Obrazy na stronie
PDF
ePub

bonus Petri fletus delietum abluit. » Quod autem A discretus debuissetis esse cognitor quam, ut ita diAugustinus ait : « Nisi quis longo tempore ante mortem confiteatur, non purgatorio igne purgabitur, sci æterno supplicio damnabitur; » bene intelligenti nibil obest. Longum etenim tempus accipit omne illud tempus quod est sufficiens correptioni. Nam quicunque confitetur in tempore sufficiente ad correptionem, confitetur longo tempore ante mortem. Unde Cœlestinus papa: « Vera ad Deum confessio hominum in extremis positorum, potius mente quam tempore æstimanda est. » In decretis etiam pontiticum legitur: « Quod si quis ore confiteri non possit, indicia exteriora faciat, et post ei sacratissimum corpus est committeudum, nec de eo desperandum. » Non igitur secundum decreta pontificum sequitur, si non potest ore confiteri, B non potest salvari. Quia sicut auctoritas clamat: « Deus non de factis, sed de voluntate judicat. » Nihil enim bona voluntate felicius, quia nihil est Deo bona voluntate pretiosius. Inde Cyprianus: « Cum multa in lege jubeantur quæ Apostolus impleri non posse testatur, hic bona voluntas quæritur quæ in nostro arbitrio est, et quæ sola potest sufficere, et primum habere. » Unde rursum auctoritas: « Nunquam manus est vacua a munere quoties arca cordis repleta fuerit bona voluntate. » Amplius, sicut præfatus Augustinus in libro Confessionum testatur: « Nemo sine bona voluntate bene operatur, etsi judicio hominum bene operari videatur. » Sicut enim mala voluntas, quæ prima est mors animæ, dicitur damnare, nullum enim opus malum sine mala voluntate, testante Augustino et dicente, peccatum est voluntarium, quod ubi non est voluntas, non imputatur peccatum: sic quoque bona voluntas salvat, et salvatos perenniter coronat. Ad cujus bonæ voluntatis commendationem angelus ait pastoribus: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus non aliis, sel bonæ voluntatis (Luc. 11, 14). Patet ergo quod quicunque bonam voluntatem habebit in terris, pacem indubitanter et gloriam consequetur in cœlis. Amen. Si quis vero hanc epistolam improbare voluerit, et hos præfatos doctores catholicos recipere noluerit, lapide percutiatur, percussus comminuatur, comminutus in pulvere redigatur.

II.

C

Ad Pharitium [seu Faricium] Habendonensem abba- D tem. Pueri sacramento baptismi non regenerati æternam beatitudinem assequi nequerunt.

PHARITIO Venerando llabendonensis Ecclesiæ prælato, domino suo, et indubitanter amico THEOBALDUS magister Oxenefordiæ, sic suorum curam subditorum genere, ne mors in olla dicatur esse.

Quod mihi morum vestrorum honestatem, et filiorum non fictam charitatem prædicanti calumniam de salvatione puerorum non baptizatorum, ita ex abrupto, ita etiam digito discretionis remoto, sicut plures aiunt, nudiustertius imposuistis, vehementer admiror, cum prius ut homo

cam salva reverentia vestra, fictæ criminationis accusator, et cum omnis Ecclesia sic de eorumdem perditione potius diffinial, quod aliquem calbolice. sentientem in ambiguum non relinquat. Om' es enim qui catholice sentiunt, indubitanter asserunt, el asserendo non temere definiunt, aliquem hoc tempore minime menbrum Christi posse fieri, nisi ex aqua visibili et spiritu invisibili regeneratum, vel quod alio tempore contingere potuit, aliquo alio genere baptismatis purificatum. Unde a beato Cypriano inter martyres reputantur, qui sæviente persecutione causa Christi sanguine suo baptizantur. Inde Augustinus De natura et origine animæ ad Victorem scribens, ait : « Noli dicere, noli credere, noli docere sacrificium Christianorum pro eis qui non baplizati de corpore exierint offerendum, sicut sacrificium Judæorum pro eis qui non circumcisi decorpore exierant, legimus nullatenus esse oblatum. » Inde Hieronymus contra Jovinianum : << Pueri si statim post baptisma moriuntur, per sacramentum pœnitentiæ et fidei salvari dicuntur. » Sacramentum enim pœnitentiæ notatur ubi dicitur, Abrenuntio. Sacramentum vero fidei innuitur ubi respondetur, Credo. Manifestum est igitur quod consequens est, pueros hoc tempore non baptizatos procul dubio damnari; baptizatos vero si stalim hominem exuant, indubitanter salvari. Si quis autem veritatis inimicus contra hanc sententiam catholicam vellet delatrare, paratus essem eum sacrilegum, et canem improbum, et scripto el viva voce confutare, De nativitate vero sententiarum hoc solum vobis respondeo, quia multo magis gratulor imitari non errabunda priorum doctorum vigilantium vestigia, quam modernorum dormitantium sequi falsas opiniones et somnia. Quod enim veteres doctores vix pertingere potuerunt vigilando, hoc quoque juniores docere præsumunt dormitando. Vigilantes autem doctores dicuntur, qui sane referunt quod a sanctis Patribus rationabiliter audierunt. Doctores vero dormitantes appellantur, qui ex sua parte semper aliquid novitatis afferre laborant. Unde Hilarius Pictaviensis ait in libro quem de Trinitate composult: « Optimus quidem lector est qui refert. » Sciatis igitur me non de afferentibus, sed de referentibus esse el quandiu vita comes fuerit, in hoc diligenter perseverare. Hanc autem excusationem nolite judicare invectionem. Non enim judicanda est invectio, sed rationabilis potius excusatio, et facta bono zelo Nolo enim facere mihi inimicum, quem vestra bona moralitas nuper peperit amicum; nec mihi nec vobis adscribitur illud proverbium: Occasiones quærit, qui vult recedere ob amico (Prov. xvi, 1). Valete. Vestrum venerabilem conventum vice nostra salutate, principaliter autem vestrum bonum priorem amicum nostruminteriorem.

[merged small][ocr errors][merged small]

B

A Inde Seneca: « Venter, inquit, satur facile disputat de jejuniis.» Quilibet enim facile disputat de eo quod ignorat. Similiter et illi cum sint omni fœlitate sordidati, facile de abstinentia possunt disputare, qui bec usque voluptatibus carnis inhiantes sluduerunt deservire. Quod enim non sunt, videri volunt el appetunt; in quo longe a quodam sapiente dissentiunt, qui inter cætera ait : « Malo quidem infamis videri in conspectu hominum, levis peccans coram et aperte, quam videri justus hominibus gravius peccans coram Deo et occulte. Unde Hieronymus super Isaiam libro sexto: « Levius malum est aperte peccare, quam simulare et fingere sanctitatem. >> Sunt tamen quidam qui timore hominum peccare non audent, intus tamen habent, et inventa occasione non mali fiunt, sed quod erant produnt. Lupus et leo similiter cupiunt,sed non similiter nocent; æqua cupiditas, sed ille timet canem, iste non timet. Sunt item quidam qui multo vino nocte dieque madentes, et cuti curandæ curiose studentes, mulierum usum abhorrent et exsecrantur, quia vitam sibi placere pudicam contestantur, ignorantes quod vita pudica modus appellatur, nec attendentes Hieronymum dicentem, scelus esse fœdum et exsecrabile quod caper appetat hædum,cum non desit ei capra. Sic enim Salomonis pagina testatur: illud malum bonum est et laudabile, quod expellit pessimum et abominabile. Cui consonat Augustinus dicens : « Melius est cadere super lectum, quam super gladium. » Proinde mundus quod verum est non judicat; sed tantum ad famam speclat, et bonam conscientiam nullatenus considerat, et cum culpam proprii magis accusare deberet operis, quam fragilitatem fratris infirmantis, suas vires examinare negligit,nec quod vitiis famulatur ad mentem reducit; et cum inferius jaceal, quasi ex alto prospectans cæteros spernit.

Imprimis dilectioni vestræ non ignotum esse desidero quatenus inestimabiliter interior homo noster cum exteriori gratulatur, et gratulando immensas Deo gratias agere non gravatur, quoniam fama vestræ honestatis, munificentiæ, liberalitatis non solum per loca vobis affinia propagatur, verum etiam fere per totum orbem dilatatur, et dilatando quasi de gradu in gradum promoveri quotidie comprobatur. Est namque munificentia in animo tam liberalissimo lapis pretiosus in purificato auro: sicut enim species illa aromatum speciosa, quæ pretiosius aliis redolet, odore suo ad se attrahit præsentes; sic quoque liberalitas vestra bono suo odore latius redolente absentes aspergil,et aspergendo vobis allicere non desistit. Proinde si maris inconstantia non prohiberet, et præsentatio mea vobis fastidium non generaret, quod semper oplavi, vestro aspectui me gauderem præsentare, quia animum meum vestræ visionis fame cruciatum nullatenus valeo refrenare. Verumtamen si maris inconstantia constans fieret, et aura languida tarditate sua cursum meum non præpediret, mallem tamen naufragus vestræ visionis saliar præsentia, quam ab ea jejunus omni carens C adversitate redire ad propria. Quod autem de laude vestra scribendo perpauca prelibavi, inertiæ vel rusticitati minime debet imputari; quia nimirum si omnia membra mea in linguas verterentur, non tamen per illa cuncta quæ circa vos sunt laudanda sufficienter explicarentur. Omnimoda igitur supplicatione vox exoro, quatenus in hoc mihi permittatis gloriari, ut in numero clericorum vestrorum deinceps valeam computari. Angelus magni consilii et fortitudinis vobiscum sit, ut recta sapiatis, et recta facere non desistatis.

[blocks in formation]

Multi namque cum luxuriam detestantur et vitaperant, avaritiam sub abstinentiæ nomine ne videatur palliant; et quod Salomon scelestius avaro nihil esse dicat, non considerant ; sic in avaritiæ voluptate deterius quam in luxuria se commaculant. Quid de superbia,quid de invidia cæterisque vitiis? Quis tam sanctus qui in aliquo horum amicitia non sit conjunctus? Quorum quidem amplexibus si non luxuriosus ligatur, avarus, invidus, contumeliosus

THEOBALDUS magister Cadumensis PHILIPPO amico D et alii quamplurimui retinentur.Initium enim omnis suo desiderabili, a laqueo venantium et a verbo aspero liberari.

Condoles tibi opprobria, nec non injustas calumnias nou recte judicantium, nec ea quæ Dei sunt satis provida ratione considerantium sustinenti. Ad quorum insanos sive belluinos latratos confutandos ex propheticis, et evangelicis, et apostolicis scriptis exempla subveniant, quibus doceantur in seipsos descendere, nec aliorum facta temerario dente cor. rodere: hoc solum illis respondere sufficiat quod Tullius Cicero testatur: « Facile divitias despicit qui habet difficile viles æstimat qui non habet. »

peccati superbia (Eccli. x, 15), et quasi generalis pestifer morbus corpus corrumpit, quæ etiam si esse virtus ostenditur, non per hoc Deo, sed soli vanæ gloriæ placere quærit. Hæc et alia multa vitia in se speciem rectitudinis ostendunt, sed ex pravitatis infirmitate prodeunt, et tanta arte se palliant, ut ante deceptæ mentis oculos culpas virtutes fiugant, et unde quisque exspectat præmia, inde dignns est invenire supplicia: quia cum culpam velut virtutem aspicit, lanto tardius deserit, quanto quod perpetrat non erubescit. Deinde multoties Deus suos a corporalibus vitiis non custodit sicut David

custodire non voluit. Multi enim per castitatis, vel A peri, quod non est personarum acceptor Deus ; sed in alicujus virtutis donum in superbiam cadunt, el quod ceciderint non agnoscunt. Deus autem pernittit eos in luxuriam cadere aperte, quod quando. que minus est quam tacita cogitatione ex d liberatione peccare. Quia vero superbia minus turpis creditur, minus vitatur. Luxuriam cum magis erubescunt, quia turpem omnes noverunt, et iam citius hoc malum corrigunt, seque inter alios humiles et viliores recognoscunt, et elationis culpam qua prius intumescebant, virtute humilitatis sternunt, et qui de virtute se extulerant, per vitium ad humilitatem redeunt. Elati quippe castitate non corrigerentur, nisi tentarentur; nec sancti essent si de castitatis dono superbirent: et sic miro modo dum tentantur, humiliantur; et ejus esse desinunt, cujus su- B perbiendo servi fuerunt. Non laudo luxuriam, sed in vitiis ei præfero superbiam. Est enim in luxuria quod ferre jubemur; in superbia vero nihil est quo excusemur. Apostolus enim unicuique suam propter foruicationem concedit habere. Sed et beatus Hieronymus angelicæ esse naturæ dicit, non humanæ, in carne præter carnem vivere. Deus autem super bis resistit, humilibus vero dat gratiam (Jacob. iv, 6). Considerare ergo debemus, quia si non sumus aliis equales in luxuria, fortassis sumus in superbia, ut tanto humili corde eos respiciamus,quanto nosmetipsos inter eos invenimus.

[blocks in formation]

D

omni gente qui timet Deum, el facit justitiam ejus,
acceptus est illi (Act. x, 34). Et alibi de renatis : Ge-
nus electum, regale sacerdotium, gens sancta, popu-
lus acquisitionis (1 Petr. 1, 9). Inde Hieronymus:
< Cum baptizatus quilibet de fonte ascenderit, sa-
cro chrismate ungitur in vertice, ut cognoscat se
promotum esse in regium genus et sacerdotale, id
csi, a Christi consortio Christianus vocetur, et
æterni regni cohæres fieri comprobetur. Tegitur
etiam post sacram unctionem caput ejus sacro vela-
mine, ut intelligat se exornari regni diademate, et
sacerdotali, sicut jam dictum est, dignitate. » Et
alibi: Quicunque baptizati estis, Christum induistis
(Gal. 11, 27). Sic ergo cujuscunque generis sit ille
novus homo in utero generatur Ecclesiæ, generatus
unitati corporis Christi indubitanter aggregatur. Jo-
annes quoque in Apocalypsi: Qui lavit nos in san-
guine suo, el fecit nos Deo regnum et sacerdotes
(Apoc. 1, 5). Qua igitur fronte quidam homunciones
non palam, sed e latibulis loquentes, et totam Cam-
paniam libidinosa peregrinatione polluentes, indi-
gnos sacerdotio judicant, quos Petrus el Joannes
regali sacerdotio dignos esse confirmant? Christus
quoque in Evangelio docens orare discipulos, pri-
mum, inquit, Pater noster. Unde constat omnes
renatos esse fratres. Et alibi: Nolite vobis vocare
Patrem super terram,unus est enim Pater vester qui
in cælis est (Matt. xxn1, 9). Si ergo ex eodem Patre,
et ex eodem sanctæ matris Ecclesiæ utero sumus
omnes, nihil est quo alier alteri calumniam impo-
nat, nihil ergo alter adversus alterum superbire
debeat. Et alibi Dominus inquit: Vivo equidem,non
maneat hoc proverbium amplius in Israel, Quia filius
non portabit iniquitatem patris. Ut enim anima patris,
ila et anima filii mea est (Ezech.xvi, 4 et 49).Ideoque
Deus nasci voluit de progenie peccatricis, ut disce-
rent homines peccata parentum non obesse sibi.
Unde in genealogia Christi nulla sanctarum nomi-
natur, sed Thamar et aliæ tres quas divina pagina
reprehendit, apponuntur; ut qui pro peccatoribus
veniebat, de peccatricibus nasci dignaretur. Inde
agnus ex Pascha immolandus, jussus est assumi ex
capreis et ovibus; quia ex justis et peccatoribus
verus Agnus erat generandus. Plus itaque prodest
bene vixisse, quam de justis parentibus originem.
duxisse. Deus enim vitam hominis, non nativitatem
allendit.

Qoniam sacerdotum filios et alios ex lapsu carnis generatos,non satis provida ratione calumniaris, et calumniando illos exleges esseinis impudenter astruere conaris, quæ super iis a patribus sanctis rationabiliter audivimus, non quasi præsumendo, sed diligentiæ subserviendo, ad memoriam revocare curavimus. In decretis namque Calixti papæ legendo invenimus, et inveniendo legimus: « Si quis prædicat sacerdotem post lapsum carnis per poenitentiam ad sacerdotalem dignitatem redire non posse, fallitur, nec catholico sentit. » Si vero sacerdotibus post lapsum carnis licet ad sacros ordines reverti, multo magis innocentes illos qui ex lapsu carnis orti sunt sacris licet ordinibus insigniri. Errat enim,erral,et os impudens in blasphemiam acuit et armavit, qui eos appellat el judicat exleges, quos a servitute legis in libertatem gloriæ filiorum Dei gratia liberavit ; quia non est infeliciter natus, qui ad vitam æternam feliciter est renalus. Inde Paulus ait de renatis : Unum corpus sumus in Christo (I Cor. x, 17). Et alibi: Hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi (Rom. vi, 17). Inde etiam Petrus: In veritate com(3) Roscelini errores notat S. Ansel. lib. 11, epist. 41; Et Ivo Carnot. epist. 7.

Quod autem ipsi objiciunt quia exleges legitime Ecclesiæ præferendi non sunt; bona est quidem sententia et certa, sed indecenter assignata. Assignant etenim illam renatis illis quos mater Ecclesia in curia Christi recepit, receptos lacte proprio nutrivit, nutritos pane suo solid vit; qui plane adversantur Heronymo dicenti: «Absit, Domine, ut in tabernaculo tuo sint divites præ pauperibus, et nobiles præ ignobilibus. » Inde Basilius contra Ju

dæum quemdam de lege sibi data gloriantem: A bentur, ex rigora justitia factum est. sel llo <«< Vera charitas in Christi corpore non præfert indigenam alienigenæ, non nobilem ignobili, non pauperem diviti; sed potius omnes per adoptionem spiritus facit filios, per eumdem spiritum clamantes: Pater noster, dimitte nobis debila nostra. Sic quoque in Christi corpore ille solus habetur sublimior, qui fuerit in Dei amore potentior. Unde quidam sapiens contra quemdam de nobilitate sua præsumentem loquitur dicens: «< Si longe repetas longeque revolvas, nomen ab infami ducis asilo. »

Rursus quid illi opponunt: Quod quando homo baptizatur, non conditio mutatur, sed peccata abluuntur, verum est; sed nullus ambigit hoc esse dictum de mundanis conditionibus; quod si quis B servus baptizatur, servitus illa non mutatur. Unde Apostolus: Si servus es, magis utere (Cor. vi, 21); quia servitus illa nou est contraria coronæ. Unde alibi:

Servus sis, generosus eris si mens bona fiat;

modo justum est, testante Augustino, qui non juste pœnam portant, qui culpam non commiserunt. Sic itaque illi prolatores novitatis nova præcepta dantes, et quodammodo virtutem baptismatis evacuantes, qui rationibus supra dictis oblatrant, dum de hujuscemodi scrupulose et contentiose disputant, quasi clauso ostio ad parietem pulsant. Ut autem major honor et gloria filiis sacerdotum accedat, Joannes Baptista quo nullus major inter natos mulierum surrexit, filius fuit Zachariæ sacerdotis; Maria eliam mater Domini et de sacerda toli progenie descendit, cum dicatur cognata Elisabeth quæ de Aaron originem duxit. Si autem vellem enumerare omnes de lapsu carnis procedentes qui principatum in sancia Ecclesia tenuerunt, prius deficeret vita quam exempla. Inde etiam Jacob omnes, quos de liberis et ancillis genuit, filios æquali honore hæredes constituit, nec apud illum præfertur, qui secundum carnem nobilior videbatur. Quicunque fidem Domini promeretur, nullis maculis carnalis nativitatis offuscatur. Hoc autem Jacob idcirco fecisse legitur, ut ostenderet quod non est discretio, Judæus an Græcus, Barbarus an Scytha, servus an liber sit quia per omnia et in omnibus Christus est. Propterea enim Salvator noster et Dominus humanam figuram induit et pro libero el servo servivit, ut omnibus in se credentibus pari honore et gloria cœlestia præmia largiretur. Salo non clim qui feliciter, sapienter, subtiliter regnavit, docuit, prophetavit, etsi de lapsu carnis ortus sit Deus ipsi tamen templum suum ædificare concessit, quod David patri suo legitimo Jesse filio ne construeret, prohibuit; in quo nobis Deus patenter innuit, quod magis approbat vitæ sanctitatem, morum honestatem, quam legitimæ nativitatis generositatem. Non igitur sibi applaudat dives et nobilis, nec diffidat pauper et humilis, quia excelsus Dominus humilia respicit, et alta a longe cognoscit (Psal. cxxxvii, 6); humiles respicit, ut attollat, altos, id est superbos, a longe cognoscit, ut dejiciat. Sicut enim Apostolus ait: Nemo coronabitur nisi qui legitime certaverit (II Tim. 11, 5); cum dicit nemo, nullus excluditur, in quo superba hujus mundi stultitia confutatur, quæ euin exlegem appellat, et judicat in terris, quem Deus ad dexteram

C

Sis liber, turpis mens tua, servus eris. Amplius: Quod prohibetur ne filii sacerdotum ad ordines promoveantur, sic est intelligendum secundum Augustinum, eos, qui hanc prohibitionem audiunt, ab hujuscemodi concuspicentiis abstinere debere. Si enim filius sacerdolis honeste vivit, ordinandus est. Si vero militis filius inhoneste vivit, repudiandus est: quia magis placet Deo vitæ perfectio, et contra peccatum afflictio, quam superba de legitimis parentibus gloriatio. Filii namque sacerdotum non ideo quod sint exleges refutantur, sicut imperiti homines arbitrantur, sed ut sacerdotes a concus piscentiis carnis refrenentur. Quia nimirum quemlibet sacro fonte renatum, vel plenarie divina mundat gratia, vel sacri mundatio lavacri non est sufficiens nec plenaria ; quod contradicit fides catholica. Non enim sunt exleges judicandi, quorum Deus ipse est Pater, et quos peperit Christi gratia, omnium regeneratorum piissima mater; nec debemus illis delictum patris sive thorum matris improperare, sec potius morum perfectionem diligenter attendere: quoniam patris sive matris perpetratum crimen non potest filiis paradisi claudere limen. Unde quidam sapiens : Quid meruere pati quocunque thoro generati? Quod autem filii sacerdotum ab ordinibus repro- C suam collocal et coronat in culis.

[blocks in formation]

piendæ ab eo pœnitentiæ specie olim destinaverat. A pum, ipsiusve invasoris cassa fieret electio; aut

B

Factus monachus tam apprime bumanas divinasque litteras didicit, ut cum altero monacho æque docto, llerinone nomine, in toto tam novo quam veteri testamento, quæcunque scriptorum vitio depravata erant, corrigendi curam ab abbate suo susceperit. Ad sacerdotium promotus, eo munere tanta reverentia fungebatur, ut cum stolam collo imponeret, præ nimio timore pene deficeret. Ab abbate suo Guillelmo monasterii S. Georgii in Hercinia silva abbas et ipse creatus et a Gebhardo Constantiensi præsule ordinatus anno 1090, construendo templo et claustro manum admovit. Sacras vigilias anticipare solitas, vix quidquam somni corpori suo indulgebat, tam rigidus in se ipsum, ut etiam fratres durissimis plerumque oneribus prægravaret. Sed tandem equo lapsus, cum infirmitatem incurrisset, aliis compati et misereri didicit. Multa passus ab accolis, cos demum patientia et mansuetudine ita flexit, ut plerisque ejus disciplinæ in monasterio se subdiderint. Non solum autem virorum, sed etiam mulierum curam gessit piissimus abbas, adeo ut septingentæ utriusque sexus personæ sese ejus ma. gisterio commiserin', quorum in gratiam varia monasteria instituit. Pluribus abhinc annis erat in mi-erando statu Metensis ecclesia. Tunc vir erat magnæ religionis, Alberius nomine seu Albero, qui archi fiaconi officio fungebatur, postmodum Trevirensis archipræsul, et apostolicae sedis legatus. Hic religiosorum virorum consilio et litteris animalus Metensi ecclesiæ laboranti opem ferre constituit, Romamque profectus Paschili II papæ miserandum ejus ecclesiæ statum exposuit. His commotus pontifex, cardinalium consilio a latere suo Cunonem Prænestinum episcopum cardinalem in Galliam misit, eidemque præcepit ut, convocatis in unum catholicis episcopis, satageret quo pacto illius ecclesiæ status componeretur, et abjecto pseudoepiscopo, dignus ei pastor præficeretur. Cuno, Remis coacia episcoporum synodo, inde Alberium ad Metenses cum epistolis misit, præcipiens ut in locum illius, qui juridica sententia tam a pontifice, quam a se depositus fuerat, alium subrogari curaret. Verum Metensibus in eligendo episcopo non modica fuit difficultas tum quia secundum canonum scita extra fines episcopatus electionem fieri non licebat: tum quia intra ejus fines, ob metum contrariæ par- D nem consenserunt. Sub annum 1118 diebus Rogatis, ipsa electio tuto fieri minime poterat. Sed tandem conventum est in quemdam locum maxime desertum, qui in extremis fere episcopatus partibus situs erat: ubi Alberius Cunonis litteras, quas Remis attulerat, reseravit, quæ auctoritate et præcepto papæ, atque rogatu Guidonis Viennensis archiepiscopi, faciendam electionem prescribebant. Cum in varias abirent sententias eligentium vota, Alberius Theolgerum Sancti Georgii in Bercinia silva religiosissimum abbatem suggessit: cujus suffragio assensere omnes; sed rem secreto ac dextere gerendam censuere, ne aut violentia regis ac princi

electus ipse fugain arriperet. Itaque unanimis omnium sententia fuit, mittendos ad eum legatos cum litteris, abbatem scilicet Sancti Clementis ac priorem Maurimonasterii, qui electum ad Cunonis cardinalis præsentiam adducerent. Tunc Theolgerus in monasterio virginum curæ suæ commisso versabatur, ubi legatos quam humanissime excepit; moxque eorum jussis obsequens, ad cellam, cui Hugonis curia vocabulum, eos comitatus est. Illic electione sua a quodam fratre patefacta, se nunquam ei assensurum, nec ulterius profecturum constanter asseruit; unumque e suis fidissimum, Erbonem nomine, qui se apud legatum excusaret, cum litteris direxit, quibus significabat, se non modo tantæ dignitati meritis imparem, sed eliam natalium infamia denotatum, utpote cujus parentes et longa avorum serie majores omnes, vel sacerdotes, vel filii fuerint sacerdotum. Ubi Erbo venit ad Metenses electores, et recusandi episcopatus causas eis exposuit; illi nihilominus in sententia persistunt, inquientes; si quid vitii esset in Theotgeri origie, id ab eo jam purgatum esse, quippe qui tot annis in monasterio religiosissime conversatus esset. Proinde Erbonem rogant ut ad Theotgerum revertatur. At ille abbatis sui constrictus imperio abnuit, seque ad legatum ire velle asseruit. Cum itaque a cepto desistere nollet, datus ei a Metensibus comes Alberius, totius negotii præcipuus actor; amboque perveniunt ad Compendium castellum nominatissimum, ubi tum legatus morabatur; C cui Erbo abbatis sui excusatorias litteras obtulit et rationes exposuit, quas Alberius refellit. Theolgeri litteris minime flexus legatus, severe litteris præcepit ut delatum episcopatus onus subiret. Cum vero nec sic cardinalis legati monitis et jussis obsequeretur Theotgerus, alias ad eum litteras misit per Antonium Senoniensis monasterii abbatem, quibus eum ad suscipiendum episcopatum sub pœnarum ecclesiasticarum interminatione compellebat ; ejus que fratribus sub iisdem pœsis præcipiebat ulassensum præberent. Verum alia denuo recusandi episcopatus occasio nata est ex ægritudine corporis, quæ illum detinebat. Sed tamen impedire non potuit, quominus cardinalis litteræ in conventu fratrum legerentur. Quibus lectis, omnes ejus electio

tionum Cuno cardinalis conventum episcoporum Coloniæ habuit. Illuc se contulit Alberius seu Albero primicerius, electi sui, quem eo venturum audierat, adventum præstolaturus. Ubi illic adfuit Erbo, qui abbatem suum excusatum venerat, in concillio invenit Conradum Juvaviensem archiepiscopum, ab imperatore nuper actum in exsilium; ab eoque obtinuit ut abbatis sui causam apud patres in se susciperet. Verum cum Mefensia ecclesiæ cleclio in concilio ventilari cœpit, tanta vi orationis eam asseruit primicerius, ut nec Alardus nec archiepiscopus Cunonis cardinalis animum flectere

« PoprzedniaDalej »