Obrazy na stronie
PDF
ePub

suit: eumque famulus Domini, loris quibus bos fuerat, astringens, trabem ad opus cœptum adduci fecit. Quod cernentes incolæ oppidi, majores nalu in stuporem versi sunt pro tanto miraculo; minores vero, quos adhuc ignavia detinebat, gladus arreptis ursum conabantur occidere. Quod vir Dei percipiens, juvenes blando alloquio compescens, ait: O filioli, bestiam, quam nullo laqueo cepistis, vivam sinite a vestris finibus egredi. Obtemperantibus illis, B. Jacobus urso præcepit ut nequaquam in eadem valle aliquam deinceps iaceret læsionem. Ipse vero illæsus sese in protundam eremum dedit, et postea in territorio prædicto nusquam apparuit.

[ocr errors]

8. Dominus deinde tidelissimi famuli sui merita præclara demonstrare volens, magnum secundo ostendit miraculum. Quippe cum trabs illa, quam ursus cum bove junctus de saltu adduxeral, mensura quinque pedum cæteris trabibus brevior inve niretur, servus Dei sacrata lympha eamdem trabem aspergens, orando, videntibus cunctis aliis fecit esse similem. Hoc nimirum miraculo peracto, Deo largiente, cuncti incolæ valiis illius amore divino succensi,tenebras erroris pristini funditus repulerunt, veræ luci (quæ est Christus) adhærentes inconvulse, firmantesque fundamentum in ipso a ngulari lapide Christo Jesu Domino nostro.

CAPUT III.

Iter ad principem variis miraculis illustre.

9. Basilica decenter peracta, et in honore S. Se phani protomartyris dedicata, visum est servo (95) Dei Jacobo episcopo, quatenus principem Galliarum adiret, donaque deferret aliquantula, quatenus notitiam illius habere mererentur. Tulit itaque nivem æstivo in tempore collectam, onustoque exinde asino, cu Jacobo discipulo cæterisque famulis iter aggreditur. Mira res, et relatu dignissima! enim vero cum calor fervidi solis, qui illo tempore rura exsiccans, nives cæteras omnino liquefaceret nimio sui 9stus ar lore, eamdem nivem, quam de Cendrono opp do tulit, æstatis amoenitas ñeque calor ullus liquefecit, sed glaciali firmata rigore integra per

mansit.

10. Denique dum iter cœptum ageret, atque ex nimio caumate (96) lassus ad quamdam declinaret umbram, vectatorque nivis asellus paululum requiesceret, aleseterrimus advolans, hoste, ut visum est, antiquo subgerente, quiservis Domini, in quantum permissum est ei, semper obsistit, supra quiescentem asinum insedit, oculumque illius eruit Mox, ut cernunt famuli cruorem de maxilla asini d-stillantem, magistro narrant; qui continuo surgens, invocato Christi nomine, cruentum corvum redire jussit, dicens: « Præcipio tibi, ales teterrime, in nomine Domini, ut confestim reportes quod furlim de nostro asino tulisti. » Mirum in modum videres corvum crocitando reportantem quod abstulerat ; oculoque in eodem loco, quo eum violenter evulseral, vomito, sanum, et incolumem bajulum nivis domino suo restituisse: cui protinus sarcinam nivis imponentes, iter agressi sunt quod inceperant.

11. His ita gestis, necdum itineris longi terminato labore, unus ex discipulis, propinquus carne,spiritu

(93) Gundicarius Burgundionum rex intelligi videtur, qui ab Aetio victus, pacem obtinuit. et Sabaudiam cum indigenis dividendam; sed dilatavit deinde ipse, ac filii ejus, imperium. (96) xauua, calor, æstus solis.

B

C

D

propinquior, Jacobus nomine, febre corripitur: et hoc, ut postea claruit, nutu contigit divino ; quatenussanctissimi pontificis meritum tam apud exteras regiones quam finitimas panderetur. Infirino tandem fidelitati Christianorum commendato viam ingressus, Galliarum principem adiit: cujus conspectui præsentatus, primo salutationem, deinde nivem obtulit. Princeps vero maligno spiritu repletus, servum Dei, illusorem, magnum et maleficum vociferando sæpius adclamans.dediguanter animo tumenti et iracundo nivem jubet recipt.

12. Gravissimis illico febrium doloribus torquetur: tanquam languens et moribundus, jamque positus in extremis, salutis quærit extemplo remedium. Tunc unus ex proceribus existentibus sapienter eum alloquens, dixit: « Cur salutis medelain modo desideranter expatis, cum Dei virum, sancto plenum Spiritu præsumpseris contristare, qui clarus, pollens miraculis, maxima mirabilia per virtutem Domini circumquaque operatur?» Princeps audita proceris sui correctione pavore nimio correptus, famulis sibi assistentibus imperavit, ut cursu celerrimo irent post episcopum: quibus et injunxit, ut pedibus ejus provoluti, osculando vestigia ipsius, impetrare studerent, quatenus eum per semetipsum visitare dignaretur, tranquillissimoque vultu subveniret ægrotanti.

13. Viro Dei postquam res innotuit, solita motus pietate properanter regreditur, aulam intrat principis, precesque coram Domino tundens, ægrum a validisiimis febribus curat. Pro hoc siquidem subito, et tam evidenter per sanctum virum divinitus facto miraculo, omnis domus principis multipliciter exhi larata esi; et magnificata virtute sancti viri, unanimilerimiensas Domino laudes retulerunt. Princeps iniro modo exhilaratus pro oplata sanitate, precibus sancti episcopi adepta, multas Deo, eidemque servo Dei gratias referens, rogavit eum, ut indubitanter ab eo peteret quidquid vellet impetrare; non enim ullatenus pateretur repulsam. Ad hæc vir sinctus: "O mi gloriose monarcha Galliæ totiusque Burgundiæ, desiderio vos videndi, tam longi difficultatem itineris aggressus, non aurum, non argentum a vobis expeto; sed quia locus meæ dioecesis inter arduas el astrictas continetur montium Alpes, et non est congrue spatiosus ad habitandum, expedit nobis ut terminos aliquantulum curet ampliare vestra dignatio. Celsitudinis igitur vestræ misericorditer precor magnificentiam, ut respectu Dei et amore B. Petri, principis apostolorum, atque propter perpetuam nominis vestri memoriam, aliquod augmentum de rebus vestri regni, in circuitu nostræ rudis Ecclesiæ conjacentibus, nostris et successorum usibus profuturum, atque per seriem firmissimi præcepti vestri perpetualiter possidendum, ad honorem Dei, et B. Petri apostoli conferre nobis dignemini. » Ad quem princeps: « Quidquid petere volueris, fiet tibi. » Cui vir sanctus: « Hoc quod a vobis posulo, mihi quidem valde congruum atque necessarum es, sed vobis leve ad dandum, atque facillimum esse potest: hoc est, quamdim rupem prominentis saxi, quam antiquo vocabulo incolæ ipsius loci Pupim..... (97). »

(97) Hic me lacera membanæ destituunt. Colitur S. Jacobus Tarentasiensium apo tolus in sua diceresi, et aliis finitimis xvII Kalendas Februarii, qua die et ejus magister S. Honoratus episcopus Arelatensis.

ANNO DOMINI MCXXIV

RADULFUS

REMENSIS ARCHIEPISCOPUS

NOTITIA.

(Gall. Christ. nov., tom. IX, col. 80)

Exstincto Manasse, dum Richardus Virdunensis A Godefridi comitis Namurcensis, natam ex Sibylla archidiaconus, et Lambertus abbas S. Bertini, archiepiscopatum recusant, canonici Remenses, et quotquot de jure electioni interesse solent suffragia (1) dicturi, in duas factiones scinduntur. Quidam Radulfum Viridem, majoris ecclesiæ præpositum ac thesaurarium, insignis doctrinæ et probitatis virum nominant, quem Paschalis evestigio, non exspectato regis consensu, confirmavit; alii vero regiæ parti impense faventes (2), Gervasium, Hugonis comitis Regitestensis et Milesendis filium, Remensis Ecclesiæ archidiaconum eligunt,qui regali nixus auctoritate Radulfi inthronizationi, papa nequidquam interdictum minitante, sese fortiter opponit.Pontifex nihilominus stat pro Radulfo, quem clerus ut legitimum suscipit, rex pro Gervasio, atque ita duo sunt archiepiscopi in urbe, duæ factiones, singulis pro libidine hujus vel illius partem foventibus. Interea Ludovicus VI Francorum rex regni habenas capessivit, et a neutro litigantium, sed a Daimberto Senonensi archiepiscopo consecratus est Aureliani iv Non. Aug. anno 1108, reclamantibus frustra canonicis Remensibus.

Ecclesiæ tandem Remensi pax reddita est; Radulfus anno 1108 in Natali Domini, procurantibus imprimis Ivone Carnotensi et Lamberto Atrebatensi episcopis, per manum et sacramentum eam fidelitatem regi fecit, inquit ipse Ivo, quam prædecessoribus suis regibus Francorum antea fecerant omnes Remenses archiepiscopi, et cæteri regni Francorum quamlibel religiosi et sancti episcopi: Gervasius vero sacris ordinibus nondum initiatus, et ab episcopatu cassatus, inquit Albericus, archidiaconatus dignitate resumpta qua fruebatur adhuc anno 1112, clericatum postea dimisit, comitatumque de Reitest sibi hæreditarium arripuit, ducens in uxorem Elisabeth filiam

(1) Act. SS. Bened, tom. IX, p. 507. (2) Annal. Bened., tom. V, p. 67.

B

C

filia comitis Rogeri Porcensis. Anno 1109, archiepiscopatus sui tertio, Radulfus dedit monachis Nicasianis altaria tria. Anno 1110 adfuit concilio Floriacensi. Anno 1112 exsequiis Galdrici Laudunensis episcopi celebratis, Hugonem successorem ejus consecravit. Eodem anno prioratus Ruminiacensis abbatiæ Nicarianæ obnoxii fundationem approbavit (3). Eedem circiter tempore Herbertus Morinensis archidiaconus in episcopum Tornacensem electus est; sed Radulfum ipsi manus imponere noluisse, quod faveret Lamberto quem Noviomenses in episcopum assumpserant, et sic Tornacensium conatus elusos esse jam observavimus (4). Anno 1113 subscripsit chariæ fundationis S. Victoris Parisiensis, et Bartholomæum consecravit in episcopum Laudunensem. Anno 1114 mensibus Septembri ac Decembri adfuit synodis Remensi et Bellovacensi; tuin anno sequenti, mense Martio, alteri synodo Remensi a Conone Prænestino apostolicæ sedis legato celebrate. Eodem circiter tempore litteras accepit Paschalis II papæ, quibus mone batur ut post obitum Lamberti Atrebatensis epicopi alium huic ecclesiæ episcopum præfici curaret. Anno 1116 altaria duo dedit canonicis S. Dionysii Remensibus pro anniversario suo. Anno 1117 ad petitionem Bovonis abbatis confirmavit privilegia monasterii sancti Amandi. Anno 1118 restitutio nem ecclesiæ B. M. Regitestensis factam ab Hugone comite in gratiam monachorum Remigianorum approbavit. Anno 1119 dedit Bosoni abbati Floriacensi altare Sorbonæ. Eodein anno, mense Octobri Calixtus II papa celeberrimum coegit concilium in ecclesia metropolitana Remensi. Edem circiter anno una cum Conone legato Radulfus celebravit concilium apud Suessiones adversus

(3) Baluz. Miscell. t. V, p. 357.
(4) Gall. Christ. t. III, p. 241.

Petrum Abailardum; et confirmavit privilegia ▲ acquisivit huic ecclesiæ Attiniacum, sed et ecclesiam

ecclesiæ collegiate S. Symphoriani Remensis. Anno sequenti in synodo Bellovacensi approbavit cum eodern Conone decretum Patrum de corpore S. Arnulfi Suessionensis episcopi e terra levando. Eodem anno confirmavit fundationem S. Martini Iprensis. Eodem circiter tempore judex interpellatus est a Bellovacensibus canonicis pro domibus claustralibus canonicorum a laicis non possidendis. Anno 1122 confirmavit fundationem France-vallis in favorem Præmonstratensium. Anno 1123 controversiam quamdam diremit inter Cluniacenses monachos et S. Præjecti. Anno 1124, paucis diebus antequam decederet, altare S.Juliani quod ecclesiæ B. Remigii adjacebat monachis Remigianis concessit impersonaliter tenendum.

Nuncupaverunt illi Anscherus abbas Centulensis et Lisiardus episcopus Suessionensis libros quos conscripserant vel recognoverant, hic de vita S. Arnulfi, ille de miraculis S. Angilberti. Nuncupavit etiam illi Joannes ex scholastico Remensi monachus Uticensis carmen quod cecinit in laudem S. Ebrulfi. De eo Necrologium ecclesiæ metropolitana in hæc verba: x Kal. Aug. dominus Rodulfus magnæ sanctitatis archiepiscopus obiit, qui

totamque provinciam ad honorem Dei in magna honestate gubernavit. Ordericus autem Vitalis in hunc modom: Rudulfus cognomento Viridis, Remorum archiepiscopus, eruditione et facundia inter Patres præcipuus, studiisque bonis nostro tempore laudabiliter delitus, pater et institutor monachorum et clericorum, patronus et defensor pauperum et omnium sibi subjectorum, post multa laulabilia opera in senectute bona defunctus est. Post quem Rainaldus Andegavorum episcopus in pluribus priori dispar sedem adeptus est.

Corpus ejus non ad ecclesiam S. Dionysii, ut aiunt Sammarthini, sed ad ecclesiam B. Remigii quam vivens impense dilexerat, delatum est ac sepulturæ traditum juxta ingressam chori ad aquiB lonem. Exstat S. Brunonis epistola ad Radulfum Viridem conquerentis quod ille votum de ampleelenda vita monasfica non adimplevisset. Reperi-se se tamen aiebat Martenius noster in eorum monachorum matricula qui sub Azenario abbate S. Remigii vixerunt, nomen Radulfi archiepiscopi: unde colligendum est præsulem illum forte ægrotantem et morti proximum, votis nuncupatis factum esse monachum S. Remigii.

RADULFI

ARCHIEPISCOPI REMENSIS

EPISTOLÆ.

1.

Capituli Remensis ad Radulfum. Ut amplius ar-
chiepiscopalem sedem affectare nolit. (5).
(Anno 1107.)
[Actes de la province ecclésiastique de Reims, II, 160.]
RADULFO Remensis Ecclesiæ præposito, fratres qui
Remis sunt sacerdotes omnes, RICHERIUS cantor, et
qui cum eis sunt,quæ discordiæ sunt fugere, et ad
pacis visionem tendere.

Fratres Ecclesiæ Remensis producta tribulatione et continua detriti, genibus tuæ discretionis advolvimur, precantes et obsecrantes ut,dum adbuc tempus est,dum non adhuc importunitas omnis subterfugit, miserearis ecclesiæ Remensi condoleas quo

(5) Après la mort de Manasses II, le clergé de Reims,divisé en deux factions,ne put s'accorder sur le choix d'un archevêque. Lesuns élirent Raoul-leVerd, prévôt du chapitre; les autres, Gervais, archidiacre, fils du comte de Rethel. Le pape approuva l'élection de Raoul, le roi se déclara pour Gervais.

PATROL. CLXIII.

C tidianis lacrymis, remedium præbeas ejus miserabili et violentæ distractioni, indulgeas intolerabili fratrum egestati. Ad ultinum, fama m tuam ad hæc usque tempore integram (venia sit dicto)ne sis adeo negligens et crudelis Quæ enim as perior et minus audita crudelitas, quam ejus matris lacrymas respuere, quæ te de pulvere suscitavit egenum; quæ, cum esses parvulus in oculis tuis, tanquam caputte constituit in tribubus suis ?Recordare tanquam pe. ritus in litteris,quia,cu m omnia vitia sint de domo Satanæ et familia; hæc duo magis sunt domestica, et intra Satan penetralia jugiter versantur.ambitio et invidia. Quem autem nec populus expetit, nec clerus eligit, principes respuunt, regis abjuravit

De là des collisions telles que le pape mit la ville en interdit.Ce schisme cessa enfin, en 1108, par les soins d'Ives de Chartres et de Lambert d'Arras. Gervais, forcé de se retirer,laissa Raoul en posses sion du siège épiscopal.

45

B

animadversio,cum sese quoquomodo in vocabulum A
episcopi præcipitare, quid aliud videtur nisi ambi-
tiosus? Nemo enim sibi sumere debet honorem, sed
qui vocitur a Deo tanquam Auron (Heb. v). Eum au-
tem intelligimus vocari a Deo,quem vocat electio:
ille vero sibi sumit honorem,quem per gladios. per
ignem et sanguinem, per pauperum oppressiones,
per ecclesiarum scissuras, rapit ambitio Sed ne•
cesse est ut præceps eat, cujus auriga fuerit a .bitio
et invidia. Invidia pro certo; quia, etsi ore dissi-
mules et diffitearis, conscientia tua tamen intra se
clamat,schisma ecclesiæ Remensis ex zelo religionis
non processisse, sed (quod luce clarius est) ex in-
vidia. Ne movearis, si exasperando aliquantulum
excessit pagina nostra,quia difficile est in illis ha-
bere verba modum, in quibus quotidiana suspiria,
bonorum suorum distractio violenta et jugis paupe-
rum oppressio, obsequii divini silentium et omnium
fere adversitatum turbines et impetus,nullum queunt
invenire terminum. Sed melior est et utilior in ore
proximi aspera et minime parcens cum dilectione
correptio, quam blanda et quæ famæ non consulat
in lingua adulatoris suasio. Videat igitur prudentia
tua, quomodo te verbis lacerat omnis sexus,omnis
ætas, universa conditio, quia,cum in præcedentibus
esset eorum de te sententia, pro libertate Remensis
ecclesiæ te laborare, ecce omnes improperant quia
non est ecclesiæ liberatio,sed causa sit vehemens
sola et impudene ambitio,frustra obtendens quod a
domino papa, cui leviter ex ratione excusatum te
poteris habere, ne te in ejus quem accusasti cathe-
dram impellat facile erit et accommodatum rationi
compescere. Si vero (quod absit!) nec lacrymis ma-
tris tuæ Ecclesiæ motus, nec intolerabili fratrum
egestate revocatus, nec pauperum oppressione mise-
ratus,nec sanguinis effusionem reveritus,decertas in
schismate promoveri, tanquam fratres fratri oppo-
nimus, quia nec electioni consentimus, nec promo-
tioni congaudemus. Deus pacis et dilectionis procul
faciat ab animo et opere tuo quidquid esse potest
schismatis et odii.

II.

Radulfi ad Lambertum Atrebatensem episcopum. (Anno 1112.)

[Vide Patrologia tom. CLXII, col. 692, inter epistolas Lamberti et variorum ad ipsum.]

III.

Brunonis archiepiscopi Trevirensis ad Radulphum super vexationibus monialibus B. M. V. Treviris a quibusdam nobilibus illatis.

(Anno 1115.)

[HONTHEIM, Hist. Trevir. diplom., III, 49.] RADULPHO venerando Remensis Ecclesiæ archipræsuli BRUNO Trevirensis Ecclesiæ servus, piæ devotionis famulatum.

(6) In monasterio regali ad Horreum.

(7) In symodo Remensi, hoc anno celebrata, con gregatoruin. De hac synodo Marlot Histor. Remens-. tom. II, lib. n, cap. 26.

Beatitudinis vestræ sæpenumero experta probitas me vos amare cogit, cujus amoris affectum demonstrare paratus cum omni tempore; vestræ igitur dilectioni in hac vicissitudine nequaquam ditfigus, præsumo petere,quod dono benignitatis vestræ, et digne compensationis obtentu cupio obtinere, ut sororem nostram præsentium latricem in loco mei et omnium sororum suarum domine nostræ (6) sancte Dei Genitricis Maria Treviri famulantium suscipere et exaudire, et communicato religiosorum fratrum coepiscoporum vestrorum (7), el principum terræ vestræ consilio,justitiam facere super Nicolao et Guidone (8) dominam nostram Marium tot annis apud Condusam,et in ejus appendiciis spoliantibus, non dideratis.Prosit nobis, quod fratres S. Remigii, et alii vestrates,ut ab ipsis inquirere potestis, parvitatem meam ex nomine vestro, super bonis suis in terra nostra sitis appellantes, nunquam raro sine consolatione, secundum posse nostrum, abierunt. Prosit etiam nobis,quod vestra Ecclesia, et nostra ex antiquo annexe inveniuntur,nec ab aliquo, qui ecclesiarum nostrarum privilegia bene noverunt, sorores esse denegatum. Bene semper in Christo valeat sanctitas vestra.

IV.

Alia ejusdem ad eumdem similis arguminti. (Anno eod. Ibid.)

RADULFO venerabili sanctæ Remensis Ecclesiæ archiepiscopo, BRUNO misericordia Dei Trevirorum, id quod est, devotissima orationum et servitutis obsequia.

C
Fama æquitatis vestræ et pietatis in Deum nos
jam dudum in archiepiscopatu vestro indignam ad-
modum et intolerabilem injuriam passos, invitat
vestrum implorare auxilium, quod nobis nec negare,
nec differre debetis. Licet enim quadam socialis
unitatis affinitate universæ fungantur Ecclesiæ, et
juxta id quod eis accidit vicissim, auctoritate apo-
stolica jocundari, el dolere habeant; nostra tamen
et vestra ecclesia specialiori charitatis ex antiquo
annexæ vinculo inveniuntur,nec ab aliquo qui Eccle-
siarum nostrarum privilegia bene noverunt,sorores
esse denegantur. Ex hac itaque sororia societate et
securitate (9), charitati vestræ, sororis vestræ inju-
riam deploramus. Nicolaus de Ruminiaco et Guido
de Guse et de Hirson, et alii eorum homines has
D villas Ludousa, Aneia, Bilbeneis, Guartheneis cum
suis appendiciis domine nostræ sanctæ Mariæ,et ei
famulantium Treviri sanctimonialium proprias,con-
tra divinas pariter et humanas leges, jam diu sibi
usurpantes, rapinis horum honorum abutuntur, et
prædictarum Dei etejus genitricis ancillarum stipen-
dia audacter retentant. Qua de re dignitatis vestræ
dilectioni supplicamus,ut eos desistere au hujusmodi
præsumptione commoneat, quod si pertinaciter in

(8) Nicolao de Ruminiaco, et Guidone de Guisia Vid. chartam sequentem.

(9) De sororio boc vinculo inter Trevirensem et Remensem Ecclesias alias sæpius.

V.

Goscelini decani Belvacensis ad Radulfum Remensem archiepiscopum. De domibus canonicorum a sæcularibus non possidendis.

hujus sacrilegii perpetratione perstiterint, vos eos A in nostra civitate. Petrus vero filius istius Adam hoc debita episcopalis officii austeritate coerceatis. anno militiæ cingulo accinctus, clamorem fecit ad Eorum etiam antecessores, easdem præfatas villas nos de Galtero canonico, qui domum habebat, quæ eadem violentia, qua et isti sibi vendicantes, ante- jure bæreditario per Rogerum suum patruum suam cessor meus Satanæ tradidit, cum qua traditione esse debebat, et Rogerus a Galtero avunculo suo sepulti,et in infernum missi sunt. Sed ego istos nolui canonico et decano habuerat. Galterus respondit, hujus anathematis vinculo ligare, donec vestram quia de hæreditate quam Petrus dicebat nihil scie. super hoc responsionem audirem. Benedictio Do- bat, sed ipsam domum a Rogero canonico emeral, mini super vos et super omnes votis commissos (10). et multis diebus et annis, et vivente Rogero,et post mortem Rogeri, libere et absque calumnia habuerat, sicut canonicus; quæ domus nullum censum, nullam consuetudinem debet, nisi Deo et Ecclesiæ Beati Petri suum servitium, et inde mittebat se in judicium et justitiam, et per judices competentes. Precamur igitur ut, secundum claustri nostri quam B prædiximus consuetudinem, nobis rescribatis quid nobis in judicio sit proferendum super clamore Petri militis, cujus pater Adam miles adhuc vivit, et inde nihil reclamat, nec abhinc retro reclamavit, et super responso Galterii canonici nostri, qui domum emit a Rogero canonico, et eam possedit libere, et absque calumnia, tam longo tempore, sicut canonicus, vivente Rogero, et post mortem ipsius. Valete.

(Circa annum 1120.)

[MARTENE, Ampl. Collect., I, 349, ex chartario ecclesiæ Belvacensis.]

Patri ac domino RADULPHO Dei gratia Remensi archiepiscopo, et sanctæ Remensis Ecclesiæ conventui, GOSCELINUS decanus, et Belvacensis ecclesiæ congregatio, salutem et debitam subjectionen.

Imprimis precamur mansuetudinem vestram, ne prolixa oratio tædium vobis inferat, quia negotium istud non valet breviter explicari. Claustrum habemus,ubi nullus laicus possessor habet habitationem, sed tantummodo clerici ibi habitant, nullum censum, nullam consuetudinem inde reddentes, sed Deo et Ecclesiæ beati Petri tantummodo servitium exhibentes. Domus autem quæ sunt in claustro descendere possunt de clerico ad clericum, vel per donum, vel per venditionem, sicut nostris temporibus actum est. Contingit enim nostris temporibus, quia quidam noster canonicus, nomine Rogerus, ab avunculo suo Galtero canonico et decano domum habebat in claustro, quam idem Galterus multis diebus et annis, vivente ipso Rogero, et post mortem ipsius Rogeri, plus qnam xiv annis libere, et absque calumnia possedit,domno Adam milite fratre prædicti Rogeri, ex tunc usque modo vivente et habitante

(10) Refert Marlot Histor. Remensis tom. II, p. 259, exstare etiam capituli et cleri Trevirensis ad Rudolphum archiep. Remensem de eadem re epistolam, quæ indicet, eamdem cum reliquis synodi tempora missam fuisse; ejus autem verba hæc esse: Cum hæc epistola a sanctitate vestra le ta fuerit, in capitulum sunctæ D‹i Genitricis Mariæ fratribus nostris, deinde sancti concilii synodo eam legi, aut insinuari præcipiatis, quatenus consilio eorum, et speci liter auxilio fratris ve tri Bartholomæi Laulunensis episcopi,ad effectum petitionem nostram ducere possitis. Addit Marlot 1. cit. iteratas bas Trevirensium querelas, et ea quæ passim refert Sugerius abbas, luculenter

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

ostendere, quanto furore nobiles per id tempus in ecclesiasticorum bona grassarentur. Hinc Thomam de Marna per dioceses Laudunensem et Ambianensem; illinc dominos de Ruminiaco et de Guza in fines Trevirensium, quæ Remensi adjacent bacchatos, alibi comites Campania, Rethelii et de Roceio, etc. Non videtur tamen omnibus his effectum, ut monialibus quies procuraretur et securitas ab horum nobilium invasionibus; eo quod Adalbero noster deinde rursum, et eodem fere tenore, scripserit ad Reinaldum archiep. Remensem ; epistolam ediderunt Martene et Durand. Collect. ampl. tom. II, p. 626.

« PoprzedniaDalej »