Obrazy na stronie
PDF
ePub

sed tota in unum currat atque confluat. Finem respice, quen. mira suavitate David respexerat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ mex. Sancta Trinitas fraternitatem tuam gloriæ suæ protectione circumdet, et ad finem qui non finitur pervenire concedat.

Datum Laterani per manum Joannis sanctæ R.E. diaconi cardinalis, 11 Kal. Novemb., indictione XIII, Nativitatis Dominicæ anno 1104.

CXXII.

Ad principes, milites ac cæteros laicos per Hispaniam el Gullitiam. De illicita copulatione.

(Anno 1104, Oct. 31.)

[FLOREZ, l. 90.]

Jacobi apostoli corpus in partes Hispaniarum al- A extende. Mens tua in sæculari varietate non defluat, latum occidentalis credit et veneratur Ecclesia, cujus nimirum honor juxta vaticinium David dicentis: Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum, succedentibus temporibus etiam apud homines Deo dis. ponente succrevit. Nempe locus ipse ubi sacro. sancta ipsa pignora requiescunt, prius villa burgensis,deinceps municipium fuit,quod Compostellæ nomine nuncupatum est. Mox per apostolicæ sedis dispositionem etiam episcopalis cathedra quæ in proximo Iriæ municipio fuerat, Compostellam trans. lata est. Ipsa etiam cum Bracarensi metropoli subjaceret, ea mox libertate donata est, ut speciale sedis apostolicæ membrum fieret. Nos quoque, tantam prædecessorum nostrorum gratiam intuen- B tes, filiorum nostrorum Alfonsi spectabilis regis, cujus opera ejusdem apostoli locus nostris temporibus admodum magnificatus est, et clericorum Compostellanorum precibus indulgendum duximus, ut pro tanti apostoli gratia Ecclesiam ipsam honore pallii decoraremus. Tibi igitur, charissime frater in Christo Didace, Compostellanæ civitatis episcope, pallii dignitatem ex apostolice sedis liberalitate concedimus, ut te et Ecclesiam tuam eidem apostolicæ sedi amplius semper debere cognoscas. Cujus profecto usum infra ecclesiam tantum ad missarum solemnia peragenda tibi licere cognoveris diebus inferius designatis, id est, Nativitate Domini, Epiphania, Annuntiatione Domini, Coena Domini, Dominica Palmarum, Pascha, Ascensione, Pentescote, tribus festis B. Dei Genitricis semperque virginis Mariæ, festo S. Michaelis, S. Joannis Baptistæ nativitate,solemnitate B. Jacobi seu cæterorum apostolorum, Commemoratione omnium sanctorum, dedicationibus ecclesiarum, festis etiam sanctorum Laurentii et Vincentii martyrum, confessorum quoque Martini et Isidori. Cujus indumenti honor quoniam modesta actuum vivacitate servandus est, hortamur ut ei morum tuorum ornamenta conveniant, quatenus auctore Deo recte utrobique possis esse conspicuus. Quamobrem, charissime frater, quem pastoralis curæ constringit officium, dilige fratres: ipsi quoque adversarii propter mandatum Dominicum tuo circa te copulentur affectu; pacem sequere cum omnibus, sanctimoniam sine qua nemo videbit Deum. Piis vaces operibus, virtutibus pol- D leas, fulgeat in pectore tuo rationale judicii cum superhumerali actione conjunctum : ita procedas in conspectu Dei et totius Ecclesiæ quod hujusmodi gregi commisso præbeas exempla, ut videant opera tua bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. Sit in lingua verus sermo, sit zeli fervor in animo. Creditum tibi agrum Dominicum exerce, dum licet, semina in timore, dum tempus est; bonum faciendo non deficias: tempore enim suo metes non deficiendo. Vigilanter itaque terrena negotia relinquendo, cœlestibus an hela. Quæ retro sunt obliviscens, in ea quæ ante sunt temetipsum enixius

P. episcopus, servus servorum Dei, principibus, militibus, ac cæteris laicis per Hispaniam. et Gallitiam salutem et apostolicam benedictionem.

Grave valde et horrendum de vestris partibus flagitium nuntiatur: non solum enim juxta prophetam, sanguis sanguinem tangit, sed sub specie pœnitentiæ percipiendæ,quidam ultronei hujus nequitiæ feruntur auctores, quasi in flagitio permanentibus locus pœnitentiæ pateat ; et quidam tamen renitentibus peccata plerumque confingunt. Cæterum sub spe pœnitentiæ Deum offendere, hoc est pœnitentiæ, sibi aditum denegare. Quicunque igitur filios vel filias suas incestis nuptiis copulant, eodem se reatu astrictos noverint quo et ii qui copulantur astricti sunt, nisi eos juxta facultatem suam diriC mere sepositis dolis mera voluntate curaverint. Hæc igitur ne de cætero fiant, modis omnibus interdicimus, et fratribus nostris episcopis penitus coercenda præcipimus.

Datum Laterani, 11 Kal. Novembris.
CXXIII.

Privilegium pro monasterio Usenhovensi.

(Anno 1104, Nov. 7.)

Monumenta Boica. Monachii, 1763, 4o, t. X, p. 439.] PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili filio HERCHEN BALDO Usenhovensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Austri terram inhabitantibus per prophetam Dominus præcepit cum panibus occurrere fugientibus. Idcirco vos, filii in Christo charissimi, de sæculo fugientes gratanter excipimus, et per sancti Spiritus gratiam sedis apostolicæ munimine confovemus. Vestræ siquidem congregationis apud Usenhoven locum perpetuo manere decernimus, et quæcunque prædia, quæcunque bona Berthuldus et Otto comites, seu bonæ in Christo memoriæ Azcha cum duobus filiis suis Bernardo et Eccardo comitibus pro suarum animarum salute, beato Petro, cujus nomine locus vester insignis est, et congregationi vestæ obtulisse noscuntur, quæcunque etiam in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poteritis

adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et A
illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli om-
nino hominum liceat idem cœnobium temere per-
turbare,aut ejus possessiones auferre, vel ablatas
retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fati-
gare, sed omnia integra conserventur eorum pro
quorum sustentatione et gubernatione concessa
suut, usibus omnimodis profutura. Chrisma,oleum
sacrum, consecrationes altarium sive basilicarum,
ordinationes monachorum, qui ad sacros fuerint or-
dines promovendi, ab episcopo, in cujus diœcesi,
accipietis, siquidem gratiam atque communionem
apostolicæ sedis habuerit, et si ea gratis ac sine
pravitate voluerit exhibere; alioquin liceat vobis.
catholicum quem malueritis, adire antistitem et
ab eo consecrationum sacramenta suscipere, qui
apostolicæ sedis fultus auctoritate, quæ postulastis
indulgeat. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel
tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet
subreptionis astutia, seu violentia præponatur,
nisi quem fratres communi consensu, vel fra-
trum pars consilii sanioris vel de suo vel de alie-
no, si oportuerit, collegio secundum Dei timorem
et beati Benedicti regulam elegerint. Porro sepul-
turam loci vestri omnino liberam esse sancimus,ut
eorum, qui ibi sepeliri deliberaverint, devotioni et
extremæ voluntati, nisi forte excommunicati sint,
nullus obsistat. Sane advocatum vobis supradictum
Berthuldum comitem, vel post eum Ottonem conce-
dimus filium quoque Ottonis, quem potissimum ele-
geritis. Cæterum nec ipsis nec aliis advocatiam

B

loci liceat quasi hæreditariam vindicare; alioquin C

quem utiliorem monasterio abbas fratresque providerint, apostolicæ sedis auctoritate promoveant. Si quis sane in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica quælibet sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire attentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione con. grua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitete careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacritissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemtoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri D Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.

Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.

Datum Laterani per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, vii Idus Novembr., indict., xII. anno Domin. Incarn. 1104, pontificatus autem domni Paschalis II papæ vi.

CXXIV.

Privilegia atque possessiones ecclesiæ collegiatæ S.
Amati Duaci confirmat.

(Anno 1104, Nov. 10,)

[MIREUS, Opp. diplom., II, 1361.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, HERIBERTO decano et ejus fratribus in ecclesia Duacensi S. Mariæ et S. Amati Domino servientibus in perpetuum.

Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non differenda petitio. Proinde nos legitima vestra desideria perpendentes,juxta confratris nostri Lamberti, venerabilis Atrebatensis episcopi, postulationem, precibus vestris paterna benignitate præbemus assensum ut Ecclesia vestra in Atrebatensi parochia sita, tuitione sedis apostolicæ prolegatur.

Per præsentis igitur privilegii paginam auctoritate apostolica vestræ Duacensi S. Amati ecclesiæ confirmamus possessiones illas quæ vel egregii ducis Maceronti, vel aliorum fidelium legitimis donationibus in præsenti ad eamdem videntur ecclesiam pertinere :

Videlicet in pago Menpisico Tatem, Macrivillam cum altari et decima totius villæ et omnibus appenditiis suis. In eadem villa ecclesiam in honore S. Amati ex toto liberam, et curtem canonicorum omnino liberam super fluvium Escræ, totam villam Fleternam cum decima; apud Gunevelt dimidiam bercariam; apud Heldenses decimam illam, quæ est inter Neppam et Guarnamam, et porcinam beccam et potestatem Guarnestum.

Apud Bonennias juxta Abartianas totam decimam corporis ecclesiæ. Quidquid præterea juste hodie præfata beatæ Mariæ et S. Amati ecclesia possidet; quidquid in futurum concessione pontificum,liberalitate principum vel oblatione fidelium legitime atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant.

Sane decanus sive præpositus non alius vestro collegio præponatur, nisi qui vel omnium,vel meliorum fratrum consensu debito canonice fuerit cum Dei timore provisus.

Decano ecclesiæ curam committat episcopus : cui tamen Ecclesiam ipsam gravare non liceat, vel exactiones aliquas aut consuetudines irrogare.

Porro cancnici, sive alii clerici omnes eidem Ecclesiæ servientes decani disciplina corrigantur;nec ad ordinationem ab episcopo sine ipsius licentia admittantur: nec alterius quam ipsius et fratrum arbitrio coerceantur.

Cæterum nec decano, nec præposito facultas sit ecclesiæ bona sine fratrum communi vel saniori consilio in feudum dare,præbendas, vel cætera ministeria disponere,aut quidquam gravius de rebus Ecclesiæ stabilire.

Præcipimus etiam atrium et claustrum et mansiones canonicorum infra castrum ab omni sæculari potestate libera conservari,ita ut nec in ipsis, nec

in facultatibus aut servitoribus ipsorum præter A Stude ergo fili, ut juxta B. Benedicti Regulam in ipsorum voluntatem manumittatur.

Rerum vestrarum invasores atque raptores cano· nice monitos, nisi satisfecerint, excommunicandi, sicut ex reverendæ memoriæ Gerardi episcopi concessione habetis,ita et in posterum habere concedimus facultatem. Quos ex nomine designatos ante satisfactionem comprovincialium nemo suscipiat, salva in omnibus Atrebatensis episcopi canonica reverentia. Chrisma, oleum sacrum, vel oleum infirmorum, sive aquam, cœmeterio, atrio sive basilicis reconciliandis, ab Atrebatensi matrice accipietis Ecclesia, omni utique pravitate seposita.

Ad hæc adjicientes decernimus ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere pertur

В

bare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas re- B tinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva suprascripti Atrebatensis episcopi, ut dictum est,canonica reverentia.

Si qua sane ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove cammonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat,reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat,et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat,atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceal.

Cunctis autem eidem Ecclesiæ justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis obtineant. Amen. Scriptum per manum Rainerii scriniarii et notarii sacri palatii.

Ego Paschalis catholicæ Ecclesiæ episcopus. Datum Laterani per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, iv Idus Novembris, indictione decima tertia, anno Dominicæ Nativitatis millesimo centesimo quarto, pontificatus autem domni Paschalis secundi papæ sexto.

CXXV.

Ad Lanuinum, eremi S. Mariæ de Turri magistrum. (Anno 1104.)

[CAPIALBI, Memorie della Chiesa Miletese, p. 144.] PASCHALIS, etc. dilecto filio LANCINO, etc.

De fratris Hugonis promotione, et abbatis S. Juliani expulsione nos admodum gaudere cognoscas, quia hunc omnipotens Deus monasterio B. Euphemiæ jam per biennium abbatis solatio destituto providit, et illum ab ipsius loci occupatione removit.

(37) La badia di S. Giuliano situata in Calabria e quella istessa che vien ricordata in varie bolle presso Ughelli, e in varii diplomi. Quella di S. Eufemio anche era in Calabria,e poscia divenne celebre per i tanti vescovi che dono specialmente alle Chiese di PATROL. CLXIII.

C

B. Juliani cœnobio abbas eligatur, quem ad nos consecrandum, largiente Domino, destinabis. Etsi enim fratres nostri clamaverint, nos tamen quæ juris sunt B. Petri minime patiemur imminui. Fratres tuos eremi cohabitatores in Domino salutamus ;ut in charitate permaneant modis omnibus cohortamur: nos ipsos tuis et illorum orationibus attentius commendamus. De rebus P. Petri ita studeas sicut expedire cognoscis (37).

CXXVI.

• Ascero archiepiscopo Dundensi, Lucciæ primati, pallium mittit.

(Anno 1104.)

[Hujus bullæ mentio tantum exstat in Chronico episcop. Lundens. apud LANGEBEK, Scriptores Rerum Danicarum. Havniæ, 1772, fol.,t. VI, p.623.]

CXXVII.

Manassi, archiepiscopo Remensi, scribit de abbate S. Medardi per militem inimicum Simoniæ accusato. (Intra annum 1100-1105, Mart. 29)

[BALUZ. Miscell. II, 149.]

PASCHALIS episcopus servus servorum Dei, venera. bili fratri et coepiscopo MANASSI Remensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Significaverat nobis dilectio tua abbatem Sancti Medardi in concilio comprovincialium a milite quodam de Simonia inopinate pulsatum septima manu purgari debere adjudicatum. Ipse postmodum ad nos veniens gravatum se in causa ipsa fuisse conquestus est, quoniam adversus se unius personæ, quæ ei jam diu inimica exstiterat, accusatio sine omnium testium assertione suscepta est. Qua in re multum de sapientiæ vestræ provisione miramur. Licet enim ad Simoniaci flagitii accusationem personas etiam cujuslibet ordinis minus idoneas ecclesiasticæ consuetudinis usus admittat, divini tamen oris sententiam præterire quis audeat, qua dicitur: Non stabit unus testis contra aliquem, quidquid illud peccati et facinoris fuerit, sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Porro de his qui ante hesternum et nudiustertius inimici exstiterant una et eadem in omnibus causis Patrum deliberatio continetur.Igitur etsi aliis in conversationibus idem abbas minus integer æstimetur,in hoc tamen negoD tia, ubi nullus prorsus testis adfuisse dicitur, pro sola inefficacis infamiæ nota quod se septima manu purgaverit sufficere arbitramur, nisi forte criminis ejusdem testes emerserint.

Data Laterani, Iv Kal. Aprilis.
CXXVIII.

Ad Stephanum abbatem et monachos S. Egidii.
Denuntiat se excommunicaturum Bertrannum

Sicilia. Per l'una e per l'altra vedi il Lubin Abbatiarum Italiæ brevis notitia, gli annali Benedettini del celebre Padre Mabillone,e gli scrittori delle nostre cose patrie.

3

comitem Tolosanum et quosdom ejus milites, nisi ab A terium possidet portionem,id consilii respondemus injuriis monasterio illatis desistant.

(Anno 1105, April. 15.)

[Dom BOUQUET, Recueil, XV, 39.] PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis STEPHANO (38) abbati et monachisS.Egidii, salutem et apostolicam benedictionem.

Bonum quod de oblationibus altaris B Ægidii Bertrannus comes fecerat,valde laudaveramus; sed illud nos vehementius gravat quia,cum omnes fere B. Egidii possessiones pro quorumdam contumacia in vadimoniis posita dicuntur, idem comes Bertran. nus et quidam miles ejus oblationes ipsas conantur invadere. Insuper vestro jam monasterio multas injurias irrogant, quibus profecto per præsentes litteras denuntiamus, quia nisi destiterint nos eos tanquam excommunicationi subjiciemus. Datum XVII Kal. Maii,

[blocks in formation]

[Dom BOUQUET, Recueil, XV,. 32] PASCHALIS episcopus,servus servorum Dei,dilectis filiis monachis et cæteris fidelibus S.Ægidii, salutem et apostolicam benedictionem.

Quia magnæ res discordia dilabuntur, parvæ res concordia coalescunt, monemus vos et rogantes præcipimus ut uno animo, uno sensu, abbatem vestrum timentes diligatis, diligentes timeatis, et in ejus obedientia persistentes monasterii res diligentius custodire debeatis, quæ nimirum partim factionibus vestris, partim violentia militari distractæ multum et pessundatæ cognoscuntur. De altaris oblatione per sanctorum apostolorum obedientiam interdicimus,ne quis eos rapere, aut invito abbate distrahere, vel fraudare præsumat, sed in usus ad quos datæ vel dandæ sunt,cum timore Domini conserventur. Si qui vero aliter forte præsumpserint,et facientes et consentientes ab Ecclesiæ liminibus sequestramnus.

Data I Kal Novembris.

CXXX.

Gisiæ, abbalissæ Romaricensi, suadet a canonicis Calmosiacensibus pro parochialis ecclesiæ S. Mariæ parte concambium accipiat.

(Intra annum 1101-1105, Febr. 6.) [MARTENE, Thesaurus Anecdot., III, 1175] PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei dilectæ filiæ GISLE Romaricensi abbatissæ, salutem et apostolicam benedictionem.

Causam quæ inter vos et Calmosiacenses canonicos agitur, tam ex vestris quam ex illorum nuntiis diligenter audivimus. Igitur de parochiali ecclesia Sanctæ Mariæ,in qua et vestrum et illorum monas

(38) Stephanus anno 1105 vel sequenti mortali tatem exuit, quippe anno 1106 successorem habebat Hugonem cui Paschalis bullam indulsit, datam

B

C

D

ut,quia ecclesia vobis per Dei gratiam abundantibus minus necessaria est, a Calmosiacensibus canonicis, licet pauperes sint, in loco alio pro portione vestra, bonorum virorum consilio accipiatis tale concambium, per quod detrimentum vestro monasterio evenisse juste conqueri non possitis. De loco autem in quo novum ipsorum monasterium constructum est, hanc judicii sententiam canonica æquitate proferimus, ut si jurisjurandi per competentes personas exhibita probatione monstraverint monasterii fundationem juste factam et sine legitima Romaricensium calumnia decennio permansisse, datorem quoque loci vel ejus prædecessores fundum ipsum per annos triginta sine legali calumnia possedisse constiterit, nec quid imminutum de quadragenarii spalio videatur,nullam de cætero a vobis molestiam pro eodem negotio patiantur. Non enim pati possumus, ut idem viri sub apostolicæ sedis tutela religiose Domino servientes, aut per vos, aut per alios injustis vexationibus affligantur.

Datum Laterani vin Idus Februarii.
CXXXI.

Gisle abbatissæ Romaricensi præcipit ut ab injuriis
in monachos Calmosiacenses desistat.
(Anno eod. Oct. 27.)

[MARTEN. ubi supra, t. III, p. 1175.] PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei,dilectæ filiæ GISLE Romaricensi abbatissæ, et ejus congregationi, salutem et apostolicam benedictionem.

Quia pax multa diligentibus nomen Domini, et quies ei servientibus semper est necessaria, idcirco gravis est nobis discordia quæ inter vos et Calmosiacenses fratres occasione rerum temporalium agitatur. Quamobrem dilectioni vestræ scripsimus ut partem illam ecclesiæ quietam dimitteritis, aut de fundo vobis competenti concambium acciperetis, quod utrumque facere adhuc neglexistis. Idipsum igitur repetito vobis mandantes, præcipimus ut omnino ab eorum injuriis desistatis; alioquin beati Petri vindictam, ipso adjuvante, in vos districtius proferemus.

Datum Laterani vi Kalendas Novembris.
CXXXII.

Eustachium comitem monet ut Lambertum episcopum Arelatensem manere in possessione altarium quorumdam sinat.

(Anno 1104-1105, Febr. 27.) [BALUZ. Miscell. edit. Luc., II, 148.] PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei,egregio comiti EUSTACHIO, salutem et apostolicam benedictio

nem.

Quæ bonis inchoantur principiis, nisi bono fine claudantur, non laudem sed vituperationem merentur. Quamobrem strenuitatem tuam monemus et monentes rogamus ut de bonis quæ cœpisti nulParmæ iv Nonas Novembris, indict. xv, anno Dom. Incarnat.1108, pontificatus domni Paschalis II papæ

octavo.

[ocr errors]

lam pœnitudinem geras, sed in eis immobilis per- A habitas tactis sacrosanctis Evangeliis abdicarunt;

severes, altaria quæ fratri nostro Lamberto Atrebatensi episcopo cum quadam diceris conditione restituisse, quiete deinceps et sine aliqua molestia ipsum et ipsius ecclesiam in perpetuum possidere permittas, cum eo pacem et concordiam integram componas. Valde enim periculosum est eos offendere, quos Deus dixit suorum pupillam oculorum. Quapropter nobilitatem tuam iterum iterumque monemus ut Atrebatensem Ecclesiam altaria illa perpetuis temporibus quiete possidere permittas, et illius ecclesiæ antistitem tanquam patrem spiritualem venerari, diligere, et pacem cum ipso plenam habere procures. Omnipotens Dominus sanctorum apostolorum meritis vos ab omri malo protegat et defendat,in bonis perseverantiam tribuat, a peccatis absolvat et ad vitam perducat æternam. Data Terracinæ III Kal. Martii.

[blocks in formation]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei,venerabili fratri MANASSI Remensi episcopo,salutem et apostolicam benedictionem.

Super Guarinfrido archipresbytero conqueritur frater noster Atrebatensis episcopus quia decem sui juris ecclesias in Atrebatensi, ut dicitur, territorio sitas ei violenter aufert et jam diu pertinaciter retinet, unde ab eodem fratre nostro excommunicatus asseritur. Mandamus igitur dilectioni tuæ ut eumdem Guarinfridum convenias; et si fratri no. stro satisfacere noluerit, pro sua in eum contuma. cia non solum excommunicationem, sed etiam anathema dictabis.

Data Terracinæ x1 Kal. Martii.

[blocks in formation]

pro quibus etiam dispensationem tuam monemus,et petimus ut eorum vitæ et saluti in posterum debeas providere. Hugo autem Balduini filius intra dies quadraginta postquam in patriam Domino disponente redierit, de illata sibi querimonia se justitiam facturum tibi jurisjurandi assertione firmavit, nisi quantum fuerit ei tua miseratione dimissum. Sane in Roberti causa beati Siricii et prolata coram nobis et effectu est perpetrata sententia quam Himerio Tarraconensi episcopo scribens ait: Quisquis clericus aut viduam aut certe secundam duxerit conjugem, omni mox ecclesiasticae dignitatis privilegio denudetur, laica tantum sibi communione concessa. » Cui mox in præceptis dedimus ut tibi deinceps tanquam proprio studeat episcopo humiliter B obedire. Et ipse etiam, cum excommunicationis vinculo solveretur, se de præsenti negotio quidquid præciperemus facturum super Evangelia sancta juraverat. Et ipsum igitur tamquam filium jam obedientem suscipias, et ei quod juste valueris paternæ miserationis impendas. Si quid autem bori misericorditer concesseris nos pro pace Ecclesiæ tolerabimus.

C

Nonnulli ecclesiæ tuæ clerici ante nostram præsentiam convenerunt,diversas querimonias afferen- D tes. Quibus seriatim auditis et fratrum nostrorum consultatione tractatis, omnes ab excommunicationis vinculo, promisso utique debito satisfactionis, absolvimus. Omnes enim juxta tenorem a nobis propositum debitam tibi tanquam episcopo proprio obedientiam promiserunt. Et pro his quidem qui rapinas bonorum suorum per clientes tuos sustinuisse conquesti sunt, benignitatem tuam rogamus ut justitiam super eorumdem bonorum rapina perficias; quarum profecto rerum descriptionem nobis oblatam per tuum tibi archidiaconum destinamus. Porro diaconi duo Algisus et Robertus uxores hactenus

Datum Laterani Nonis Decembris.

CXXXV.

Ad Bernardum archiepiscopum Toletanum], D[idacum Compostellanum, D. (?) Minduniensem, Pletrum] Lucensem, episcopos. De abbate Ciniensi.

(Anno 1104-1105.)

[FLOREZ, España sagruda, XX, 91.]

P. episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus et coepiscopis B. apostolicæ sedis legato, D. Compostellano, D. Minduniensi, P. Lucensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Abbatem Ciniensi cœnobio ex conventus episcopalis sententia restitutum P. comes Froylaz loco suo violenter excussit: vos autem tanti officii vestri fervore flagratis, ut tantam Ecclesiæ injuriam tacitis clamoribus toleretis: nec illud prophetæ opprobrium pertimescitis, quo ex divina indignatione dicitur: Nocte tacere feci matrem tuam. Expergiscimini igitur el clamate, et eumdem comitem modis omnibus congruentibus convenite, ut abbatem ipsum Nunonem in locum suum redire, et res monasterii secundum episcoporum sententiam quiete tenere permittat; quod si usque ad proximæ Quadragesimæ medium contempserit facere, vos eum tanta nostra quam vestra auctoritate coercere curale.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »