Obrazy na stronie
PDF
ePub

stum Jhesum et roborata per scripturas; et circa stultas victimas, vel circa quedam ieiunia supersticiose adinventa et circa observaciones kalendarum et dierum ac horarum preter statuta a sancta ecclesia catholica, sed erroribus admixta et perversa 5 credulitate), que sunt valde multa in medio christiani populi per quosdam supersticiosos homines introducta; de quibus apostolus)): „Nemo vos seducat, volens in humilitate et religione angelorum, que non vidit, ambulans, frustra inflatus sensu carnis sue, et non tenens caput, ex quo totum corpus, per nexus 10 et coniuncciones subministratum et constructum, crescit in augmentum dei. Si autem mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi: quid adhuc tamquam viventes mundo decernitis? Ne tetigeritis neque gustaveritis neque contractaveritis, que sunt omnia in interitum) ipso usu secundum precepta et doctrinas 15 hominum; que sunt quidem racionem habencia sapiencie et [sic] in supersticione et humilitate et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis."

Hec igitur talia sunt, que suod) dispendio, et quia sunt multa, et quia blandiuntur sibi peccatores, per talia distrahunt 20 et abducunt Christi Jhesu animas a sacramentorum frequentacione, que principaliter dei populo ad exercicium saluberrimum sunt donata, veluti est sepe confiteri et sepe corpus domini manducare.

Item predicacio recencium reliquiarum sanctorum incerta 25 et conficta vel solempnitas earundem in dei populo supra modum et plus, quam oportet, celebrata et racione vane glorie vel avaricie diffamata, quia subtiliter alliciunt carnalem populum, qui) leviter ponit in talibus suam gloriam et iustificacionem, neglecta vita sancta et sacramentis Jhesu Christi et pre30 ceptis, in quibus solum vita eorum consistit; sicque eciam occupantur et dividuntur per multa et non digne respiciunt ad Christum Jhesum crucifixum, unicam salutem populi christiani, totaliter et omnino, neque reverentur in tantum corpus et sanguinem ipsius ibidem presens, habentes multa talia pre oculis 35 in templo dei, que propter celebritatem et famam ipsorum equiparant in honoracione et adoracione divino et tremendo sacra

a) crudelitate C. d) sua C. e) que C.

b) apostolus Collo. II° C.

c) interiori C.

1) Coloss. II. 18-23.

mento, in quo tamen est omnis plenitudo divinitatis corporaliter eta) ad quod prius et precipuus respectus cultus christianorum debet adhiberi, sicut scriptum est 1): „,Gloriam meam alteri non dabo." Et de hoc multa in quinto tractatu et ultimo huius libri 2).

5

Item statue seu ymagines in templis, quibus per errorem seu per incertam conficcionem vel forte delusionem aliquam maior reverencia vel honor a wlgaribus exhibetur, quam ceteris, vel que ymagines aut alia huiusmodi signa et prodigia facere fabulantur aut racione eorum fieri predicantur nulla pre- 10 habita, si verum est, quod dicitur, probacione; quia proni sunt populi rudes ad talia sequenda corporalia et recencia, que multum magnificant et mirantur, per que subtiliter subtrahuntur b) a veritate, minusque per hoc sunt grati Jhesu Christo, unico et fideli suo salvatori, sicud scriptum est IIa Thymo. IIII.3): „Ad 15 sua desideria sibi coacervabunt magistros, prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertenture)". Et de hiis amplius) in Vo tractatu videbis1).

Capitulum undecimum.

De quarta regula®).

Ad quartam regulam hec comitantur.

20

Primum est christianum multitudini carnali se conformare sequive multitudinem ad peccandum, et inde peccatum non esse credere aut pro minori peccato ducere, quia eo [f. 12a] communitas est occupata, ut sunt fornicari, inebriari vel ociose 25 tabernas circuire.

Secundum est ob carnis et sanguinis, id est cognacionis et amicicie affeccionem, vel ob vituperium ab eisdem bona domini Jhesu obmittere vel ea minus facere aut mala aliqua perpetrare et se subicere ad peccandum, ut est nolle cottidie vel 30

6) Contra ymagines A.

22) m signum C.

27) 2m C.

a) cm. C. b) subtrahuntur B et C; subtrahimur A. e) ita B et C;

[blocks in formation]

frequenter sacramentum dominicum sumere ob ruborem wlgi, ac vestes lascivas aut superbas nolle mutare vel deponere, ne homo a suis sodalibus contempnatur.

Tercium esta) inb) supersticionibus et doctrinis et inad5 vencionibus vanis in religione christiana) et in diversis studiis et exerciciis propriarum suarum iustificacionum sequi opinionem carnalium hominum, quorum conversacio videtur manifeste diligere ea, que sunt in mundo, puta delectacionem corporis, avariciam mundi et gloriam huius vite, et dimittere consilium do10 mini Jhesu fidelium sacerdotum aut aliorum, qui videntur ex animo mundi vanitatem spernere et in crucis Jhesu ignominia gloriari; sicutid) visum est exemplum huius in Roboam, filio) Salomonis, qui relicto consilio senum consilium iuvenum est secutus 1).

15

Quartum est, quod sequitur, appreciari congnacionem carnis et sanguinis et in ea gloriari et mirari personas causa questus, timentes autem dominum Jhesum nichili) ducere, pauperes in salute negligere et divitum amicicias comparare, in patribus suis et in suis religionibus et in fraternitatibus suis 20 superbe gloriari et in religione, vel meritis sue fraternitatis hominibus inpiis promittere consistere salutem certam et remissionem peccatorum.

Quintum est, desinente gloria huius mundi et questu aut adversitate et infortuino insurgente, in verbo Jhesu relaxari 25 et a predicando obliquari vel a Christi Jhesu servicio tepescere. Hec de regulis antiquorum iurium) seu Veteris Testamenti, quantum dominus Jhesus cruxifixus concessit, recolegi, humiliter me submittens iudicio et informacioni patrum meorum et doctorum.

[blocks in formation]

SECUNDUS TRACTATUS").

DE COMMUNIONE CORPORIS CHRISTI1).

Capitulum primum).

[fol. 12]. Nunc igitur ad propositum prin ipale dictas regulas huius tractatus licebit coaptare. Sunt enim quidam in hiis 5 diebus de frequenti communione) corporis et sanguinis Christi Jhesu a populo plebeio christiano. altercantes), quibus se et predicatores seu doctores altrinsecus coniunxerunt, suas secum swasiones racionibus et scripturis suffultas pro et contra afferentes, quas omnes infra in pro- 10 cessu huius tractatus spiritu Jhesu duce curavi pertractare. Dicunt namque quidam, quod nequaquam expediat dei populo hoc tantum et tremendum sacramentum, et quod est summum bonum christianorum in hac vita, cottidie aut alias frequenter iterare, sed vix sanctis perfectis hoc liceat semel in mense vel 15 in anno accipere. Et hoc variis suis dictis nituntur defensare. Alii vero sunt, qui consulunt plebi Christi et ortanturf) sepe sumere hoc dulcissimum et plenum miseracionum, domini sacramentum; et quod ) precipue est salus in hac frequentacione cuilibet christiano. Quod et ipsi in promptu habent astruere 20 multis racionibus et scripturis. Et non tantum istorum hinc

1) Incipit de corpore Christi A.

a) ita A rubr. b) in cod. A titulus hic manu posteriore additus est; B habet: Secundus tractatus de corpore Christi. Capitulum primum. e) ita A rubr. d) communicacione B. e) ita B; altricantes A. A; hortantur B. g) hoc B.

f) ita 25

inde vacilancium opiniones se collidunt, sed et homo eciam quilibet, plerumque in se ipso, patitur huius ambiguitatis distraccionem, puta si sepe aut raro se debeat vel sibi expediat corpori et sanguini Jhesu crucifixi in hoc sacramento adunarea). 5 Rogo autem et humiliter et pie quemlibet legentem, ut non festinet hec collecta cito b) condempnare. Sed quecumque sibi displicencia hic invenerit, inutilia, dispendiosa vel inepta, instanter obsecro, ut in hoc mee fragilitati, infirmitati et aliis defectibus condescendat et compaciatur insuper mee inbecillitati 10 et ignorancie, que in me magna sunt, quatenus dominus Jhesus crucifixus peccata sua [sic] supportet et condonet, qui legem nobis talem dedit, ut nostrà onera invicem supportemus, docens nos et dicens Luce VI. e. 1):,,Estote misericordes, sicut pater vester celestis misericors est. Nolite iudicare, ut non iudicemini ). No15 lite condempnare et non condempnabimini. Dimittite et dimittetur vobis."

Precor insuper quemlibet legentem, ut omne, quod sonare hic contra communem cursum viderit vel sapere falsum aut errorem esse crediderit, non statim dure aut ad partem sini20 stram moveatur. Sed antequam interpretetur hos sermones, [f. 12 prius causas dicendi fideliter videat, reminiscens doctrine beati Hylarii in quarto libro de trinitate inquientis 2): „Intelligencia dictorum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed rei est sermo subiectus."

25

30

35

Capitulum secundum").

Protestore) vero f) coram deo et Christo eius, quod hoc opus colligere michi videor solum ex caritate Christi et) compassione plebis christiane, que, exsors diucius a manducacione panis celestis, fame in via deficit1) ac per hoc passim datur in manus inimici funesti, negligensquei) panem suum subcinericium manducare, qui castra Madian visus est potenter conteruisse. Pro quo psallit ecclesia domino dicens 3): „,Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me."

a) copulari corr. adunare A. corr. iudicemini A. d) ita A; 2m B. continuant, v. supra pag. 16 1. 38. add. A in marg. h) deficiat D 2. 1) Lucae VI. 36—37• ap. Migne, PL, t. 10, p. 107.

b) lin. superpos. A. e) iudicabimini

e) hac voce cod. D 1. 2. excerpta f) om. D 1. 2. g) caritate Christi et i) ita omnes cod.

2) S. Hilarii Pictav. De trinitate liber IV, p. 14, 3) Psalm. XXII. 5.

« PoprzedniaDalej »