem abbatem pœnitentia specie direxerat. Inde, actis hospitibus

C

Interim Metensis ecclesia, lezitimo destituta pastore, in magno discrimine versabatur, cum seditiosi cives, etsi Gelasii papæ litteris commoniti, Theotgerum episcopum canonice electum et ordinatum, ad id tempus recipere detrectassent. Sed tandem Brunonis Trevirensis archiepiscopi, qui hactenus ejus electioni, utpote se inconsulto factæ, restiterat, litteris utcunque flexi clerus et populus, electum ut ad urbem veniat, iteratis nuntiis invitant. Ille vix tandem acquiescens, e suo monasterio, quo se receperat, Quadragesimæ tempore, ad iter se accingit, et Rheno transmisso, assumpto secum Mauri-monasterii abbate ad urbem Mediomatricum tendit. Accedenti occurrunt abbates, primicerius et quotquot erant sanioris consilii clerici et cives, et de ejus adventu gratulantur. Neque tamen in urbem venire, necdum conciliatis multorum animis, tulum esse ratus primicerius ad locum, cui Cappentia vocabulum est, divertendum censuit, ubi episcopus cum quibusdam abbatibus Dominicam Palmarum celebravit. Instante feria quinta, quam Cœnam Domini et diem Indulgentiæ appellamus, quo die chrisma confici episcopalis ordo poscebat ubi id fieri liceret, episcopus hærebat, cum in urbe id fieri tumultuantis populi seditio prohiberet. Tandem consilium fuit ut in Gorziensi cœnobio chrisma consecraretur. De ejus adventu certior factus abbas ad diei celebritatem omnia providit. Pridie advenienti episcopo ejus luci homines eum gladiis et fustibus obviam concurrunt tanquam ad latronem. Quin etiam nonnulli monachorum, qui vel ejus censuram reformidabant,vel a partibus pseudoepiscopi stabant, ad persequendum episcopum vulgus concitarunt. Vix itaque portain monasterii attigerat vir Dei, cum plebs e latebris furibunda erumpit, et sublatis ejus equis, illius etiam comites invadit: adeo ut primicerius ipse e manibus persequentium vix fuga elabi potuerit. Interea ingressus basilicam pius præsul, et quid foris ageretur ignorans, orationi instabat, cunctisque mortem minivan. tibus,vitæ auctorem invocabat. Tum vero a quodam monacho subdole admonitus vitæ suæ ut consuleret, quippe non esse in sua potestate plebis furentis prohibere insaniam; pontifi alibus indutus ornamentis e templo egredi maturavit, turbæ fureuli se ipsum objiciens, dominica voce ecquem quærerent sciscitatus.Cerneres universos, qui eum insectabantur,ita primo ejus conspectu perterritos, ut extremæ

dementiæ se ipsi arguerent, qui in Christum Domini A ricæ detrimento mutilus Theolgeri vitæ codex, sine manus extendere ausi fuissent.

Turbis itaque utcunque mitigatis, statuit præsul ad urbem proficisci. Hoc comperto, Acelinus abbas S. Clementis, eum ut ad se declinaret invitavit, et perhumaniter excepit.Id ubi civibus innotuit, multi furibundi et pieni insania in virum Dei evomunt mille convicia, nec eum tantum urbe propellere, sed etiam exstinguere minantur. Hic nihilominus assumpto secum Sancti Clementis abbate, sacerdotalibus, ut apud Gorziam, indutus vestibus, procedit obviam inimicis, qui vix manibus temperarunt.Interim urbis præfectus advenit et cujus gratia accedat sciscitatur. Ille ad hoc se venisse respohdit, ut creditum sibi populum pastorali sollicitudine visitaret cæterum non recte facturos Metenses, si ab jure suo episcopum prohiberent. His verbis præfecto aliisque paululum mansuefactis, nudatis pedibus civitatem ingredi parat. At præfectus obtestatur ne se furenti multitudini committat, sed potius in quamdam episcopatus possessionem divertat, dum imperator et archiepiscopus hac de re statuissent. Cujus lle consilio acquiescens, ad S. Clementis monasterium rediit, ibique Cœnæ Dominicæ diem celebravit. Illine digressus ipso die Parasceves Theolgerus, ad Augustam Trevirorum contendit, allocuturus Brunonem archiepiscopum, qui tum Coloniæ versabatur, ad sacra solemnitatem a Friderico archipræsule invitatus. Illuc mox properat vir Dei, cujus adventus Trevirensi gravis, Coloniensi gratus admodum fuit, cujus interventu vix post biduum, id est feria quinta (nam feria tertia Coloniam advenerat) ad Trevirensis colloquium admissus est. Ille porro intimavit, se ejus causam cum episcopis Tullensi et Virdunensi, simulque cum Metensibus ad festum S. Jacobi tractaturum. Has vero inducias cum ipso composuerant Theotgeri æmuli Arnulfus custos Metensis ecclesiæ el coadjutor ejus primicerius, qui præterita hebdomada ab archiepiscopo chrisma accept rant.Has inducias, etsi ipsi admodum graves, servavit Theotgerus, quousque Coloniensis archiepiscopus, Brunone jam Treviros reverso, missis ad eum litteris, Theotgero etiam ignoranti missarum solemnia celebrandi facultatem impetravit. Ille autem in Coloniensis archiepiscopi contubernio multis diebus commoratus, rogatu ejus plurimum populum in civitate sacro chrismate linivit et quasdam ecclesias dedicavit. Verum beati Joannis Baptistæ Natalitio instante, Coloniensis antistes ad curiam in Insula Rheni constituam, scilicet apud Triburias, juxta edictum imperatoris profectus, venerabilem episcopum secum duxit, ubi Trevirensis cum eo in gratiam rediit. Hic desinit magno sane tanti viri famæ et rei histo

[ocr errors][merged small][merged small]

quo nihil fere certi de beato illo præsule haberemus. Ejus compendium refertur a Tri hemio in chronico Hirsaugiensi.

Post varios ilus ac reditus, variasque procellas, tandem in pace quievit Theotgerus episcopus, cui ecclesiam suam adire nunquani concessum est. Ejus obitum ad annum 1120 consignant Dodechinus et Chronographus Saxonicus ineditus, a quibus Dieggerus appellatur. Chronographi Saxonici hæc verba sunt: «< Bonæ memoriæ Dieggerus, primum abbas S. Georgii, indeque per legatum apostolicum Metensi ecclesiæ ordinatus, post multas ab imperatoris fidelibus inlatas sibi injurias, requicvit in Domino, in eadem ecclesia, cui præerat, sepultus; vir adprime litteratus, et in sancta conversatione usque

ad ultimam ætatem constantissimus. » Dubitare tamen licet an sepultus sit in Metensi ecclesia, quam adire ipsi viventi non licuit per seditiosos cives, qui imperatori et pseudoepiscopo ab co intruso assentabantur. Trithemius qui acla ejus integra legisse videtur, in Chronico Hirs ugiensi scribit Theolgerum concilio Remensi anni superioris interfuisse, in quo ejus electio et ordinatio a summo pontifice, aliisque patribus confirmata sit; et soluto concilio, Calixtum papam eum secum duxisse Antis-iodorum,ubi Pascha cum suis cardinalibus pontifex celebraverit, deiudeque Cluniacum usque perduxisse; et post discessum pontificis Theotgerum ibidem per quatuor menses remansisse, tempus omne in contemplatione divinorum et oratione consumendo; et quarto demam mense febre correplum, Dominicis sacramentis acceptis 11 Kal.Maias ad Christum migrasse, et ia ecclesia S. Petri sepultum fuisse ad plagam septentrionalem juxta parietem templi, ad cujus sepulcrum multa deinceps miracula facta sunt. Nihil tamen de eo legitur in Bibliotheca Cluniacensi. Verum bæc aliaque videtur accepisse Trithemius ab auctore anonymo, qui ejus Vitam duobus libris scripsit jussu Erbonis abbatis ejus discipuli, quam initio et fine mutilam a Papebrochio ex codice Villingensi accepis. Fallitur Trithemius cum Theolgeri obitum refert ad annum præcedentem. Mirum est de eo nullam fieri mentionem in veteri Chronico Metensi, quod in ejus tempore desinit; nec in ejus appendice priori, quæ incipit a Stephano episcopo, qui hoc anno canonice electus et a Calixto papa consecratus, amplius biennio a Cæsarianis urbis aditu exclusus est.Cæterum beatus Theotgerus vir fuit miræ patientiæ ac mansuetudinis, et prorsus ambitionis expers, ut patet ex iis quæ fecit ad refutandam Metensium electionem. Mentionem de eo jam egimus tom. V, col. 1001 in abbatibus S. Georgii in Nigra silva.

THEOGERI METENSIS EPISCOPI

MUSICA.

(Dom GERBERT, Script. de musica, tom II, pag. 182.)

MONITUM.

Idem ac librum S. Wilhelmi,tulit fatum in conflagratione monasterii nostri sequens opusculum Theogeri monachi Hirsaugiensis sub ejusdem S. Wilhelmi disciplina, a quo anno 1090 abbas renuntiatusest monasterii ad S. Georgium in Nigra, Sylva, postea factus episcopus Metensis. Sed restitui aliunde etiam potuisset ex codice Tegernseensi hæc Theogeri musica,cum quo jam contuleram codicem San-Blasianum,itemque ex altero nuper detecto, quem humanissime communicavit mecum reverendissimus monasterii D. Petri in Sylva Nigra abbas Philippus Jacobus, sagacissimus antiquitatum investigator, quocum etiam hunc nostrum recens contulimus, variantesque ex eo lectiones uncinis P. inclusas cursivo charactere adnotavimus.

Optandum modo esset ut, quam auctor aliquoties commendat gravitatem modorum plagalium, recentiores non neglexissent: ut inquit, etiam hoc modo admoneamur contemnere puerilem levitatem garrulitatis, et admare virilem dignitatem gravitatis. Et jam supra proportionalis, inquit prærogativa gravitatis conmendata est nobis, maturæ auctoritas, gravitatis et decoræ probitas honestatis, quæ semper præhabenda est levitate garrulitatis et lascivæ exsultationis.

INCIPIT MUSICA THEOGERI.

De repertoribus musicæ artis. Pythagoras philosophus primus apud Græcos musica artis repertor (P./uisse) legitur Translator autem (P. ejusdem scientiæ) in Latinum asseritur (fuit) Boclius genere et scientia clarissimus, ac ejusdem artis secundum numerorum proportionem investigator profundissimus.Guido vero monachus exstitit vocum indagator diligentissimus, et commendator traditorque certissimus. Exstat autem monochordum hujus artis evidentissimum argumentum, cujus etiam primus institutor (fuisse) dicitur supradic!us Græcorum philosophus. De monochordo.

Monochordum autem est musicum instrumentum, quod naturaliteret sufficienter antiquitus constabat octo chordis,quæ notantur totidem primis alphabeti litteris secundum usum modernorum. Nam in his chordis exstant septem discrimina vocum. Procedente autem tempore, musica artis scientia proficiente (periti in eadem), intelligentes ejus gnari ac ejusdem artis experientiam prodesse multum, si augeretur numerus chordarum,octo addiderunt (chordas) non alias, quod natura prohibebat, ponentes, sed easdem repetentes,gravitate et acumine,sicut se habet puerilis vox ad virilem, tantum discernentes. Ideo etiam signabant eas eisdem litteris (quibus et priores signantur) in eo differentibus (in hoc tantummodo differentiam facientes), quod graves majore, istæ vero minore signantur charactere. Boetius autem nominat eas græcis nuncupationibus singulis sonis (ipsis chordis) convenientibus, sicut suo in loco (in musica ipsius Boetii) lector inveniet. Sed quia hæc PATHOL. CLXIII.

A melius in monochordo cognoscuntur (de monochordo diximus), nunc de ejus mensura (mensuratione) videamus.

B

De mensura monochordi.

Dividalur novem passibus a magada usque ad ma. gadam (Dividantur novem ́passus a mujada usque ad magdam), ita quippe vocamus ligna concava, quæ sustinent (sustentant) chordam, in principio. Et græca littera T. posita proxime ad nagadam (magdam). Inde in primo nono passu (in fine primi passus, vel in prima sectione) ponatur gravis A. Iterum ab A. usque ad finem divisio fiat Lovenis passibus, et ecce in primo nono passu ponenda est B. Deinde redeatur ad Gamma, et inde fiant quatuor passus usque ad finem. Primus (itaque) passus complectitur diatessaron, et terminatur in C. Secundus diapente et finit in G. (in G. finitur, et habet in se diapente). Tertius diapason, et demonstrat g. (retinet, et terminatur in g.) quartus finit (finitur) Item ab A.usque ad finem quatuor passus fiant,et primus cum diatessaron offert D. Secundus cum diapente a. B. usque ad finem, (a. tertius cum diapason aa). quartus finitur. Eodem modo quatuor passus fianl a B. usque ad finem, et) ecce primus passus cum diatessaron signat E.secundus cum diapente reliqui vacant. Item a C. totidem passus, id est, quatuor, ad finem fiant et primus passus cum diatessaron ostendit F. secundus cum diapente c. reliqui vacant Item a D. usque ad finem quatuor passus fiant, (el) primus passus cum diatessaron repræsentat G. quod jam habemus. Secundus cum diapente offert d. reliqui vacant. Deinde ab E.usque ad finem totidem passus

23

fiant, et primus passus cum diatessaron repræsentat A
a. quod jam habemus. Secundus e. cum diapente,
reliqui vacant. Ad F. quoque usque ad finem toti-
dem passus fiant, et primus passus b. synemmeni
(sive b. molle) affert cum diatessaron. Secundus f.
acutam cum diapente, reliqui vacant. Igitur inven-
tis (itaque) omnibus chordis præter B synemmeni
in gravibus, ut eam inveniamus, ad F.grave atten-
damus,quod idem B. grave synemmeni eodem in-
tervallo respicit, quo melius b. . f. acutum pro-
spicit, constatque verissimum utriusque chordæ
meditullium,utpotque disterminans hinc diapente,
indc diapason, et est utrique satis rationabile. (Est
utique satis rationabile), F.gravem assumpsisse sibi
genituram synem meni superioris, cum sit etiam
proportionalis et origo inferioris. En habemus omnes
chordas,quarum prima illa habetur (illa est prima),
quæ A. signatur, sicut et ab omnibus semper mu-
sicis habetur,nam Gamma (1) ex abundanti (super-
abundantia) superaddita est, ut usui, sicut reor,
non (u) regulæ mos geratur.

Quod spatium dicalur tonus, quod semitonium et

cætera.

De consideratione numerorum. Porro nunc paulisper digrediamur ad numerorum considerationem,et mensuræ manifestardam et enucleandam rationem, ut et lectori proportiones, et naturam (naturas proportionum) minus intelligenti satisfaciat,et sermo in posterum planius et evidentius procedat.Ina arithmetica igitur sæpe sæpius legitur dupla duplex proportio, sesquialtera, sesquitertia, sesquioctava.

De proportionibus dupla, sesquialtera et sesquitertia. Proportio autem est similitudo, qua numeri se ad invicem habent. Dupla igitur proportio est,ubi major numerus minorem bis in se habet,ut unitatem binarius, binarium quaternarius, ternarium senarius,quaternarium octonarius,quinarium denarius, et sic in infinitum. Sesquialtera autem (porro) est, B ubi major numerus minorem totum in se continet, et ejus alteram partem; ut binarium ternarius, quaternarium senarium, senarius novenarius,octonarium duodenarius, et cætera. Sesquitertia proportio est,ubi major numerus minorem totum in se continet,el ejus tertiam partem, ut ternarium quaternarius, senarium octonarius, novenarium duodenarius, et cætera.Sesquioctava etiam proportio est, ubi major numerus minorem totum in se continet, et ejus octavam partem ut octonarium novenarius. Hæc de numeris sufficiant.

Dispositis itaque (his) inter duas chordas (chordis) alias majus spatium cernitur, ut inter T et A. et inter A. et B. alias minus. ut inter B. et C. et reliqua (et sic de aliis). Et majus quidem spatium tonus dicitur, minus vero (dicitur) semitonium, semis videlicet, id est, non plenus tonus. Item in tribus chordis (tum alicubi) ditonus est, id est, duo toni, ut a c. ad e. tum (alicubi vero) semiditonus, qui habet tantum tonum et semitonium,ut a D. ad F. C et reliqua (et sic in cæleris). Diatessaron autem est, cum inter quatuor chordas duo sunt toni, et unum semitonium,ut ab A.ad D. et a B. ad E. et reliqua. Diapente vero uno tono major est, constans quinque chordis, ut ab A. ad E. et a C. ad G. et reliqua. In sex vero chordis existunt diapente cum tono, ul a C. ad a. et diapente cum semitonio, ut ab e. in c. (ut a C. ad a vel ab E. in c.) Denique diapason in octo (chordis) existit, ut ab A. in a. et a B. in . et a C.in c. et cætera. Dicitur autem diatessaron, quasi de quatuor,sicut diapente quasi de quinque, quia tot chordas includunt. Diapason autem (dicitur) quasi de omnibus, eo quod (quoad) omnes modos vocum includat.

De novem modis vocum.

(Hi sunt novem modi vocum, quorum (septem) Virgilius vocat septem discrimina vocum. Nam diapente cum tono, et diapason diapente cum semitonio antiqui non assumpserunt. Sed nostra eos consuetudo (hos modos) in tantum arripuit, ut non sine magno sui dispendio ipsos amittere possit. Addunt quoque moderni his modis unisonum, ponentes illum primum, et vocantes abuse modum, sicut grammatici nominativum casum,el ipsi tamen (non tamen) computantes tuntum novem modos vocum, quia intermittunt diapason ob rarissimum in cantu ejus usum.

De eadem proportione in mensura considerata.

Eædem autem proportiones in mensura (sive in quantitate continuata) considerantur. Est enim dupla proportio, ubi majus spatium minus bis in se continet. Dupla itaque (autem) proportio est exemplum (exemplar ejus consonantiæ quæ) diapason (dicitur), omnes enim ejus species in duobus passibus fiunt.Sesquialtera vero (proportio) in mensura est proportio,ubi majus spatium minusin se continet,et ejus alteram partem, et hoc est exemplar (hujus conso nuntiæ, quæ est) diapente,cujus omnes species fiunt in tribus passibus. Item sesquitertia proportio est in mensura,ubi majus intervallum continet minus in se (totum), et ejus tertiam partem, sicut dictum est (prius) in quaternario et denario (ternario): et hæc est forma diatessaron, cujus omnes quaterno (quaternario) fiunt passu. Identidem sesquioctava proportio est in mensura, cujus major intercapedo minorem totam in se continet et ejus octavam parD tem,quæ fit,sicut dictum est, in (inter) octo et novem. Hæc etiam forma est toni,cujus omnes,ut ita dicam,species novenario fiunt passu: unde verius et rectius epogdous dicitur quam tonus; hoc enim nomen habet proportionaliter, eo quod sit super octo. Tonus autem dicitur a tonando, id est a sonando. Ea igitur proportione, qua quisque major numerus vel major intercapedo minorem superat, vel (minor) superatur a majore, eadem cujuslibet dicta vocis (prædictæ consonantiæ) prior sonus superat posteriorem,vel posterior superatur a majore (priore) in gravitate. Et revera proportionalis prærogativa gravitatis commendata est nobis, maturæ auctoritas

gravitatis, et decoræ probitus honestatis, quæ sem- A tetur), id (sed) in nostro cantu, quem Gregorianum

per præhabenda est levitati garrulitatis, et lasciva exsultationis. (Hoc quoque aspiciendum est, quod graves voces priores sunt acutis in monochordo, et in hoc dispositio monochordi naturam et rationem imitatur: sicut enim graves prius et maturæ priores ac digniores sunt petulantibus. garrulis et lascivis; sic et in musica graves voces priores et digniores acutis et levibus habendæ sunt.) læc autem, quæ de numeris dicimus (numero diximus), interiori oculo contemplanda sunt,quæ vero de mensura, etiam exteriori oculo videri possunt, sicut in monochordo patet. Rectissime igitur dicimus (et dicere possumus) voces et vocum modos naturales (esse) quibus creatrix natura, quæ omnia formavit, in numero, pondere et mensura talia substravit, vel impressit exemplaria. Nunc ad rem redeamus, quamvis a re non longe digressi fuerimus.

De divisione monochordi.

Monochordum itaque priusquam (postquam) sicut superius præscriptum est,dimensum atque consummatum fuerit, dividitur in quatuor tetrachorda, id est in tetrachordum gravium,in tetrachordum finalium, in tetrachordum superiorum, in tetrachordum excellentium.

Da tetrachordis.

Tetrachordum autem est spatium, quod continet quatuor chordas regulariter dimensas (divisas). Tetrachordum gravium ideo dicitur,quia graves voces ibi sonant. Tetrachordum finalium ideo (dicitur,) quia omnis regularis cantus ibi finitur. Tetrachordum superiorum ideo dicitur, quia superiores voces ibi sonant.Tetrachordum excellentium ideo dicitur, quia excellentiores voces ibi sonant.

Quomodo constent tetrachorda.

B

C

Primum autem tetrachordum constat ex tono,et semitonio et tono, et fit ab A, gravi usque in D. grave. Secundum tetrachordum (similiter) constat ex tono, et semitonio et tono, et fit a D gravi usque in C. (G) grave. Tertium tetrachordum constat (item) ex tono, et semitonio et tono, et fit ab a. acuto usque in d. acutum. Quartum tetrachordum sicut et præcedentia) constat ex tono, et semitonio et tono, et fit a d. acuto usque in g.acutum. In hac divisione quatuor tetrachordorum remanent tres toni,primus inter F. el inter A.grave; secundus inter G grave et a. acutum ; tertius inter g. acutum et (inter) aa.du- D plex. His ab initio (etiam) quatuor tetrachordis interseruntur duo tetrachorda, quæ vocantur synemmena, id est conjuncta; unum constat ex tono et semitonio et tono, et fit a r. usque in G. grave. Alterum constat (etiam) ex tono et semitonio et tono, et fit a G.gravi usque in c.acutum. Horum duorum tetrachordorum illud, quod est in acutis, in coinmuni usu habetur et frequentatur; quod vero in gravibus (est) minus necessarium (quibusdam) videtur, et contenditur, ut videtur (contendunt quidam, ut vi(1) Uncinis clausa non habentur in cod. Pe[rino.

nos vocamus jactamus), vitari nullo modo potest, ut in responsorio graduali: In sole posuit; et in aliis (similibus) quæ hujusmodi symphonia canuntur,et in cæteris (cantibus) perpluribus: alioquin aut cantus ex magna parte mutabitur,aut non certo (finali (recte) finietur, aut omnino intermittetur. Et quia voces in speciebus diapason eædem esse dicuntur, ideo nimirum nos non videmus, si tetrachordum synemmeni in acutis inter G.et c. locum habet,quin etiam in gravibus inter T.et C.(locum) habere possit et debeat.Sciendum tamen quod hæc duo tetrachorda, quamvis non sint regularia (multum),tamen nimium sunt usitata. Quidam (autem) musici non ponunt tetrachordum synem meni, sed tantum unam chordam,et vocant mollem (mollem). Sed raro mutantur voces in una chorda, quin potius permeant (percur· rant) totum tetrachordum, vel eo (adhuc) amplius. De quatuor letrachordis aliis.

[(1) Sunt præterea quatuor tetrachorda a prædictis nomine et situ differentia: vocantur enim hypaton, meson, diezeugmenon, hyperboleon, et habent in suo fine semitonium. Illa vero in medio duorum tonorum. Horum dispositio ab acutis incœpta, planissima fit.Igitur tetrachordum hyperboleon fit ab duplici usque in e. diezeugmenon, ab (2) f. in 4. meson, ab a. in E. hypaton, ab E. in B. In distributione horum tetrachordorum remanent tres toni a. acuto usque in a. acutum,et a B. gravi usque in A. grave, scilicet proslambanomenos,id est acquisitus, quem Ptolomæus rex Ægypti ad quatuordecim voces, quas solas antiquiores habuisse dicuntur, addidisse refertur, et ille quoque, quem moderni adjecerunt. Differunt igituret in hoc a præfatis quatuor regularibus tetrachordis, quod e. et E. habent conjunctionem >> paramese vero disjunctionem; illa autem habent. d. et D. conjunctionem, mese vero disjunctionem.]

Regularium autem (letrachordorum) primum est tetrachordum gravium, non solum numero et positioue, sed etiam privilegii dignitate (gravitatis), ut etiam hoc modo admoneamur contemnere puerilem levitatem garrulitatis, et adamare virilem dignitatem gravitatis.(Insuper) est enim principium fons et origo trium cæterorum. Nam gignit tetrachordum finalium dimensionis proportione sesquitertia ; tetrachordum vero superiorum dupla ; ipsa vero nata procreant tetrachordum excellentium generatione vicaria, prius quidem (nam tetrachordum finalium gignit tetrachordum excellentium proportione) dupla,sequens vero (et idem tetrachordum excellentium gignitur a tetrachordo superiorum proportione epitrita sive) sesquitertia. Et hæc est tam naturalis genitura,ut prima primam (secundum), secunda secundam, tertia tertiam,quarla (tertia) procreat quartam, ea qua diximus mensura: hæc,inquam, est inviolabilis procreatarum forma chordarum secundum rationein dictarum proportionum, et hoc estexemplar dicendarum specierum triur symphonia(2) Legendum ab e in

« PoprzedniaDalej »