Obrazy na stronie
PDF
ePub

premitur, erumpere conatur, et non potest, ut hunc A fluctuantes et trepidos tormentis circumfluentibus

in se mente libera, conversione integra, persequatur. Flere ergo dolorem suum non valet, quia et iniquitatis suæ reatum considerat, et tamen præ terrena occupationis pondere hanc ei gemere nequaquam vacat. Flere dolorem suum non valet, qui pravæ quidem consuetudini contraire nititur, sed tamen adhuc succrescentibus desideriis carnis gravatur. Hujus doloris præsentia Prophetæ mentem 331 cruciaverat, cum dicebat: Dolor meus a ante me est semper, quoniam iniquitatem meam ego pronuntio, et cogitabo pro peccato meo (Psal. xxxvп, 18, 19). Sed solutis iniquitatis vinculis dimissum se noverat qui exsultabat dicens: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. cxv, 16).

absorbet. Sanctus autem vir sive sua, seu hun an generis voce dimitti se postulat, antequam vadat, non quia ad terram tenebrosam qui culpam deflet it rus est, sed quia ad hanc procul dubio qui plangere neg'igit vadit; sicut debitori suo creditor dicit: Solve debitum prius quam pro debito constringaris; qui tamen non constringitur, si quod debet solvere non moratur. Ubi et recte subditur: Non revertar, quia nequaquam ultra misericordia parcentis liberat quos semel in locis poenalibus justitia judicantis damnat [Vet. XLVI]. Quæ adhuc subtilius loca describuntur, cum dicitur:

CAPUT LXIV.

VERS. 22.-Terram miseria et tenebrarum. 96. Quos tenet, foris cruciantur, intus cœcantur.— Miseria ad dolorem pertinet, tenebræ ad cæcitatem. Ea ergo quæ a conspectu districti judicis expuls s tenet, miseriæ et tenebrarum terra perhibetur, quia foris dolor cruciat quos divisos a vero lumine intus cæcitas obscurat. Quamvis miseriæ et tenebrarum terra intelligi et aliter potest. 332 Nam hæc quoque terra in qua nascimur est quidem miseriæ, sed tenebrarum non est, quia multa hic corruptionis nostræ mala patimur, sed tamen adhuc in ea per conversionis gratiam ad lucem redimus, Veritate suadente, quæ ait: Ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebræ comprehendant (Joan. xi, 35). Illa vero simul miseriæ et tenebrarum terra est, quia quisquis ad toleranda ejus mala descenderit, nequaquam ulterius ad C lucem redit. In cujus adhuc descriptione subjungitur: CAPUT LXV.

94. Nisi Deus ad id nos adjuvet. — Tunc igitur ad B plangendum dolorem nos Dominus dimittit, cum et mala nobis quæ fecimus demonstrat, atque ad hæc eadem flenda quæ cognoscimus adjuvat. Culpas oculis objicit, et pia manu gratie vincula cordis solvit, ut ad vacationem pœnitentiæ mens nostra se erigat, et, carnis soluta compedibus, in auctorem suum libera gressum amoris tendat. [Vet. XLV.] Plerumque etenim vitam nostram ipsi reprehendimus, sed tamen libenter agimus hoc quod in nobis recte reprobamus. Ad justitiam nos spiritus erigit, al consuetudinem caro restringit. Amori suo mens renititur, sed protinus delectata captivatur. Bene itaque dicitur: Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum, quia nisi a reatu culpæ, quo nos ligavimus, misericorditer dimittamur, perfecte flere non possumus hoc quod in nobis ipsis contra nosmetipsos dolemus. Sed tunc veraciter reatus nostri dolor plangitur, cum tenebrosa illa inferni retributio intento timore prævidetur. Unde apte subjungitur:

CAPUT LXIII [Rec. XXXVIII].

VERS. 21.-Antequam vadam, et non revertar, ad lerram tenebrosam et opertam mortis caligine.

95. Inferni pænæ nec transitoriæ nec phantasticæ. Infernus cur terra, cur lacus.—Quid enim terræ tenèbrosæ nomine, nisi tetra tartari claustra signantur? Quæ æternæ mortis caligo operit, quia damnatos quosque in perpetuum a vitæ luce disjungit. Nec immerito infernus terra dicitur, quia quicunque ab eo capti fuerint, stabiliter tenentur. Scriptum quippe est: Generatio præterit, et generatio advenit, terra vero in æternum stat (Eccle. 1, 4). Recte igitur inferni claustra tenebrosa terra nominantur, quia quos puniendos accipiunt, nequaquam pœna transitoria, vel phantastica imaginatione cruciant, sed ultione solida perpetuæ damnationis servant. Quæ aliquando tamen laci appellatione signantur, propheta attestante, qui ait: Portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum (Ezech. xxx11, 24, 25). Infernus ergo et terra nominatur, quia susceptos stabiliter tenet; et lacus dicitur, quia hos quos semel ceperit semper

a Ita Gemet. et Corb. Germ., pro contra me et pronuntiabo. Alii quoque Mss. passim habent, pronuntio, non pronuntiabo.

IBID.-Ubi umbra mortis, et nullus ordo.

97. Ultionem habet, non lucem. Quam justæ hæ poena.--Sicut mors exterior ab anima dividit carnem, ita mors interior a Deo separat animam. Umbra ergo mortis est obscuritas divisionis, quia› damnatus quisque cum æterno igne succenditur, ab interno lumine tenebratur. Natura b vero ignis est, ut ex se ipso et lucem exhibeat, et concremationem; sed transactorum illa ultrix flamma vitiorum concremationem habet, et lumen non habet. Hinc est enim quod reprobis Veritas dicit: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. xxv, 41). Quorum rursus omnium corpus in D unius persona significans, dicit: Ligate ei manus el pedes, et mittite eum in tenebras exteriores (Matth. XXII, 15). Si itaque ignis qui reprobos cruciat lumen habere potuisset, is qui repellitur nequaquam mitti in tenebras diceretur. Hinc etiam Psalmista ait: Super eos cecidit ignis et non viderunt solem (Psal. LVII, 9). Ignis enim super impios cadit, sed sol igne cadente non cernitur, quia quo illos gehennæ flamma devorat, a visione veri luminis cæcat; ut et foris eos dolor combustionis cruciet, et intus pœna cæcitatis obscuret; quatenus qui auctori suo et corpore et corde

C

b Turon. et plerique Norman., naturæ vero ignis est. e Sic Turon., Gemet, et alii Norm. Editi vero, quia illos quos gehennæ.

deliquerunt, simul et corpore et corde puniantur; et A loris, sic d damnatis et una est gehenna quæ afficit,

utrobique pœnas sentiant, qui dum hic viverent pravis suis delectationibus ex utroque serviebant. Unde bene per prophetam dicitur: Descenderunt in a infernum cum armis suis (Ezech. xxx11, 27). Arma quippe peccantium sunt membra corporis, quibus perversa desideria quæ concipiunt exsequuntur. Unde recte per Paulum dicitur: Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. vi, 13). Cum armis ergo ad infernum descendere est cum ipsis quoque membris quibus desideria voluptatis expleverunt æterni judicii tormenta tolerare, ut tunc eos undique dolor absorbeat, qui nunc, suis delectationibus subditi, undique contra justitiam juste judicantis pugnant.

[Vet. XLVII. Rec. XXXIX]. 98. Ordinatæ sunt, ut ab æquo judice criminibus commensuratæ.-Mirum B vero est valde quod dicitur: Ubi nullus ordo. Neque enim omnipotens Deus, qui mala bene punit, inordinata esse ullo modo vel tormenta permittit, quia ipsa quoque supplicia quæ ex lance justitiæ prodeunt inferri sine ordine nequaquam possunt. Quomodo namque in suppliciis ordo non erit, dum damnatum quemque juxta modum criminis et retributio sequitur ultionis? Hinc quippe scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatio (Sap. vi, 7). Hinc in Babylonis damnatione dicitur: Quantum exsultavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi b tormentum et luctum (Apoc. xvш, 7). Si igitur juxta modum culpæ pœna distinguitur, constat nimirum quod in suppliciis ordo servatur. Et nisi tormentorum summam meritorum acta dirimerent, ne- C quaquam judex veniens dicturum se messoribus esse 333 perhiberet: Colligite e primum zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum (Matth. xi, 30). Si enim nullus in suppliciis ordo servabitur, cur comburenda zizania in fasciculis ligantur? Sed nimirum fasciculos ad comburendum ligare est hos qui æterno igni tradendi sunt pares paribus sociare, ut quos similis culpa inquinat, par etiam pœna constringat, et qui nequaquam dispari iniquitate polluti sunt nequaquam dispari tormento crucientur, quatenus simul damnatio conterat quos simul elatio sublevabat; quosque non dissimiliter dilatavit ambitio, non dissimilis angustet afflictio, et par cruciet flamma supplicii quos in igne luxuriæ par succendit flamma peccati. Sicut enim in domo Patris mansiones multæ D sunt pro diversitate virtutis (Joan. xiv, 2), sic damnatos diverso supplicio gehennæ ignibus subjicit disparilitas criminis. Quae scilicet gehenna quamvis cunctis una sit, non tamen cunctos una eademque qualitate succendit. Nam sicut uno sole omnes tangimur, nec tamen sub eo uno ordine omnes æstuamus, quia juxta qualitatem corporis sentitur etiam pondus ca

a Vindoc. Norm., etc., descenderunt ad infernum. b Gemet., Utic., Lyr., Bigot., tantum date ei tormenta et luctum.

c Bellovac., Gemet. et alii Norm., colligite zizania et ligate ea fasciculis vel in fasciculis.

d Gemet., Bellov. et alii, sic damnatos et una est gehenna quæ afficit.

• In Bellovac., Gemet. et nonnullis omittitur inte

et tamen non una omnes qualitate comburit, quia quod hic agit dispar valetudo corporum, hoc illic exhibet dispar causa meritorum. Quomodo ergo nullus inesse ordo suppliciis dicitur, in quibus profecto quisque juxta modum culpæ cruciatur?

[Vet. XLVIII.] 99. Ordinatæ autem non sunt in corde damnatorum. Sed sanctus vir postquam umbram mortis intulit, quanta sit confusio in damnatorum mente subjungit, quia ipsa quoque supplicia, quæ ordinata per justitiam veniunt ordinata procul dubio in corde morientium non sunt. Ut enim paulo superius diximus, dum damnatus quisque foris flamma succenditur, intus cæcitatis igne devoratur, alque in dolore positus, exterius e interiusque confunditur, ut sua deterius confusione crucietur. Repulsis ergo ordo in supplicio non erit, quia in eorum morte atrocius ipsa confusio mentis sævit. Quam tamen mira potentia judicantis æquitas ordinat, ut pœna animum quasi inordinata confundat. Vel certe abesse ordo suppliciis dicitur, quia quibuslibet rebus in pœnam surgentibus propria qualitas non servatur. Unde et protinus subinfertur :

CAPUT LXVI.

IBID.-Et sempiternus ↑ horror inhabitat.

100. Pœnarum inferni descriptio. — In hujus vitæ tormentis timor dolorem habet, dolor timorem non habet, quia nequaquam mentem metus cruciat, cum pati jam cœperit quod metuehat. Infernum vero et umbra mortis obscurat, et sempiternus horror inhabitat, quia ejus ignibus traditi, et in suppliciis dolorem sentiunt, et in doloris angustia pulsante se semper pavore feriuntur, ut et quod timent tolerent, et rursum quod tolerant sine cessatione pertimescant. De his etenim scriptum est: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24). Hic flamma quæ succendit illuminat; illic, ut superius verbis Psalmista docuimus, ignis qui cruciat obscurat. Hic metus amittitur, cam tolerari jam cœperit quod timebatur; illic et dolor dilaniat, et pavor angustat. Horrendo igitur modo erit tunc reprobis dolor cum formidine, flamma cum obscuritate. 334 Sic sic videlicet a damnatis sentiri pondus summæ æquitatis debet, ut qui a voluntate conditoris nequaquam sunt veriti discrepare dum viverent, in eorum quandoque interitu ipsa a suis qualitatibus etiam tormenta discordent, quatenus quo se impugnant, cruciatus augeant, et cum varie prodeunt multipliciter sentiantur. Quæ tamen supplicia in se demersos et ultra vires cruciant, et in eis vitæ subsidium exstinguentes servant, ut sic vitam terminus puniat; quatenus semper sine termino cruciatus vivat, quia et ad finem per tormenta properat, et sine riusque.

f Gemet. et plerique Norm., horror inhabitans. Iidem, et in doloris angustia pulsantis. Turon et in doloris angustia pulsati.

Vindoc., cruciatus per tormenta proferat. German., Ebroic. et plerique Norm., cruciatus afficiat. Colb.,

vivat.

fine deficiens durat. Fit ergo miseris mors sine morte, A ad pœnam; ut damnatorum oculis ignis supplicit et finis sine fine, defectus sine defectu, quia et mors vivit, et finis semper incipit, et deficere defectus nescit. Quia igitur et mors perimit, et non exstinguit, dolor cruciat, sed nullatenus pavorem fugat; flamma comburit, sed nequaquam tenebras discutit; quantum per notitiam præsentis vitæ colligitur, supplicia ordinem non habent, quæ non suam per omnia qualitatem tenent.

nulla claritate candeat, et, ad doloris cumulum, d dilecti qualiter crucientur ostendat. Quid autem mirum si gehennæ ignem credimus habere supplicium simul obscuritatis et luminis, quando experimento novimus quia et tædarum flamma lucet obscura? Tunc edax flamma comburit quos nunc carnalis delectatio polluit, tunc infinite patens inferni barathrum devo rat quos nunc inanis elatio exaltat; atque qui quolibet ex vitio hic voluntatem callidi persuasoris expleverunt, tunc cum duce suo reprobi ad tormenta perveniunt.

[Vet. XLIV.] 101. Ignis illic lucem negat ad consolationem, sérvat ad tormentum.—Quamvis illic ignis et ad consolationem non lucet, et tamen ut magis torqueat ad aliquid lucet. Nam sequaces a quosque suos secum in tormento reprobi flamma illustrante visuri sunt, quorum amore deliquerunt, quatenus qui eorum vitam carnaliter contra præcepta condito- B una tamen pœna implicat quos unus in crimine rea

ris amaverant, ipsorum quoque eos interitus in aug-
mentum suæ damnationis affligat. Quod profecto
Evangelio attestante colligimus (Lue. xv1, 23), in quo,
Veritate nuntiante, díves ille quem contigit ad æter-
ni incendii tormenta descendere quinque fratrum
describitur meminisse, qui ab Abraham petiit ut ad
eorum eruditionem mitteret, ne illuc eos quandoque
venientes par pœna cruciaret. Qui igitur ad doloris
sui cumulum propinquorum absentium meminit,
constat procul dubio quia eos ad augmentum sup-
plicii paulo post potuit etiam præsentes videre. Quid
autem mirum si secum quoque réprobos aspiciat cre-
mari, qui, ad doloris sui cumulum, eum quem des-
pexerat in sinu Abrahæ Lazarum vidit? Is ergo, cui
ut pœna cresceret et vir electus apparuit, cur non c
credendum sit quod videre in supplicio eos etiam
quos contra Deum dilexerat possit? Qua ex re colli-
gitur quod eos quos inordinate nunc reprobi diligunt
miro judicii ordine secum tunc in tormentis videbunt,
ut pœnam propriæ punitionis exaggeret illa auctori
præposita carnalis cognatio pari ante oculos ultione
damnata. Ignis itaque qui in obscuritate cruciat cre-
dendum est quia lumen ad tormentum serval. Quod
si approbare testimoniis in sua expressione non pos-
sumus, superest ergo ut e diverso doceamus.

с

102. Igni lumen et obscuritatem simul esse posse.Tres quippe Hebrææ gentis pueri, per Chaldæi regis imperium succensis camini ignibus, ligatis manibus pedibusque projecti sunt: quos tamen cum isdem rex in camini incendio miseratus exploraret, illæsis vestibus deambulantes vidit. Ubi aperte colligitur quia mira dispensatione conditoris ignis qualitas, in diversa virtute temperata, et vestimenta non attigit, et vincula incendit, sanctisque viris et ad inferendum tormentum, 335 flamma friguit, et ad solutionis ministerium exarsit. Sicut ergo electis ignis ardere novit ad solatium, et tamen ardere ad supplicium nescit; ita e diverso gehennæ flamma reprobis et nequaquam lucet ad consolationis gratiami, et tamen lucet

a Ita Gemet. et álii Norm., ubi Coc. et seq., quoque pro quosque.

b 'Sic legitur in omnibus pene Mss. nostris. Unas tamen Vindoc, cui concinunt Editi, habet: si ergo ei ut pœna cresceret, etc,

[ocr errors]

[Vet L.] 105. Angelos et homines reprobos una pœna implicat. Malus sepulcrum diaboli.-Et quamvis angelorum atque hominum longe sit natura dissimilis,

tus ligat. Quo bene ac breviter insinuat propheta, qui ait: Ibi Assur et omnis multitudo ejus, et in circuitu ejus sepulcra illius (Ezech. xxxu, 22). Quis namque Assur super bi regis nomine nisi ille per elationem cadens antiquus hostis exprimitur, qui pro eo quod multos ad culpam pertrahit, cum cuncta suta multitudine ad inferni claustra descendit? Sepulcra autem mortuos tegunt. Et quis alius mortem acrius pertulit quam is qui, conditorem suum despiciens, vitam reliquit? Quem videlicet mortuum cum humana corda suscipiunt, ejus procul dubio sepulera fiunt. Sed in circuitu illius sepulcra ejus sunt, quia in quorum se mentibus nunc per desideria sepelit, hos sibi postodum per tormenta conjungit. Et quoniam nunc in semetipsis reprobi malignos spiritus illicita perpetrando suscipiunt, tunc sepulcra cum mortuis arde

bunt.

[Rec. XL.] 104. Inferni pœnas prænosse non prodest, sed evadere.Ecce qua maneat damnatos pœna cognovimus; et instruente nos sacro eloquio, quantus in damnatione ignis, quanta in igne obscuritas, quantusque in obscuritate pavor sit, nullatenus ambigimus. Sed quid prodest ista prænosse, si non contingat evadere? Tota ergo intentione curandum est ul, cum vacationis tempus accipimus, bene vivendi studio, malorum ultricia tormenta fugiamus. Hine quippe per Salomontem dicitur : Quodcunque polest manus tua facere, instanter operare, quia neć opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos, quo tú properas (Eccle. 18; 10). Hine Isaias ait: Quærite Dominum dum inveniri põlest, invocate eum dum prope est (Isai. Lv, 6). Hine Panlus dit: Ecce nunc témpus acceptabile, eccé nunc dies salutis (11 Cor. vi, 2). Hinc rursum ait: Dunt tempus habemils, operemur bonúm ad omnes (Galat. vi, 10);

[Vet. LI.] 105. Animo ad id nitenti obstat cura carnis..

Sed plerumque se ad viam rectitudinis animus accingit, torporem discutit; tantoque in cœlestibus desiderio rapitur, ut pene nil ex eo inferius reman

e Longip. et Corb. Germ., a secunda manu, miratus explorarel.

d Corb. Germ. et 1 Vindoc., dejecti qualiter crucientur. Alter Vindoc., delicta qualiter crucientur.

sisse videatur. Et tamen cum ad carnis curam redu- A carnis excedere, et quasi habitationis infimæ januam citur, sine qua præsentis vitæ via nullo modo exple- exire; cura autem carnis, ut femina, foras non appatur, ita hunc inferius depressum tenet, ac si adhuc reat, et videri jactanter erubescat, ut quasi post terde summis nulla contigisset. Auditis verbis cœles- gum viri sub discretione spiritus, solis necessariis tis oraculi, in amorem patriæ cœlestis erigitur; sed intenta, nequaquam sciat procaciter detegi, sed vereresurgente præsentis vitæ studio, sub terrence curæ cunde moderari. Cui tamen sæpe cum dicitur ut de aggere sepelitur; atque in terra cordis nequaquam se minime præsumat, sed totam se in divinæ spei fìsupernæ spei semen proficit, quia cogitationis inflinc duciam transferat, despicit, et, cessante studio, spina densescit. Quam videlicet 336 spinam per adesse sibi vitæ subsidia posse difficit. Unde et hæc semetipsam Veritas manu sanctæ exhortationis era- eadem Sara promissiones Dei audiens ridet, sed ridicat, dicens: Nolite solliciti esse in crastinum (Matth. dens corripitur, correpta autem protinus fecundatur; vi, 34). Contra hanc quoque per Paulum dicitur: et quæ juventute vigens fecundari non potuit, annis Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, fracta senilibus, utero marcescente, concepit, quia 14). Sed in his nimirum ducis ac militis verbis agno- cum cura carnis sui confidentiam habere desierit, scimus quia tunc ab ea mortifero vulnere animus - contra spem ex divina promissione accipit quod hapungitur, cum in ea mensuræ æquitas non tenetur. B bituram se ex humana ratione dubitavit. Unde et bene Isaac, id est risus, dicitur qui generatur, quia cum supernæ spei fiduciam concipit, quid mens nostra aliud quam gaudium parit? Curandum itaque est ne aut necessitatis metas cura carnis transeat, aut in eo quod moderate exsequitur, de se præsun at. Sæpe vero animus fallitur, ut quod voluptuose appetit, necessarium suspicetur, quatenus omne quod liet vitæ debitam utilitatem putet. Et sæpe quia effectus providentiam sequitur, in sui fiducia mens levatur. Cumque sibi adest quod deesse cæteris viderit, cogitatione tacita de magnitudine suæ provisionis hilarescit; tantoque jam a vera provisione longe fit, quanto ipsam quoque elationem quam patitur nescit. Unde solerti semper custodia intentione pensandum est vel quid opere agimus, vel quid corde versamus, ne aut mentem præpediens, foras se terrena cura multiplicet, aut saltem de ejus mo leramine intus se cogitatio exaltet ; ut cum divina judicia temporali circumspectione metuimus, sempiterni supplicia horroris evadamus.

106. Hæc non abscidenda prorsus, sed moderanda. -Neque enim mortali adhuc in carne viventibus funditus cura carnis b absciditur, sed ut di crete animo serviat temperatur. Nam quia sollicitos nos esse Veritas in crastinum prohibet, habere utcunque curam in præsentibus non negat, quam tendi ad tempus quod sequitur vetat. Et nimirum Paulus cum carnis curam fieri in concupiscentiis non sinit, procul adhuc dubio in necessitate concedit. Discretione ergo magni moderaminis carnis cura frenanda est, ut serviat et minime principetur, ne quasi domina animum vicat, sed, subacta mentis dominio, quasi ancilla famuletur, ut jussa adsit, atque ad nutum cordis repulsa dissiliat, ut vix a tergo sanctæ cogitationis appareat, et nunquam contra faciem recta cogitantis obsistat. C Quod bene nobis historia sacræ lectionis innuitur, cum Abraham tribus angelis occurrisse memoratur (Genes. XIII, 2, seq.). Ipse quippe venientibus extra ostium occurrit, Sara vero post ostium stetit, quia videlicet ut vir ac dominus domus spiritalis, noster scilicet intellectus, debet in cognitione Trinitatis claustra

a Lyr. et Bigot., nulla tetigisset.

b Ita Gemet., Utic. et plurimi. Ubi observandum est in vet. Mss. rarissime verbum abscindo ejusque modos

et tempora reperiri, sed ejus loco usurpari abscido. e Gemet., Corb. Germ., Reg., quodlibet vitæ debitum, utilitatem putet.

LIBER DECIMUS.

Toto libri Job capite undecimo ac duodecimi quinque prioribus versibus enarratis, secundam hujus operis partem claudit.

337 CAPUT PRIMUM.

ә

1. Fortitudo Job, qui nec successiva adversantium mutatione superatur.—Quoties in arene spectaculum fortis athleta descenderit, ii qui impares viribus existunt vicissim se ejus expugnationi subjiciunt: et uno victo, contra hunc protinus alter erigitur; atque hoc subacto, alius subrogatur; ut luctantis vires quandoque molliores inveniant quas ipsa sua crebrescens victoria fatigat; quatenus cum novus quisque a Vindąc, Corb. Germ., Bajoc., Colb., Reg. et plerique Norm., impares virtutibus. Gemnet., imparis

b

D congreditur, is qui vinci virium qualitate non valet,
personarum saltem mutatione superetur. Sic sic in hoc
hominum angelorumque spectaculo beatus Job fortis
athleta prodiit, quantumque contra mutationes ad-
versantium valeat continuatione indefessi roboris
ostendit. Cui primus se Eliphaz, secundus autein
Baldad objicit, atque ad extremum se Sophar in
ejus expugnatione supponit: qui ad inferendos ictus
totis se conatibus erigunt, sed tamen ad feriendam

virtutis existunt. Germ., impares virtutis.
b Bajoe., continuati laboris robore.

altitudinem robusti pectoris non pertingunt. Ipsa A recti. quippe eorum verba patenter insinuant quod ictus in auras jactant, quia cum sanctum virum non recte redarguunt, expressa & in vacuum verba percussionis perdunt. Quod liquido ostenditur, cum Sophar Naamathitis responsio a contumeliis inchoatur, qui ait:

CAPUT II.

-

CAP. XI, VERS. 2. Nunquid qui multa loquitur non et ipse audiet? aut vir verbosus justificabitur? 2. Procaces recte dictis semper e diverso respondent. Sophar sententia vera, sed male prolata. Mos esse procacium solet ut recte dictis semper e diverso respondeant, ne si ad prolata consentiant, inferiores esse videantur. Quibus justorum verba quamlibet pauca sonuerint multa sunt, quia quo eorum vitia B resecant, auditum gravant. Unde et ad crimen trahitur hoc quod recta prædicatione contra crimina profertur. Ipsum quippe qui ex veritate fortes sententias dixerat Sophar redarguens, verbosum vocat, quia cum ab ore justorum sapientia culpas increpat, stultorum auribus b superfluitas loquacitatis sonat. Pravi namque nil rectum, nisi quod ipsi senserint, putant; et justorum verba eo otiosa æstimant, quo suis hæc sensibus inveniunt diversa. Nec fallacem quidem Sophar sententiam protulit, quod vir verbosus justificari nequaquam possit, quia dum quisque per verba diffluit, perdita gravitate silentii, mentis custodiam amittit. Hinc quippe scriptum est: Cultus justitiæ, silentium (Isai. xxx, 17). Hinc Salomon ait: Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita C vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum (Prov. xxv, 28). Hinc rursum dicit: In multiloquio peccatum non deerit (Prov. x, 19). Hinc Psalmista testatur, dicens: Vir verbosus non dirigetur super terram (Psal. cxxxix, 12). Sed virtus veræ sententiæ perditur, quæ sub discretionis custodia non profertur. Certum itaque est quod verbosus justificari vir nequeat. Sed bonum bene non dicitur, quia non intenditur cui dicatur. Vera quippe contra malos 338 sententia, si bonorum rectitudinem impelit, suam perdit, et eo retusa resilit, quo illud est forte quod ferit. [Vet. et Rec. III.] Quia autem pravi audire bona patienter nequeunt, et cum vitæ emendationem negligunt, ad verba se responsionis accingunt, aperte Sophar insinuat, qui subjungit:

CAPUT III.

e

VERS. 3. Tibi soli tacebunt homines, et cum cœteros irriseris, a nullo confutaberis?

3. Ad correptionem quam diverse affecti pravi et

a Turon., Vindoc., Corb. Germ., Norm., verbera percussionis. Ebroic., Bajoc., Lyr., Big., habent reddunt, pro perdunt. In Utic. olim legebatur perdunt, nunc reddunt. Colb. et Reg. nostram lect. exhibent. b Corb. Germ., superfluas loquacitates.

e Editi, vir linguosus.

d Ita Bellovac., Germ., Colb., Longip., Bajoc., cum cæteris Norm. et plerisque. In Editis etiam vet., sed virtus veræ scientiæ, ut in Mss. Corb. Germ. et Reg.

D

Imperita mens, ut diximus, veritatis sententias graviter tolerat, et silentium pœnam putat atque omne quod rectum dicitur dedecus suæ irrisionis arbitratur, quia cum vera vox pravorum se auribus admovet, memoriam culpa mordet, et in redargutione vitiorum quo intus cognitione mens tangitur, foras ad studium contradictionis excitatur. Ferre vocem non valet, quia tacta in vulnere sui reatus dolet, et per hoc quod generaliter contra perversos dicitur, se impeti specialiter suspicatur. Quod enim intus egisse se meminit, audire foris erubescit. Unde mox se ad defensionem præparat, ut reatus sui verecundiam per verba pravæ refutationis tegat. Sicut enim recti de quibusdam quæ ab eis non recte gesta sunt correptionis vocem, ministerium charitatis æstimant, sic perversi contumeliam derisionis putant. Illi se protinus ad obedientiam sternunt, isti ad insaniam suæ defensionis eriguntur. Illi correptionis adjutorium vitæ suæ patrocinium deputant, per quod dum præsentis vitæ culpa corripitur, venturi judicis ira temperatur; isti cum se impeti redargutione conspiciunt, gladium percussionis credunt, quia dum per correptionis vocem culpa detegitur, praesentis gloriæ opinio foedatur. Hinc quippe in laude justi per Salomonem dicit Veritas: Doce justum, et festinabit accipere (Prov. 1x, 10). Hinc pravorum contumaciam despicit, dicens: Qui erudit derisorem, ipse sibi facit injuriam (1b.d.,7). Nam fit plerumque ut cum correpta in semala defendere nequeunt, ex verecundia pejores fiant; ac sic in sua defensione superbiant, ut quædam vitia contra vitam corripientis exquirant; & et eo se criminosos non æstimant, si crimina et aliis imponant. Quæ cum vera invenire nequeunt, fingunt, ut ipsi quoque habeant quod non impari justitia increpare videantur. Unde et Sophar, quia quasi irrideri se per increpationem doluit, protinus mentiendo subjungit:

CAPUT IV.

VERS. 4. Dixisti enim, Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.

[ocr errors]

4. Pravi vera in se mala flere renuunt, et aliis falsa impingunt. - Qui beati Job dictorum meminit, quam falso hoc voci illius impingatur agnoscit. Quomodo enim mundum se dicere potuit, qui ait: Si justifica re me voluero, os meum condemnabit me (Job. ix, 20)? Sed habet hoc pravorum malitia, ut cum vera in se 339 flere mala renuit, fingat aliena. Nam quasi solatio facinoris utitur, si falsis vocibus et vita corripientis inquinetur. [Vet. IV.] Sciendum vero est quod plerumque perversi verbotenus bona optant, but mala esse quæ in præsentibus habentur ostendant; et quasi faventes prospera expetunt, ut beni

• Sic restituimus ex Mss. et vetustioribus Edit. In Gilot. et recentioribus legitur, si bonorum rectitudinem impedit, v'm suam perdit.

f Ita Corb. Gerin., Turon., Vindoc., R g. Sed Editi, ex Coccio, vitii culpa, quod in uno Colb. offendimus a secumia manu.

8 Gemel., et quo se criminosos non æstimant, ipsi crimina et aliis imponunt; quæ cum vera, etc.

h Bellov., ut bona esse quæ in præsentibus.

« PoprzedniaDalej »