Obrazy na stronie
PDF
ePub

dem fecundus exstitit, sed tamen spiritus ubertate fecundior, eamdem prolem sub prophetiæ suæ vinculis astrinxit (Genes. xxxIII, 4). Bene autem abortivum hoc absconditum dicitur, quia a mundi primordiis, dum quosdam paucos Moyse scribente cognoscimus, pars nobis maxima humani generis occultatur. Neque enim tot justos solummodo usque ad acceptam legem exstitisse credendum est, quot Moyses brevissima descriptione perstrinxit. Quia ergo a mundi primordio edita multitudo bonorum, ex magna parte notitiæ nostræ subtrahitur, abortivum hoc absconditum vocatur. Quod et non substitisse dicitur, quia, enumeratis paucis, eorum frequentia nullo apud nos memoriae scripto retinetur.

admiratione consideret cum quibus electis sine labore A humiliter fugit, clementer edomuit; qui prole quiin æternitate quiesceret, si per appetitum superbiæ nemo peccasset, et dicat: Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem cum regibus et consulibus terræ qui ædificant sibi solitudines, aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento. Quia enim si parentem primum nulla peccati putredo corrumperet, nequaquam ex se filios gehennæ generaret; sed hi qui nunc per redemptionem salvandi sunt, soli ab illo electi nascerentur, eosdem electos aspiciat, atque cum eis quomodo quiescere potuisset intendat. Videat sanctos apostolos sic susceptam Ecclesiam regere, ut ei prædicationis verbo non desinant consultum præbere, eosque reges et consules appellet. Videat post hos in eorum loco rectores exsurgere, 132 qui et sapienter vivendo B aurum possideant, et aliis recta prædicando, argento sacræ locutionis enitescant, eosque principes repletis conscientiarum domibus auro et argento divites memoret. Sed quia aliquando prophetico spiritui nequaquam sufficit ut ventura prævideat, nisi cordi prophetantis etiam præterita et antiqua repræsentet, sanctus vir infra supraque oculos aperit, et non soJum ventura conspicit, sed etiam transacta ad memoriam reducit. Nam protinus adjungit :

CAPUT XXXII [Rec. XXIX].

VERS. 16.-Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem.

:

63. Sancti ante redemptionis tempus orti, sunt velut abortivi. Plures fuerunt quam quos memorat Moyses

Abortivum, quia ante plenum tempus oritur, exstinctum protinus occultatur. Quos ergo sanctus vir alios abortivos vocat, cum quibus se quiescere potuisse considerat, nisi electos quosque, qui ab ipso mundi primordio ante redemptionis tempus exorti sunt, et tamen huic mundo semetipsos mortificare curaverunt? Qui conscriptæ legis tabulas non habentes, quasi ab utero mortui sunt, quia auctorem suum naturali lege timuerunt; et cum venturum Mediatorem crederent, studuerunt summopere, mortificandis voluptatibus, etiam quae scripto non acceperant præcepta servare. Tempus itaque illud, quod juxta mundi initium mortuos huic sæculo patres nostros protulit, quasi abortivi uterus fuit. Ibi namque Abel, qui occidenti se fratri restitisse non legitur (Genes. IV, 8, 24). Ibi Enoch, qui talem se exhibuit, ut ambulaturus cum Domino transferretur (Genes. V, 22, 24). Ibi Noe, qui per hoc, quod divino examini placuit, bin mundo mundo superstes fuit (Genes. VII, 23). Ibi Abraham, qui dum peregrinus est in sæculo, factus est amicus Deo (Genes. XII, 1). Ibi Isaac, qui caligantibus carnis oculis, per ætatem quidem præsentia non vidit, sed per virtutem prophetici spiritus in futuris etiam sæculis magna videndi luce radiavit (Genes. XXVII, 1). Ibi Jacob, qui iram fratris a Sic Mss. Corb. Germ., Rhem., Remig., Vindoc., etc., ubi Editi habent in utero.

b Germ. et nonnulli al., immundo mundo. Corb. Germ., Reg., Colb., in mundum (hoc est fortasse in mundi restaurationem) mundo superstes.

C

D

[Vet. XXXVII.] 64. Concepti sunt, sed lucem nor viderunt, qui post legem ante Christum nati. — Recto vero additur: Vel qui concepti non viderunt lucem. Hi namque, qui post acceptam legem in hoc mundo nati sunt, auctori suo ejusdem legis sunt admonitione concepti. Sed tamen concepti lucem minime viderunt, quia ad adventum incarnationis Dominicæ, quamvis hanc fideliter crederent, pervenire nequiverunt. Incarnatus quippe Dominus dicit: Ego sum lux mundi (Joan. viii, 12). Atque ipsa Lux ait: Multi prophetæ et justi desideraverunt videre quæ videtis, et non viderunt (Matth. xIII, 17). Concepti igitur non viderunt lucem, quia ad spem venturi Mediatoris apertis prophetarum vocibus excitati, nequaquam potuerunt cernere ejus incarnationem. 133 In his itaque conceptus interior formam fidei edidit, sed hanc usque ad apertam visionem divinæ præsentiæ non perduxit, quia prius hos a mundo mors interveniens rapuit, quam manifesta mundum Veritas illustravit. [Vet. XXXVIII.] 65. Job præterita cernens et futura, ad æterna anhelat. - Vir igitur sanctus spiritu æternitatis plenus, manu cordis cuncta labentia ad memoriam astringit; et quia angusta est omnis creatura creatori, per eumdem spiritum, qui nihil in se vel juxta se aliud, nisi semper esse habet, hoc quod erit, hoc quod præteriit, conspicit; ac infra supraque mentis oculum tendit, et venientia velut transacta considerans, ad æternum esse medullitus inardescit, dicens: Nunc enim dormiens silerem. Nunc enim præsentis est temporis. Et quid est stantem semper in præsenti quietem quærere, nisi ad illud, cui nihil venit, nihil præterit, gaudium æterni

d

tatis anhelare? Quod nimirum Veritas semper esse suum, ut nobis utcunque infunderet, Moyse mediante insinuat, dicens: Ego sum qui sum. Et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. 11, 14). Sed ecce, quia labentia conspicit, quia semper præsens gaudium quærit, quia ventura lucis memorat, quia electorum ejus ordines enumerans pensat : ipsam jam nobis apertius quietem hujus lucis insinuet, et quid apud illam quotidie de pravorum conversaRhem. et Remig., mundo illustravit.

& Sic Mss. Corb. Germ., Rhem., Remig., Compend., Vindoc., Editis habentibus nihil ex se; et mox, omne quod erit, pro hoc quod erit.

[merged small][ocr errors]

tione a agitur, verbis manifestioribus demonstret. A piscentia, quam non mox etiam proprius sequitur Sequitur :

CAPUT XXXIII [Vet. XXXIX, Rec. XXX]. VERS. 17. Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.

66. Impii Incarnationis beneficio a gravi labore erepti. Paulo ante jam diximus quia corda peccantium per hoc quod strepitus desideriorum possidet, gravis cogitationum instigantium tumultus premit. Sed in hac luce, quam concepti minime viderunt, a tumultu suo impii cessare perhibentur, quia nimirum Mediatoris adventum, quem patres in lege positi diu præstolati sunt, ad vitæ suæ requiem populi gentiles invenerunt, Paulo attestante, qui ait : Quod quærebat Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est (Rom. x1, 7). In hac itaque luce impii a tumultu B cessant, dum perversorum mentes, veritate cognita, laboriosa mundi desideria fugiunt, et tranquillitati intimi amoris acquiescunt. An non ad cessationem vocat Lux ipsa, quæ ait: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam: tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. x1, 28, 29, 30)? Quid enim grave mentis nostræ cervicibus imponit, qui vitari omne desiderium quod perturbat præcipit? Quid grave subjectis jubet, qui declinari laboriosa mundi hujus itinera admonet? Attestante autem Paulo apostolo, Christus pro impiis mortuus est (Rom. v, 6). Sed idcirco dignata est pro impiis ipsa Lux occumbere, ne impii in tenebrarum C suarum tumultu remanerent. Contempletur ergo vir sanctus quod Lux per incarnationis suæ mysterium ex gravi labore impios eripit, dum ab eorum cordibus desideria pravitatis tergit; contempletur quod conversi quique quietem, quam percipere in æternitate desiderant, hic jam per tranquillitatem mentis degustant, et dicat: Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.

[blocks in formation]

134 67. Quo plus in amore Dei roboramur, eo magis deficimus a propria virtute. Lux æterna locus Omnes enim qui in hoc mundo fortes sunt, robore quasi fortes sunt, non robore defessi. Qui vero in auctoris sui amore roborantur, quo magis in concupita Dei fortitudine convalescunt, eo a pro

defectus. Qui enim ad appetenda æternitatis atria accenditur, dignum profecto est ut ab hoc temporalitatis amore lassetur, ut tanto frigescat ab studio sæculi, quanto surgit ardentior in amorem Dei. Quem scilicet si perfecte arripit, mundum etiam plene derelinquit; et eo funditus temporalibus moritur, quo ad supernam vitam altius afflatu æternitatis animatur. An non robore suo fessam se invenerat, quæ dicebat : Anima mea liquefacta est, ut locutus est (Cant, v, 6)? Quia nimirum mens dum occultæ locutionis aspiratione tangitur, a statu suæ fortitudinis infirmata, ipso quo absorbetur desiderio liquatur; et inde se apud semetipsam fessam invenit, unde ultra se esse conspicit fortitudinem, quam conscendit. Hinc propheta, cum visionem Dei se conspexisse diceret, adjungit, Elangui et ægrotavi per dies plurimos (Dan. viii, 27), quia cum ad virtutem Dei mens stringitur, a fortitudine propria caro lassatur. [ Vet. XL. ] Hinc Jacob, qui angelum tenuit, uno mox pede claudicavit (Genes. XXXII, 25), quia qui vero amore sublimia respicit, jam in hunc mundum duplicibus incedere desideriis nescit. Uno enim pede innititur, qui solo Dei amore roboratur; et necesse est ut alius marceat, quia, mentis virtute crescente, oportet procul dubio ut carnis fortitudo torpescat. Beatus igitur Job alta fidelium corda respiciat, atque perpendat quem sinum intimæ quietis inveniunt, dum a viribus propriis in Deum proficiendo lassantur, et dicat : Ibi requieverunt fessi robore. Ac si aperte insinuet, dicens : Illic requies lucis remunerat, quos hic interius recreans provectus fatigat. Nec movere debet quod lucem nominans, nequaquam subdidit: In hac, sed Ibi. Quam enim continere electos conspicit, quasi locum nostrum hanc esse deprehendit. Unde Psalmista cum incommutabilitatem æternitatis aspiceret, dicens : Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. c1, 28), hunc electorum locum esse denuntiat, subdens: Filii servorum tuorum inhabitabunt ibi (Ibid., 29). Deus enim, qui sine situ omnia continet, nobis ad se venientibus locus non localis manet. Quem locum dum pertingimus, etiam ipsa in hac vita mentis nostræ tranquillitas, quanta fuerit perturbatio videmus; quia etsi jam justi in pravorum comparatione quieti sunt, in æstimatione tamen quietis intimæ

ditur:

VERS. 18. molestia.

CAPUT XXXIV.

Et quondam vincti pariter sine

pria virtute deficiunt; et quo robustius æterna appe- D omni modo quieti non sunt. Unde et bene subtunt, eo a temporalibus salubri defectione lassantur. Hinc Psalmista amoris sui robore fessus dicebat: Defecit ↳ in salutari tuo anima mea (Psal. cxvш, 81). In salutare enim Dei proficiendo defecerat, quia æternitatis lucem desiderans, a carnis jam fiducia fractus anhelabat. Hinc rursum dicit: Concupivit, et defecit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3). Qui nimirum cum diceret, Concupivit, recte subdidit, Et defecit: quia valde minor est divinitatis concu

a Corb. Germ. et aliqui alii, de pravorum conversione. Lectionem hanc utpote sequentibus consonam anteponeremus, nisi Mss. melioris notæ multitudo præponderaret.

b'Ita Corb. Germ. et alii vetust. Mss. et antiqua

68. Vincula dura quibus hic ligantur etiam justi. Justos enim quamvis nullus desideriorum carnalium tumultus possideat, duris tamen vinculis eos in hac vita positos su molestia corruptionis 135 ligat. Scriptum quippe est: Corpus quod corrumpitur,

Ed. Basil. In aliis, defecit in salutare tuum.

e Editi, ut dilectus locutus est. Abest dilectus a Mss. Corb. Germ., Reg., Colb., antequam secundam manum pateretur.

aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sen- A exuimur, quasi ab his, quibus nunc astringimur,

A

sum multa cogitantem (Sap. x, 15). Eo itaque ipso quo adhue mortales sunt, corruptionis suæ pondere gravantur, et astricti molestia vincti sunt, quia in illa adhuc libertate vitæ incorruptibilis non exsurgunt. Aliud namque de mente, aliud de corpore tolerant, et contra semetipsos quotidie in interno certamine desudant. An non duro molestia vinculo ligantur, quorum nimirum mens sine labore in ignorantia solvitur, et non nisi cum studio laboris eruditur? Coacta erigitur, libens jacet, ab intimis vix levatur, et tamen elevata protinus labitur. Semetipsam laboriose vincendo, superna conspicit; sed reverberata, lumen, quod se irradiaverat, refugit. An non duro molestia vinculo ligantur, quos cum accensus spiritus ad sinum pacis intimæ pleno desiderio pertrahat, B fervente certamine caro perturbat? Quæ etsi jam ante faciem velut ex adverso acie erecta non obviat, adhuc tamen a mentis dorso quasi captiva submurmurat et b quamvis timendo, sed tamen turpi strepitu in corde speciem pulchræ quietis foedat. Electi igitur etsi valenter omnia superant, cum securitatem pacis internæ desiderant, gravis eis est molestia, adhuc habere quod vincant. Qui his exceptis, ea etiam vincula sustinent, quæ gravis exterius necessitas astringit. Esurire quippe, sitire, lassescere, vincula corruptionis sunt quæ scilicet solvi nequeunt, nisi cum in illam immortalitatis gloriam nostra mortalitas permutatur. [Vet. XLI.] Replemus etenim refectionibus corpus, ne extenuatum deliciat; extenuamus abstinentia, ne nos repletum premat. Vegetamus hoc motibus, ne situ immobilitatis intereat; sed citius hoc collocando sistimus, ne ipsa sua vegetatione succumbat. Adjumentis hoc vestium tegimus, ne frigus interimat, et quæsita adjumenta projicimus, ne calor exurat. Tot igitur diversitatibus occurrentes quid agimus, nisi corruptibilitati servimus, ut saltem multiplicitas impensi obsequii corpus sustineat, quod anxietas infirmæ mutabilitatis gravat? Unde bene per Paulum dicitur : Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit in spe : quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriæ filiorum Dei (Rom. vIII, 20). Vanitati quippe creatura non volens subditur, quia homo, qui ingenitæ constantia statum volens deseruit, pressus justæ mortalitatis pondere, nolens mutabilitatis suæ corruptioni servit. Sed creatura hæc tunc a servitute corruptionis eripitur, cum ad filiorum Dei gloriam incorrupta resurgendo sublevatur. Hic itaque electi molestia vincti sunt, quia adhuc corruptioni suæ pœna deprimuntur. Sed cum corruptibili carne

A

Expunximus voculam que in al. Edit. additam, sed in Mss. peregrinam ac superfluam.

b Unus Rhem. et unus Remig., quamvis non timendo; nec displicet sensus, si non timendo eferatur ad, sed tamen turpi strepitu, quasi diceret concupiscentiæ luctam, etsi non timendam justis, molestam tamen ob strepitum esse. At huic lectioni non patrocinatur Mss. aut antiquitas aut multitado.

e Ita Mss. probatissimi. In Ed. legitur, Quibus exceptis. Melius, Qui his exceptis, hoc est, præter

C

[ocr errors]

molestia vinculis relaxamur. Præsentari namque jam Deo cupimus, sed adhuc mortalis corporis obligatione præpedimur. Jure ergo vincti dicimur, quia adhuc incessum 136 nostri desiderii ad Deum liberum non habemus. Unde bene Paulus æterna desiderans, sed tamen adhuc corruptionis suæ sarcinam portans, vinctus clamat: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Phil. 1, 25). Dissolvi enim non quæreret, nisi se procul dubio vinctum videret. Hæc autem vincula, quia certissime rumpenda in resurrectione conspexerat, jam quasi rupta gaudebat Propheta, cum diceret birupisti vincula mea, tibi sucrificabo hostiam laudis (Psal. cxv, 7).

Epilogus.-Contempletur itaque vir sanctus, quod conversos peccatores lux interna recipiat, et dicat: Ibi impii cessaverunt a tumultu. Contempletur, quod sancti viri desiderii exercitatione fatigati, altius in illo intimo sinu requiescant, et dicat: Et ibi requiererunt fessi robore. Contempletur, quod cunctis simul corruptionis suæ vinculis absoluti, ad illa libertatis gaudia incorrupta perveniant, et dicat: Et quondom vincti pariter sine molestia. Bene autem dicitur, Quondam vincti; quia dum illa semper præsens lætitia cernitur, omne quod erit et defluit, quasi præteritum jam videtur. Dum enim rerum finis attenditur, omne quod præterit, quasi jam fuisse pensatur. Sed omnes hi quos illuc quies interna suscipiet, d hic interim quid egerint, narret. Sequitur:

CAPUT XXXV [ Rec. XXX1].

[

IBID. - Non exaudierunt vocem exactoris.

69. Diabolus exactor. Non exauditur, cum tentanti resistitur. Quis alius debet nomine exactoris intelligi, nisi importunus ille persuasor, qui humano generi semel nummum deceptionis contulit, et ab hoc quotidie expetere mortis debitum non desistit? Qui in paradiso homini peccati pecuniam commodavit; sed iniquitate crescente, hanc quotidie cum usuris exigit. De hoc exactore in Evangelio Veritas dicit, Et judex tradet te exactori (Luc. XII, 58). Hujus igitur exactoris vox est tentatio misera suggestionis. Audimus autem vocem exactoris, cum ejus tentatione pulsamur; sed non exaudimus, si pulsanti resistimus. Audit enim, qui tentationem sentit; exaudit vero qui tentationi consentit. Dicatur itaque de justis: Non exaudierunt vocem exactoris, quoniam suggestionem ejus etsi audiunt, quia tentantur; non exaudiunt, quia consentire contemnunt. [ Vet. XLII.] Sed quia quod valde mens amat, etiam in sermone sæpius replicat, beatus Job, quia internæ pacis frequentiam

illas quas a carnis concupiscentia sustinet molestias. d Excusi, in terra, loco interim, quæ vox est Mss. e Barthol. et vet. Edit., ob hoc. Coc. et seq. Ed., adhuc. At Mss., ab hoc, scilicet ab humano genere.

Editi cum nonnullis Mss., peccanti pecuniam; sequimur Corb. Germ., antiq. Rhem. et Norman., ubi legitur peccati pecuniam. Ad hos accedunt Vindoc., qui habent peccati pecuniam commendavit. Eodem sensu Gregorius dicit peccati pecuniam, quo supra dixit nummum deceptionis.

diligens conspicit, a descriptioni ejus iterum servit, A miserit, meminit; sed an commissa digne defleverit, dicens :

[blocks in formation]

70. Ut hic merita, ita in cœlo erunt præmia diversa. - Quia in hac vita nobis est discretio operum, erit in illa procul dubio discretio dignitatum, ut quod hic alius alium merito superat, illic alius alium retributione transcendat. Unde in Evangelio Veritas dicit : In domo Patris mei mansiones multæ sunt (Joan. xiv, 2). Sed in eisdem multis mansionibus erit aliquo modo ipsa retributionum diversitas concors; quia tanta b vis in illa pace nos sociat, ut quod in se quisque non acceperit, hoc se accepisse in alio exsultet. Unde et non æque laborantes in vinea (Matth. xx, 10), æque 137 cuncti denarium sortiuntur. Et quidem apud Patrem mansiones multæ sunt, et tamen eumdem denarium dispares laboratores accipiunt; quia una cunctis erit beatitudo lætitiæ, quamvis non una sit omnibus sublimitas vitæ. Parvum et magnum in hac luce conspexerat, qui ex voce capitis dicebat: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16). Parvum et magnum conspexerat, cum dicebat: Benedixit omnes timentes se Dominus, pusillos cum majoribus (Psal. cx, 13).

71. Quis peccati servus, quis ab eo liber, et quod hic nemo ab eo liber. - Bene autem subditur: Et servus

nescit; ac ne culpæ immanitas modum pœnitentiæ transeat, metuit. Et plerumque culpam jam veritas relaxat, sed mens afflicta adhuc de venia, dum valde sibi est sollicita, e trepidat. Servus ergo hic jam fugit dominum, sed liber non est, quia peccatum suum homo jam corrigendo et pœnitendo deserit, sed tamen adhuc districtum judicem de ejus retributione pertimescit. Ibi ergo servus a domino liber erit, ubi jam de peccati venia dubietas non erit, ubi jam securam mentem culpæ suæ memoria non addicit, ubi non sub reatu animus trepidat, sed de ejus in dulgentia liber exsultat.

138 72. An nulla in cœlo peccati memoria: qui hæc beatitudini non officiat. Sed si nulla ibi homo B peccati sui memoria tangitur, ereptum se unde gratulatur? Aut quomodo largitori gratias refert de venia quam accepit, si interveniente oblivione transactæ nequitiæ, esse se pœnæ debitorem nescit? Neque enim neglecte prætereundum est quod Psalmista ait : Misericordias tuas, Domine, in æternum cantabo (Psal. LXXXVII, 1). Quomodo enim Dei misericordias in æternum cantat, si se fuisse miserum ignorat? Et si miseriæ transactæ non meminit, unde largitati misericordiæ laudes reddit? Sed rursum quærendum est, quomodo electorum mens perfecta esse in beatitudine poterit, si hanc inter gaudia memoria sui reatus tangit? Aut quomodo perfectæ lucis clarescit gloria, quam reducta ad animum obumbrat culpa ? Sed sciendum est quia sicut sæpe nunc tristium læti

liber a domino suo. Scriptum quippe est, Omnis qui C reminiscimur, ita tunc transactæ nequitiæ sine læ

peccat, servus est peccati (Joan. vi, 34); quia nimi-
rum quisquis se pravo desiderio subjicit, iniquitatis
dominio dudum libera mentis colla supponit. Sed huic
• domino contradicimus, cum iniquitati quæ nos ce-
perat, reluctamur; cum consuetudini violenter re-
sistimus, et desideria perversa calcantes contra hanc
jus nobis libertatis ingenitæ vindicamus; cum culpam
poenitendo percutimus, et maculas sordium fletibns
lavamus. Plerumque autem jam mens quidem quod
perverse egisse se meminit, deplorat; jam prave acta
no solum deserit, sed amarissimis etiam lamentis
punit; sed tamen dum eorum quæ egit reminiscitur,
d gravi de judicio pavore terretur. Jam se perfecte
convertit; sed adhuc se perfecte in securitatem non
erigit, quia dum quanta sit districtio extremi exami- D
nis pensat, inter spem ac formidinem sollicita tre-
pidat, quia ju-tus judex veniens, quid de perpetratis
reputet, quid relaxet, ignorat. Nam quam prava com-

a Hic ab invicem discrepant tam Mss. quam Edit. Corb. Germ. habet discretioni ejus iterum servit. Vet. Edit., discretionem ejus iterum disseruit. Coc. et posteriores Ed., descriptioni ejus iterum inservit. Sequimur lectionem Cod. Utic., que videtur proposito sancti Gregorii magis consona; loquitur enim de beatorum interna pace his verbis Job significata: non exaudierunt vocem exactoris, et aliis antecedentibus. Quam iterum ab eodem describi docet his verbis: parvus et magnus ibi sunt.

b Editi, tanta vis amoris. Abest vox amoris a Mss. e Editi, dominio. Potiores Mss. quibus inhæremus, domino.

sione nostræ beatitudinis recordamur. Plerumque enim incolumitatis tempore ad memoriam dolores præteritos sine dolore reducimus; et quo ægros recolimus, eo nos incolumes plus amamus. Erit ergo et in illa beatitudine culpæ memoria, non quæ mentem polluat, sed quæ nos harctius lætitiæ astringat; ut dum doloris sui animus sine dolore reminiscitur, et debitorem se medico verius intelligat, et eo magis acceptam salutem diligat, quo de molestia meminit, quid evasit. In illa itaque lætitia sic tunc sine tædio mala nostra conspicimus, sicut nunc in luce positi, sine ulla cordis caligine animo tenebras videmus; quia etsi obscurum est quod mente cernimus, de judicio est hoc luminis, non de passione cæcitatis. Et in æternum ergo laudem misericordiæ largitori nostro referimus, et nequaquam miseria conscientia gravamur; quia dum mala nostra sine aliquo mentis malo respicimus, et nunquam erit quod corda lau

i

d Non alio sensu Excusi, graviter judicii pavore.

e

Al., formidat, ut habent omnes Vulgati.

f Pro ubi Coccius posuit ibi, quod deinceps obtinuit renitentibus Mss. ac priorib. Ed.

* Ita Corb., Germ., antiq. Rhem. et potiores Mss. Editi cum nonnullis scriptis, largitori.

b In omnibus Rhem., Remig., Corb. Germ., Reg., Colb., altius pro arctius, quod tamen magis congruit verbo astringat.

In Vulgatis, miseria conscientiæ. Melius Mss., miseriæ conscientia, hoc est, intima cognitione et recordatione, qua minime gravantur sancti,

dantium de transactis iniquitatibus polluat, et semper A peccatoris animus culpæ suæ memoria tangitur, ut tamen nulla ejusdem memoriæ confusione deprimatur, congrue subjungitur: Et servus liber a domino suo.

erit quod hæc ad laudem liberatoris accendat. Quia ergo internæ lucis requies sic in se magnos sublevat, ut tamen nec parvulos derelinquat, dicatur recte : Parvus et magnus ibi sunt. Quia autem sic ibi conversi

versa.

LIBER QUINTUS.

Reliquam capitis tertii partem a xx versu, totum capul quartum, et quinti duos
priores versus enarrat.

CAPUT PRIMUM.

a

1. Sancti hic prospera magis formidare, quam adCum valde occulta sint divina judicia, cur B in hac vita nonnunquam bonis male sit, malis bene, tunc occultiora sunt, cum et bonis hic bene est, et malis male. Nam cum bonis male est, malis bene, hoc fortasse deprehenditur, quia et boni, si qua deliquerunt, hic recipiunt, ut ab æterna plenius damnatione liberentur; et mali bona, quæ pro hac vita faciunt, hic inveniunt, ut ad sola in posterum tormenta pertrahantur. Unde et ardenti in inferno diviti dicitur Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala (Luc. xvi, 25). At cum bonis hic bene est, et malis male, incertum valde fit utrum boni idcirco bona accipiant, ut provocati ad aliquid melius crescant; an justo latentique judicio hic suorum operum remunerationem percipiant, ut a præmiis vitæ sequentis inanescant; et utrum malos C idcirco adversa feriant, ut ab æternis suppliciis a corrigentia defendant; an hic eorum pœna incipiat, ut quandoque complenda eos ad ultima gehennæ 139 tormenta perducat. Quia ergo inter divina judicia gravi incertitudinis suæ caligine humana mens premitur, sancti viri cum sibi suppetere prospera hujus mundi conspiciunt, pavida suspicione turbantur. Timent enim ne hic laborum suorum fructus recipiant; timent ne quod divina justitia latens in eis vulnus aspiciat, et exterioribus eos muneribus cumulans, ab intimis repellat. Cum vero taciti cogitant quod nec bona agunt, nisi ut soli Domino placeant, nec in ipsa affluentia suæ prosperitatis exsultant, minus quidem de prosperis occulta contra se judicia metuunt, sed tamen eadem prospera, quia se ab intima intentione præpediunt, ægre ferunt; et moleste præsentis vitæ blandimenta tolerant, quia per hæc se utcunque tardari in interno desiderio non ignorant. Plus enim in hoc mundo honor quam despectio occupat, et magis prosperitatis sublimitas quam necessitatis adversitas gravat. Per hanc namque nonnunquam cum homo exterius premitur, ad concupiscenda b liberius relaxatur. Per illam vero intus sunt, quæ animus, dum multis parere cogitur, a desiderii sui cursu retinetur. Unde fit ut sancti viri magis in hoc

a Omnes Mss. ita habent, et veter. Edit. Paris. et Basil. aliæ, corrigendo defendant.

D

mundo prospera quam adversa formident. Sciunt namque quia mens dum blanda occupatione premitur, aliquando libens ad exteriora derivatur. Sciunt quia sæpe sic hanc clandestina cogitatio decipit, ut quomodo permutetur ignoret. Pensant autem quæ sint cæterna bona quæ cupiunt, et cognoscunt quam nibil sit omne quod blandum temporaliter arridet; cunctaque hujus mundi prospera mens eorum eo ægre tolerat, quo supernæ felicitatis est amore sauciata, tantoque magis in præsentis dulcedinis aspernatione erigitur, quanto hanc conspicit, quia furtive sibi in æternæ gloriæ despectu blanditur. Unde beatus Job cum supernam requiem contemplatus diceret: Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo, illico adjungit :

VERS. 20.

[ocr errors]

CAPUT II [Rec. 11].

Quare data est misero lux? 2. Eterna contemplantes terrenam prosperitatem refugiunt. In Scriptura sacra nonnunquam lucis appellatione prosperitas, noctis autem nomine hujus mundi adversitas designatur. Unde et bene per Psalmistam dicitur: Sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus (Psal. cxxxvIII, 12). Quia enim sancti viri ita prosperitatem sæculi despicientes calcant, sicut et adversitatem ejus calcantes tolerant, per magnam mentis celsitudinem mundi sibi et adversa et prospera substernentes dicunt: Sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus. Ac si apertius dicant : Sicut intentionis nostræ fortitudinem ejus tristia non premunt, ita hanc nec blanda corrumpunt. Sed quia hæc, ut diximus, bonorum mentem etiam cum non sublevant, perturbant, sancti viri, qui se in hujus exsilii ærumna miseros cognoscunt, clarescere in ejus prosperitate refugiunt. Unde bene nunc dicitur : Quare data est misero lux? Lux enim miseris datur, quando ii qui sublimia contemplantes, esse se in hac peregrinatione miseros agnoscunt, claritatem transitoriæ prosperitatis accipiunt. Et cum valde defleant quia tarde ad patriam redeunt, tolerare insuper honoris onera compelluntur. Amor eos æternorum conterit, et gloria de temporalibus arridet. Qui dum cogitant 140 quæ sint quæ in infimis tenent, et quæ sint quæ de sublimibus non vident; quæ sint quæ in terra fulciunt,

d

e Nonnulli Mss. et Editi, quæ sint interna. Sed legendum esse æterna, patet ex oppositione omnis quod

b Mss. Corb. Germ., 'Reg., Norman., et aliqui, blandum temporaliter arridet. liberior relaxatur.

d Vindoc. et antiq. Rhem., probant.

« PoprzedniaDalej »