Obrazy na stronie
PDF
ePub

ANNO DOMINI MCXIX

GELASIUS II

PONTIFEX ROMANUS

VITA GELASII II

AUCTORE

PANDULPHO ALETRINO FAMILIARI

(BOLLAND. in Conatu chronico historico ad Propilæum Maii, p. 328)

MONITUM

1. Pontificatum Gelasii II Ordericus Vitalis in Historia eccles. sic describit initio libri x : Anno ab Incarnatione Domini 1118, indictione x1, defuncto Paschale papa, Joannes Cajetanus, Romanorum pontificum antiquus concellarius et magister, in Gelasium papam electus est; et, contradicente imperatore, a Romano clero canonice consecratus. Et infra: Gelasius papa eruditione litterarum apprime instructus fuit, et longa exercitatione (utpote qui præsulum apocrisiarius fere 40 annis enituerat) calluit; sed non plene duobus annis Romanæ Ecclesiæ præfuit. Imo nec uno integro: nam infra iterum ail, Anno ab Incarnatione Domini 1119 indict. xn, Gelasius II papa, v Kalend. Februarii, apud Cluniacum mortuus et sepultus est. Diem mortis habemus ex Chronico Beneventano auctoris covi, scilicet iv Kal. Februarii: cumque in epitaphio mox dando dicatur bina duntaxat dies defuisse integro pontificatus ejus anno, consequens fit electum fuisse ultimo Januarii præcedentis anni. Denique quia Vitæ auctor, præsens vidensque, ordinatum dici infra Kalendas Martias, quæ anno isto occupabant feriam v, intelligo eam cæremoniam factam Dominica præcedenti, id est 24 Februarii, eademque S. Mathiæ apostolo sacra.

2. Ex Chronico Cluniacensi habemus, quod Gelasius papa Cluniaci sepultus sit, inter crucem et altare quod post crucem magnæ basilicæ est. Ejus hoc epitaphium, veluti ex eodem Chronico acceptum, reci tat Oldoinus noster hisce verbis: D. O. M. Gelasius II, pontifex maximus, Henrici IV imperatoris, clades plurimas Italiæ inferentis, et Mauritium Bracharensem pontificem esse contendentis, furorem timens, in Galliam cum meliori S. R. E. cardinalium parte ad Ludovicum VI fugiens, cum Plagoniam appulisset, valetudinarius ex pleuriti factus, properante illi obviam Ludovico, Cluniaci moritur; et ibidem hoc in loco sepelitur, circa annum Christi 1119 et pontificatus sui primo: cui mox Guido, Viennensis antistes, Burgundiorum ducis filius, in pontificem Romanum, sub Callisti Il nomine a sacro cardinalium cœtu suffectus est. 3. Sed epitaphium hoc nove prorsus compositionis, neque hoc sæculo antiquioris esse, nemo non videt. Pluris igitur faciendum, quod ibidem fortassis antiquitus legebatur, et etiamnum habetur sub nomine auctoris Petri Pictaviensis monachi, hoc tenore:

Vir gravis et sapiens actu verboque Joannes :
Cum prius ex monacho pro multa strenuitate
Archilevita foret et cancellarius urbis ;
Præsule Paschali meritis ud sidera rapto,
Promeruit tandem sacram conscendere sedem,
Dignus post primum Gelasius esse secundus,
Sed quia rege fuit non præcipiente levalus,
Horrendum fremuit princeps; et filia dulcis,
More suo, profugum suscepit Gallia patrem.
Si licuisset ei (pro certo credo) sub ipso
Virtus, et pielas, et honestas cresceret omnis,
Et pax Ecclesiæ toto floreret in orbe.

Jam rapuit mors atra virum, cum pontificatus
Vix ageret primum pastor venerabilis annum
Bina dies jamrestabat, eum Cluniacensi
› Dormiit in proprio Romani juris asylo.

Hic igitur positus, dilectos inter alumnos,
Cum Patribus sanctis requiescit, et optat, ut orbis
Conditor et judex veniat quandoque potenter,
Et cineres lapsos sub pristina membra reformet.
Felix inde nimis semper. Cluniace, manebis,
Quod Pater orbis apostolicus, summusque sacerdos
Ecclesiæ matrisque tuæ specialis, apud te
Transiit ad superos, in te requiescit humatus.
Nec minus hinc etiam felicem credimus illum,
Cui dedit ipse pius magno pro munere Christus

Ul monachi monachum patrem quoque pignora chara
Jugiter aspicerent, lacrymisque rigando sepulcrum

Sacris in precibus specialem semper haberent.

4. Miror porro, quomodo Martinus Polonus et Wernerus Rollevink Gelasio ascripserint annos 11, dies 5; Gotfridus Vibertiensis, annum 1, dies 6; Stella, annum 1, menses 5. Vitam illius accurate descripsit prælaudatus Pandulfus, Hugonis de Alatro, cardinalis presbyteri SS. apostolorum nepos, tunc apud pontificem vivens, et omnibus præsens : quam Baronius quidem pene integram Annalibus suis inseruit, sed (prout Annalium ratio exigebat) sæpius interrumpere debuit: quare opere pretium censui eam continua serie hic integram dare ex nostro ms.

INCIPIT VITA.

1. Gelasius, qui et Joannes, natione Cajetanus, A invasore in gestis papæ Paschalis est aliquatenus sedit anno uno. Hic a nobilibus juxta sæculi digni- præhabitum. tatem parentibus feliciter educatus, litterarum studiis pura mentis intentione est traditus: in quo parvo satis in tempore quæque sunt puerorum addiscens, ultra coævos suos omnia memoriæ commendavit. Hinc a sanctæ recordationis D. Oderisio abbate petitus ad serviendum inibi, tanquam in monasteriorum omnium capite ac principio, est assignatus devote, et devotius a jam dicto abbate susceptus, ac cum non paucis aliis regulariter convergatus. Ubi viris ad omnia peritissimis, quorum in monasterio non parva copia inerat, ad liberales artes addiscendas adjunctus, et ipsas, præ omnibus fere aliis diversarum regionum præclare indolis pueris, arles in brevi, et monasticum ordinem B plene addiscit; et per aliquantum tempus in monasterio Patris Benedicti sanctissimi irreprehensibiliter conversari curavit. Hoc tempore Romana Ecclesia non modicum consuetis tergiversationibus fatigata, fluctu plurimo laborabat. Siquidem Guilbertus quidam, olim Ravennatium dictus archiepiscopus, homo litteratus et nobilis, et qui Deo forsitan placuisset nisi hoc piaculum fieret, ab imperatore Teutonico Henrico Majore, contra papam Gregorium, in ipsa Petri cathedra et violenta est intrusione locatus, et non parvis temporibus tyrannice incubavit qui præter innumera prava quæ gessit, quamdam suæ fæcis plantam adeo temerariam et sub vulpe quodammodo latentem reliquit, ut totus mundus hodie ejus poma mortifera mandere cogatur. Destruat illam ergo Omnipotens ; de quo attamen

C

2. In diebus illis, non (sicut credo) absque Spiritus consolatoris oraculo, Fr. Joannes Cajetanus, jam adolescens, monachus Casinensis, ab omni simul catholica Ecclesia et Urbano papa, qui præerat, in tantarum perturbationum auxilium ac consilium partemque sollicitudinis est evocatus ; ut sic tandem aliquando in summæ plenitudinem potestatis, divina sufragante clementia, prout manifestabunt sequentia, levaretur. Gratia sit B. Petro, apostolo Jesu Christi, qui tam probum juvenem, in primis quidem filium, sibique dignum postea adoptavit vicarium. Ecce dominus Urbanus, primum Ostiensis episcopus, postea papa Romanus (qui, veluti jam dictum est, Joannem Cajetanum accivi) irruente persecutione Alemannica in tantum miseriarum per Gibertum est astrictus, quod, prætermissis aliis, a quodam famosissimo viro atque illustri Petro Leonis in insula Lycaonia, inter duos egregii Tiberis pontes, vix ab inimicorum insidiis sustentatus, matronarum Romanarum et aliquando muliercularum pauperum eleemosynis regebatur. Tunc papa litteratissimus et facundus Fr. Joannem, virum utique sapientem ac providum sentiens, ordinavit, admovit (curiæ), suumque cancellarius ex intima deliberatione instituit, ut per eloquentiam sibi a Domino traditam, antiqui leporis et eloquentiæ stylum, in sede apostolica jam pene omnem deperditum, sancto dictante Spiritui, Joannes Dei gratia reformaret, ao Leoninum cursum lucida velocitate reduceret,

3. Decedente itaque papa de hac vita, successit

477

Petrus Pisanus S. Susannæ Joannes de Crema [Bar. de Cervia] S. Chrysogoni, Saxo de Anagnia S. Stephani in Cœlio monte, Amicus S. Crucis, Sigizo S. Sixti, Amicus SS. Nerei et Achillei, Joannes S.Cæciliæ, Deusdedit S. Laurentii in Damaso, Anastasius S. Clementis, Ranerius SS. Marcellini et Petri, Benedictus S. Petri ad vincula, Chunradus S. Pudentianae, N. SS. Joannis et Pauli, Theobaldus S.Ana. stasiæ, Guirardus [B. Gerardus] S. Priscæ, Guido S. Balbinæ, Gregorius S. Laurentii in Lucina, et sex alii presbyteri cardinales (nam Hugo de Alatro, presbyter cardinalis vigesimus octavus [imo septimus nisi excidit aliquis], arcem Circæam pro papa Paschali tenuerat, qui paulo post rediit), item Gregorius S. Eustachii, qui et abbas S. Andreæ, Oderisius Sangretanus [Ciacc., de Sangro B., Sacristanus] S. Agathæ, qui postea abbas Casinensis est effectus, Roscemannus S. Georgii, Henricus S.Theodori, qui et Mazariensis decanus, Aldus SS. Georgii et Bacchi. Petrus Leonis SS. Cosma et Damiani, comes S. Mariæ in Aquiro, Chrysogonus S. Nicolai in carcere Tulliano, Stephanus S. Lucia de silice, Gregorius S. Angeli et octo alii diaconi cardinales; Nicolaus primicerius cum schola cantorum, subdiaconi palatii omnes, archiepiscopi complures, sed et alii minoris ordinis clerici multi, Romani de senatoribus ac consulibus aliqui, præter familiam

illi Paschalis. Cui cancellarius ipse individua sem- A tini, Bonifacius S. Marci, Desiderius S. Praxedis, per in infinitis adversitatibus charitate cohæsit, ejusque senectutis baculus in omnibus et per omnia perduravit. A quo sane pontifice, inter alia sancta quæ fecit, Gregorium de Ciccano, Aldonem de Ferentino, Petrum Pisanum, Chrysogonum et Hugonem Pisanos, Hugonem de Alatro, Crescentium atque domnum Saxonein de Anagnia, Gregorium Cajetanum, scriptores suos omnes ac capellanos, presbyteros, diaconos et cardinales cum non paucis aliis in his et ordinibus minimis,fecit certis temporibus promoveri. Romanos omnes clericos, majores atque minores, abbates et abbatissas, sanctimonia les et monachos, omnesque insimul pauperes et dulcibus refovebat sermonibus, et necessaria corporis ipsis et multis aliis de his quæ honeste acquirere poterat, ministrare studebat. Quanta vero in captivitate Teutonica, ab impio compatre suo Benrico tyranno pertulerit; qualiter eidem pater viduarum et orphanorum, nervo constrictus, in faciem ipsam restiterit, ex benefactis aliis quilibet studiosus advertat; eumque Pelrum alterum contra novum Simonem nominet. Diaconiam Romæ, quam S. Mariam in Cosmedim vulgariter nuncupant, sibi cardinali diacono a D. Paschali commissam (quomodo) in auro vel argento, in libris seu paramentis, in domibus innumeris,in fundis atque casalibus,in religione præcipue, in quantum Roma patitur, super omnes alias inaltaverit, requirenti sagaciter luce clarius enitescet. Casinensi cœnobio, tum ob B. P. Benedicti ecclesiam et meritam reverentiam, tum quia in ipso monasticæ religionis habitum sumpserat, conversionis suæ primordia reducens ad animum, sanctamque vitam Patrum inibi Domino servientium sedula mentis cogitatione pertractans, non tantum in his quæ ad Deum pertinent irremissius gubernare, verum etiam extra, contra repugnantes insidias malignantium, turrim inexpugnabilem semetipsum exponere omni conamine et omni nisu curabat.

nostram.

5. Hi omnes, vitantes scandalum quod in hujusmodi electionibus pro peccatis nostris accidere C (elsi secus, sicut postea probavit eventus, ac sint omnes rati, provenerit), credentes locum tutissimum, veluti qui curiæ (vix) cedit, in monasterio quodam quod Palladium dicitur, infra domos Leonis et Centi Frajapane pariter convenerunt, ut juxta scita canonum de electione tractarent. In quo loco videlicet, post disceptationem diutinam ac voluntates diversas,nunc hæc nunc illa petentes,landem aliquando communicato consilio,illo etiam mediante qui fecit utraque unum,pari voto ac desiderio in hoc unum unanimiter concordarunt, uli D. Joannem cancellarium in papam eligerent et haberent. Nec mora, captus ab omnibus, laudatur ab omnibus, approbatur nec non et ab episcopis: quorum prorsus nulla est alia in electione Romani pontificis potestas, nisi approbandi vel contra et ad communem omnium,cardinalium primum (deinde) et aliorum petitionem electo manus solummodo imponendi. Sic invitus ac renitens D.Joannes Caje

D

4. Interim autem Paschali papa defuncto,venerabilis P. D. Petrus Portuensis episcopus, qui primatum post papam per longa jam diutius tempora detinuerat, cumque eo omnes presbyteri ac diaconi et cardinales de eligendo pontifice et in communi communiter et singulariter singuli pertractare cœperunt de D. cancellario, in monasterio Casinensi commanenti. De his sic gestis modis omnibus inscio nuntius comparuit, qui cancellarium ipsum, juxta quod acceperat in mandatis, ad cardinales Romam cum omni faceret celeritate redire. Quid mora? - tanus hodie est in papam, ut Gelasius,Spiritus sanTristis Fr. Joannes, mortemque tanti Patris voce porrectiori rememoratus, prout erat obedientiæ filius, paruit, mulam ascendit, maturatoque itinere Urbem intravit, fratres ac filios commonuit, adjuravit. In crastinum vero, secundum quod condixerant (convenerunt) Honorabilis Pater C. Portuensis, Centius Sabinensis, Vitalis Albanensis, Lambertus Ostiensis episcopi Diviso [Bar. Domnizo] S. Mar

cti gratia mediante, electus, et ab omnibus communiterin summa sede locatus,cunctis Dei magnalia collaudantibus.

6. Hoc audiens, inimicus pacis atque perturbator, præfatus Centius Frajapane, more draconis immanissimi sibilans,et ab imis pectoribus trahens longa suspiria,accinctus tetro gladio sine mora cu. ourrit, valvas ac fores confregit, ecclesiam furibun

num, armatum contra papam in S. Petri porticum diceret adventasse. Quid morer? nec opus est. Papa per cardinalem præscivit ; et (sicut, jam pene senio et infirmitate confectus, fugere tam repente non poterat) manibus adducitur famulorum; et sic caballo subvectus, ad domnum Bulgamini nocte ipsa confugiens latuit.

dus introiit inde custode remoto papam per gu- A rum) cui et Henricum, dictum imperatorem Romalam accepit, distraxit, pugnis calcibusque percussit, et tanquam brutum animal intra limen ecclesiæ acriter calcaribus cruentavit; et latro tantum dominum per capillos et brachia, Jesu bono interim dormiente, detraxit, ad domum usque deduxit,inibi catenavit et clausit. Tunc præfati episcopi,cardinales omnes ac clerici, et multi de populo qui convenerant, ab apparitoribus Centii modo simili vinciuntur,de caballis ac multis capite verso præcipitantur, expoliantur, et inauditis undique miseriis affliguntur, donec aliqui semivivi ad domum tandem propriam remearunt. Malo suo venit, qui fugere non potuit. Facta autem hac voce convenit multitudo Romana, Petrus præfectus urbis, Petrus Leonis cum suis, Stephanus Northmannus cum suis, Stephanus de Petro cum suis, Stephanus de Theobaldo cum suis, Stephanus de Berizone cum suis, Stephanus Quatrale cum suis, Bucca Pecorini [alias Bucca porcina] cum suis, Bonesci cum suis, Berizasi cum suis, regiones 22 Romanæ civitatis, Transtiberani et Insulani, arma arripiunt, cum ingenti strepitu Capitolium scandunt, nuntios ad Frajapanes iterato remandant. Papam captum repetunt. Nil moræ territi Frajapanes, præsertim dominus Leo, impietate subdola pius, papam illico reddidit, pedes ejus amplexans clamat irremissius: Domine, miserere; et sic peccatis nimiis exigentibus,ut iterum ecclesiam elatis cornibus ventilaret, evasit.

7. Tunc sanctus papa levatur, niveum ascendit equum, coronatur, et tota civitas coronatur; per viam sacram gradiens Lateranum ascendit, bannis insignibusque aliis eum præcedentibus pariter et sequentibus, juxta Romanum ritum moremque.Sedit itaque papa,sicut videbatur,in pace; frequentabant eum comites et barones: et qui pro responsis aliquibus veniebant, recipiebantur benigne; et, donec finito negotio pro quo cuncti convenerant accepta benedictione redirent,tanquam a patre filii benigne per omnia tractabantur : itaque curia tota in pace habebat omnia quæ per Dei gratiam possidebat. Rediere omnes illinc atque istinc extra Urbem morantes, rediit inter alios Hugo Magnus ac nimium honorabilis a Circæa arce, quam ei, ob rabiem Tentonicam iterum præcavendam, ad omnia providus quondam Paschalis papa homini nobili et illustri noviter commendaverat, quanquam papa novus (quod utinam non fecisset! nam paulo post ultra modum pœnituit) reddi Terracinensibus per nuntios apicesque mandavit.

8. Omnibus igitur undique congregatis, conferebatur ab omnibus,quando certis temporibus papa et promoveri pariter et consecrari deberet : equidem diaconus, non presbyter erat. Sed antiquus hostis, ceu fecit olim in cœlo, pacem tantam in longum nulla durare penitus ratione permisit. Nam, dum hæc agerentur,quidam intempesta noctis silentio ad dictum D.Hugonem cardinalem directus est (ab uno videlicet, cui exinde non parva copia inerat, amico

9. Fugimus et omnes cum eo. Mane autem facto turbati omnes atque stupefacti (quia nec tule remanere in Urbe,neque per terram, via undique spinis septa, fugere poteramus), fuit nempe consilium ut fugam caperemus per mare, quod et factum est: siquidem flumen Tiberim maturato intravimus, et per galeas duas ad portum usque descendimus. CœBlum et terra et mare ubique, et penc omnia quæ in eis sunt adversum nos conjurarunt: nam cœlum gravem pluviam, grandines et tonitrua, coruscationes ac fulgura frequentabat; mare ac Tiberis tam duris tempestatibus Petri vicario rebellabant, ut vix in portu vivi remanere possemus, nedum inare intrare. Sæva insuper jam per ripam Alemannorum barbaries tela contra nos misto toxico jaciebant; minitabantur etiam nos intra aquas natantes pinnaci [an, picco] igne cremare, nisi papam et nos in eorum manibus redderemus: et, credo,capti essemus, si nox et ira fulminis illos non impedisset. Quid ad hæc, quid miserrimi facerent? Ceperunt, imo cepit. D. Hugo cardinalis et presbyter papam nostrum in collo, et ad castrum S. Pauli Ardeam de nocte sic portavit. Die vero altero in aurora rediere Teutonici, C prædam de nobis facere gestientes.Juratum est eis tandem quia papa fugisset, et Deo tibi gratias, recesserunt a nobis.

D

10. Interim retentavimus si mare adhuc valeremus intrare; papam de nocte reduximus,cum eo non sine periculo marinos fluctus attigimus,et die tertio ripa Terracinensi vivi vix applicuimus, et in quarto portum Cajetanum intravimus, ubi ab illis hominibus nimis honorifice et suscepti fuimus et benigne tractati. Discurrit fama per terram et per vicinas illas. Convenerunt archiepiscopi,Sennes Capuanus, Landulfus Beneventanus, Alfanus Salernitanus, Maximus Neapolitanus, Riso Barisanus, Hubaldus Tranensis, Bajalardus Brundisinus, et quamplures alii de Apulia et Calabria, cum Guillermo Trojano et diversarum regionum episcopis, Gibaldus abbas Casinensis et Sigenulfus de Caveis cum abbatibus aliis. In præsentia quorum idem dominus papa,per manus Lamberti Ostiensis, Petri Portuensis, Vitalis Albanensis episcoporum, cooperantibus archiepiscopis et episcopis multis, assistentibus aliis viris religiosis, et cum eis Guillermo duce Apuliæ, Roberto principe Capuano, Roberto de Aquila, aliisque baronibus pluribus, qui tunc ei omnes fidelitatem fecerunt, existente clero ac populo infinito,sancto dictante Spiritu,et effectus est presbyter, et in papam Gelasium infra Kalendas Martii consecratus: ubi Petrum Rufum diaconum cardinalem, Baronem sub

diaconum, et me Pandulfum ostiarium (qui hæc A dum in ipsamet ecclesia missam simpliciter eum

scripsi) in lectorem et exorcistam promovit, et plures alios in minoribus gradibus ordinavit: Lætum nomine, Verulanum episcopum a D. Paschale papa factum atque depositum suæ dignitati restituit; Chrysogonum diaconum,cancellarium fecit: ibique per totam Quadragesimam demorantes, festivitatem paschalem Capuæ solemniter celebravimus.

11. Nobis vero sic jam quomodolibet respirantibus,supervenere qui dicerent, quod Gajetæ per susurrum primum senseramus, Henricum illum barbarum, quemdam Mauritium nomine Bracharensem episcopum, quasi novum simulacrum in loco papæ struxisse, et sic illum intrusum papam suum Gregorium nominasse. Ecce de recidivo vulnere recidimus in typum antiquum. Addidit nuntius inde, B quod castrum prope turriculam, a fratribus S. Andrææ detentum, idem barbarus obsideret. Resumpsit papa vires; duci Guillermo ac principi Capuano Roberto aliisque baronibus dedit firmiter in mandatis, ut omnes contra barbarum arma cito pararent. Dixit, et factum est. Paratur papa ad reditum ; redeunt barones cum eo. Inde ad S. Germanum, videlicet Casinense coenobium, devenimus; ubi Guillermum ducem per dies aliquot exspectavimus. Interim Laudo dominus de turricula, Oddo, Coctus ac Gisolphus fratres ejus cum eo acriter cum rege pugnabant; faciunt contra machinas, vimina, balistas et arcus. Ibi primum rete contra petrarias ab astuto illo tyranno, ad turres operiendas, damnum plurimorum et proficuum multis ingerium exquisitum et inventum est. Ibi, mirabile dictu! canis,fidele animal, Armico cuidam ipsorum dominorum castellulo [an. Arnico... Castellano.], breves suspensas a collo, modo turriculam intrans, modo de eadem ad Runcum festinato regrediens, alternatim illis dominis, extrema multoties quæcunque sibi dictaverant, utens quodammodo ratione, fideliter quotidie reportabat.

42. Venit dux ad papam interea: tum cœperunt reditum maturare. Quod Benricus persentiens, infecto negotio ab castello repotus est, et via ipsa qua venerat, irato sibi domino, Alemanniam rediit, idolo quod plasmaverat in urbe relicto. Tunc papa vellet multum, quam reddi nimis inconsulto præcepit, Circæam arcem habere. Igitur dux et princeps cum baronibus rediere; papa in propria, scilicet in Campaniam, veniente, sui eum non sine pretio receperunt et ita pedetentim, magis peregrini quam domini Romam, sicut Deus novit, intravimus. Latuit dominus papa, melius quam hospitatus est in ecclesiola quadam, quæ S. Mariæ in secundo cereo dicitur, inter domos illustrium virorum Stephani Northmanni, Pandulfi fratris ejus et Petri Latronis Corsorum, ibique de imminentibus periculis, præsertim de intrusione Burdini, cum tota scilicet ecclesia diligentius conferebat. Cui quidam de cardinalibus, Desiderius S. Praxedis, prope etenim erat festivilas (quod utinam non cogitasset!) ad cantan

C

D

quodam vespere invitavit, sed nimium simplicius a papa est concessum. Die autem crastina, etsi displi cuerit multis, quia ecclesia esset in fortiis Frajapanum,freli tamen Stephani Northmanni et Crescentii Gajetani,ejusdem papæ nepotis, antiquis strenuitatibus, itum est et cantatum.

13. Necdum adhuc celebratis officiis, ecce cum non parva manu militum et peditum et aliorum procacium impii Frajapanes apparent, irruunt, lapides et spicula mittunt, nostros affligunt, multi pauculos atterunt. Resistit miles Northmannus et Crescentius gloriosus cum eo; resistunt undique nostri. Jacula mandata remandant, ensis atteritur ense, lancea retusa retunditur;

Hinc pedites, illinc miles cadit undique stratis;
Undique pugna gravis. Papam cupit iste tenere,
Iste tuetur eum, miles utrimque cadit.

Turba ruunt, pedites saliunt muros, capiuntur ex
nostris aliqui non tamen eximii. O quantus luctus
omnium! quanta præcipue lamenta matronarum!
quæ papam solum, tanquam scurram per campos,
sacris pro parte vestibus restitutum, quantum equus
poterat, fugientem viderunt. Hunc crucifer sequi-
tur: cecidit; muliercula quam tunc invenit abscon-
dit, sonipedem crucemque recondit, et in sero re-
duxit.

D

44. Jam quota parte dici acriter est ab utrisque pugnatum! Cum Stephanus Northmannus, credens. papam in tuta fugisse, taliter Frajapanes alloquitur: « Quid, inquit, facitis? quo ruitis? papa, quem quæritis, jam recessit, jam fuga elapsus est: nunquid et nos perdere cupitis? Et quidem Romani sumus, similes vobis et si dici liceat consanguinei vestri. Recedite, rogo, recedite, ut et fessi pariter recedamus. Ad hanc itaque vocem nepos ejus Leo Frajapane gemebundus, audiens papam liberatum, cum insano fratre Centio aliisque recessit: redierunt et nostri, non omnes. Interim papa, utrobique petitus, demum intra campos S. Pauli ecclesiæ adjacentes, fessus, tristis et ejulans inventus est et reductus. Die illo prandium cum cœna fit unum; inter spem et metum animi cunctorum nutabant dolentes. Et quantum ad diem, per longa tempora memorabilem, consiliatum est; nox consilium dirimit.

45. Sane die altero quique secundum libitum hæc et illa audentes, papa post omnium sententias dixit: << Viri fratres et filii, sicut non longe malum est, ita non longo opus est nec novo sermone. Sequimini patres nostros, quoniam valde bonum est antiquos sequi parentes; sequamur nihilominus Evangelium; quandoquidem vivere in ista civitate non possumus,fugiamus in aliam; fugiamus Sodomam, fugiamus Ægyptum. Veniet,credite mihi, veniet aliquando tempus cum vel omnes pariter, vel quos Deus permiserit, flante Austro, redibimus, et tempora meliora redibunt. Ego coram Deo et Ecclesia

« PoprzedniaDalej »