Obrazy na stronie
PDF
ePub

vocat, idemque liber quintus facit, quantum ad ministros sacramenti Eucharistiae attinet.

Ex illa summa Regularum hoc primo volumine in lucem editur praefatio vel prooemium, tractatus 1. et 2. libri primi, tractatus 2. libri alteri (tractatus secundus huius libri deperiit). Ut lectores benevoli de his Regularum partibus aliquantum instruantur, accuratae notae bibliographicae, quae sequuntur, additae sunt.

Prooemium.

(Editionis nostrae p. 1–18).

1. Prooemium, cum ad omnes Regularum partes pertineat, in earum initio est collocatum. Ab auctore in eo cum causae et consilia totius operis exponuntur (cuius declarationis fundamentum sunt verba sacrae scripturae I. Thess. II. 4, quae simul tamquam signum Regularum sunt), tum etiam tenor atque distinctio totius operis subicitur. Cum hac prooemii materia etiam divisio eius in duas partes concordat, quarum alteram capitulum primum, alteram capitulum secundum continet, in quo praeterea etiam protestatio auctoris inest.

2. Prooemium et ideo totum quoque opus his verbis incipit: „Ecce ex deo et coram deo loquimur, non quasi hominibus placentes, sed deo, qui probat corda nostra". I. Thess. 2o. Ista verba erant in illo tempore beati Pauli dicta" sc. Explicit autem prooemium verbis his:,,in execucione patebunt perlegenti usque finem."

3. Quo tempore prooemium scriptum sit, neque ex contextu ipso, neque aliunde satis accurate colligi potest. Sed dubium esse nequit, quin ea forma iisque verbis ac litteris, quibus prooemium in codice primario Musei Regni Bohemiae (cod. A) scriptum legimus, ante reliquos Regularum libros sit compositum. Quintum autem librum Regularum a. 1389 scriptum esse con

stat, quin etiam certissimum est ante 19. Octobrem 1388 id factum esse, cum eo die synodus Pragensis habita esset, cuius decretis auctor propria manu in secundo tractatu libri primi contrariam sententiam suam postmodo opponit. (Cf. infra p. 76 -77 et scripturae specimen ad volumen hoc adligatum).

4. Prooemium exstat in his libris manu scriptis: A) Codex Musei Regni Bohemiae, sign. XIII. E. 13. (antea signatus N. 289 et II, C, 12), f. 1a—6b (secundum ultimam totius codicis paginarum notationem); in hac editione littera A est insignitus (litteris AP intellegendum est apographon, quod dicitur, quattuor foliorum ex codice A evulsorum (f. 1, 2, 5, 6), quae Franciscus Palacký supplendi codicis causa propria manu exscripsit). Codex est chartaceus, simpliciter quidem, sed solide ligatus, tegitur enim tabellis ligneis, quarum pars tertia perinde ac dorsum voluminis obductum est corio coloris fusci, ornamentis impressis. Scriptus autem est saeculo XIV. exeunte, continet 369 folia (secundum recentem computationem), modorum ratio est 205 X 145 cm. Caracteres scripturae ostendunt tenues ductus gothicarum litterarum cursivarum, quae commoda magnitudine maximam partem accurate, sed nimium conferte et spisse, neque semper aequabiliter pictae sunt. Codex Regulas integras excepto libri secundi tractatu secundo et libro quinto continens, sub oculis auctoris confectus est, qui ipse eum ad finem perductum correxisse ac supplevisse videtur. Cum fundamentum reliquorum codicum sit, editio haec subtiliter eum reddit, ex varietate lectionum reliquorum codicum tantum ea, quae necessario opus sunt, reficiens. Cf. de hoc codice Palacký, Die Vorläufer des Husitenthums in Böhmen, 1846, p. 51-52, et Kybal, M. Matěj z Janova, 1905, p. 49–50.

B) Codex bibliothecae aulicae Vindobonensis N. 4747 (Theol. 563, olim 207), chartaceus, invenusta ligatura lignea tectus; in superiore parte frontis eius titulus est agglutinatus, cuius inscriptio in eodem tempore ponenda est, quo codex ipse exstitit. Verba inscriptionis sunt: „Diversi tractatus

Magistri Mathei (sic) Parisiensis." Constat secundum antiquam foliorum computationem ex 221 foliis, quorum magnitudo est 165 × 11 cm. Scriptus est saeculo XIV. exeunte vel potius XV. ineunte; ex plurimis exemplis in editione ipsa allatis manifestum est eum ex codice A esse transcriptum, priusquam complures loci in A correcti erant. Continet autem codex hic in foliis 18-219b prooemium, librum primum integrum (ad quem folia 7a—10a etiam accuratum indicem praebent a voce „Abstinentes" usque ad vocem „Xristus“), ex libro altero tractatum I., ex libro tertio tractatus 1., 2., 3., 4. (sed ex tractatu quarto distinctionis quintae capitula 29-29 [sic] desunt). Cf. de codice hoc Denis, Catal. I. DLII, Tabulae cod., III., p. 373; Palacký, Vorläufer des Husitenthums in Böhmen, p. 52, Kybal, l. c., p. 50. In editione nostra significat eum littera B.

C) Codex Capituli Pragensis, sign. O 11. est chartaceus, magnitudo eius 215 × 155 cm. facit, scriptus est saeculo XV. Legitur in eo in foliis 1–154 liber I. integer et tractatus 1., 2., 4. libri tertii, admodum mendose transcripti. Cf. Palacký, l. c., p. 52, Kybal, l. c., p. 51 et Patera-Podlaha, Catal. cod. ms. capituli metropolitani Pragensis, sub sign. O 11. In editione hac designatur littera C.

D1) Codex Capituli Pragensis, sign. D 55. continet in foliis 1a-187b, quorum magnitudo est 22 Y 145 cm, tantum excerpta cum prooemii (f. 1a—1b) tum reliquarum partium Regularum, quae diligenter ex codice A confecta sunt brevi, postquam A conscriptus est. Cf. Kybal, l. c., p. 52 et Patera-Podlaha, l. c., sub sign. D 55. In editione hac notatur littera D 1.

D 2) Codex Gersdorfensis (Budissinus), sign. 8o, n. 7 (antiqua sign. OO|36), constans e 362 foliis chartaceis et ex parte membranacaeis, ad cuius ligaturam tabellae ligneae adhibitae sunt, quae integrae corio obductae sunt. Magnitudo eius est 105 × 7 cm. Confectus est saeculo XV., sed ex verbis scriptoris minorem partem comprehendit quam codex D1,

ex quo absque dubio est transcriptus, nam in foliis 246-362b praebet tantum excerpta ex prooemio, ex 2. tractatu libri 1., ex 1. tractatu libri III, ex libris III. et IV. Excerpta ad finem non sunt perducta. Cf. Kybal, l. c., p. 52. In editione hac significatur littera D 2.

Quo cognationis vinculo codices commemorati sint coniuncti, sequens tabula indicat, quam haud longe a vero abhorrere variae lectiones in editione adnotatae satis confirmant.

[blocks in formation]

1. Verba tituli totius libri primi in codicibus A, B, C haec sunt: „Incipit liber primus de discrecione spirituum et prophetarum secundum regulas traditas ad hoc in Veteri Testamento." (Cf. infra p. 19). Titulum primi tractatus indicant verba prooemii, quae tractatum hunc ,,de regulis in se" (cf. infra p. 17) agere dicunt.

2. Summam libri auctor ipse in prooemio adfert, cum totius operis ratione habita dicit: „Nam in primo (sc. libro) agitur de quatuor regulis sumptis de Veteri Testamento, a domino deo traditis solempniter suo populo pro discrecione spiri

tuum variorum in prophetis. Et secundum hoc primus liber continet duos tractatus et octo distincciones, scilicet 4or distincciones de regulis in se et 4or de venerabili sacramento.“ (Cf. infra p. 16-17).

3. Divisio huius tractatus talis est, ut, praemissa brevi praefatione de origine atque natura prophetarum verorum et pseudoprophetarum (c. 1.), primum quattuor regulae falsos prophetas concernentes eorumque signa exponantur (c. 2–7), tum deinceps eaedem regulae in doctores veritatis" convertantur (I. reg. c. 8, II. reg. c. 9, III. reg. c. 10, IV. reg. c. 11). Cf. etiam conspectum argumenti.

4. Tractatus his verbis incipit: „Karissimi, nolite omni spiritui credere". Explicit autem ita: „vel a Christi Jhesu servicio tapescere. Hec de regulis antiquorum iurium seu Veteris Testamenti, quantum dominus Jhesus crucifixus concessit, recolegi, humiliter me submittens iudicio et informacioni patrum meorum et doctorum.“ (Cf. infra p. 50).

5. Tempus, quo tractatus hic compositus sit, ex textu qui dicitur, non apparet, sed si rationem, quae inter eum et inter prooemium et sequentem tractatum intercedit, reputamus, ante 19. Octobrem a. 1388 scriptus esse videtur. (Cf. supra p. VI).

6. Codices non sunt alii atque ii, qui prooemium continent (exceptis D 1. 2.)); quare eos describere et eorum cognationis vincula denuo explicare supersedemus, et satis habemus folia, in quibus tractatus hic legitur, enumerare:

a) Cod. A, f. 7a—12a.

b) Cod. B, f. 10b— 20b.

c) Cod. C, f. 8a—20b.

7. Tractatus hic, quod sciamus, nec adhuc typis expressus

nec in aliam linguam translatus est.

8. Scriptum huc pertinens est Kybal, l. c., p. 53—54.

1) Codices D 1. 2. ex primo tractatu libri primi nihil nisi quattuor enuntiata afferunt, quae excerptis tractatus secundi libri primi inserta sunt. (Cf. Addenda et corrigenda).

« PoprzedniaDalej »