Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

eventu per foramen conspiciens, vidit columbam nive candidiorem super ejus caput sedentem, rostrumque ipsius ori diu tenere appositum : quæ cum se ab ore ejusdem amoveret, incipiebat sanctus pontifex loqui, et a notario graphium ceris imprimi. Cum vero reticebat sancti Spiritus organum, minister ejus oculum foramini iterum applicabat, eumque ac si in oratione levatis ad cœlum manibus simul et oculis, columbæ rostrum more solito conspicabatur ore suscipere. Quod tandem, eodem spiritu revelante, pontifex sanctus cognovit, et vehementissime tristis effectus, interminatus est auctoritate apostolica miraculi divini in se perpetrati conscio, ne in vita sua id alicui quoquo modo patefaceret. Quod is interim secretum

dotis compulsus quorumdam invidia, qui obtrectabant virum beatissimum, præsumptionis tumore tanta ac talia de cœlestium arcanorum mysteriis fuisse locutum, hæc ita se per omnia vidisse fideliter enarravit.

militum cuneis, pergeret, ibidem obviam habuerit A reticente, idem minister ejus stylo perforaverit, et vetustissimam viduam, senio simulque dolore ac paupertate confectam, cujus lacrymis atque vocibus sic compellatur: Princeps pissime Trajane, ecce hic sunt homines qui modo mihi unicum filium, senectutis scilicet mea baculum et omne solatium, occiderunt; meque una cum eo volentes occidere, dedignantur etiam mihi pro eo rationem aliquam reddere. Cui ille festinato, ut res exigebat, pertransiens: Cum rediero, inquit, dicito mihi, et faciam tibi omnem justitiam. Tum illa: Domine, inquit, et si tu non redieris, ego quid faciam? Ad quam vocem substitit, et reos coram se adduci fecit. Neque, cum suggereretur a cunctis accelerare negotium, gressum a loco movit, quousque et viduæ a fisco, quod juridicis sanctionibus decretum est, persolvi pro re fecit; a demumque supplicationum B custodiens, post defunctionem sanctissimi d sacerprecibus et fletibus super factis suis pœnitentes viscerali clementia flexus, non tam potestate quam precatu et lenitate vinctos, prætorialibus catenis absolvit. Hujus rei gratia compunctus venerabilis pontifex, cœpit lacrymosis gemitibus secum inter verba precantia, hæc siquidem prophetica et Evangelica revolvere oracula: Tu, Domine, dixisti : Judicate pupillo, defendite viduam; et venite, et arguite me (Isa. 1, 17). Et alibi: Dimittite, et dimittetur vobis; ne immemor sis, quæso, peccator ego indignissimus, propter nomen gloriæ tuæ, et fidelissima promissionis tuæ, in hujus devotissimi viri facto, pietati tuæ humiliter supplico (Marc. vi, 27). Perveniensque ad sepulcrum beati Petri, ibi diutius oravit, et flevit, atque veluti somno correptus in exstasim est raptus, quo se per revela- C tionem exauditum discit; et ne ulterius jam talia de quoquam sine baptismate sacro defuncto præsumeret petere, promeruit castigari. Qua in re, licet b a minus perfectæ fidei et curiosis quædam valeant quæri, et plura ab his qui credunt veritati fideliter dicenti, quæ apud homines impossibilia sunt vel videntur, facilia sunt apud Dominum, salubriter explanari, tutius tamen videtur in hoc actu divinæ pietatis et potestatis judicium venerari, et a nemine discuti.

28. Denique a fideli et religioso viro, ac huic nostro Patri sanctissimo pro suæ religionis et utilitatis merito valde familiarissimo, fideliter post obitum ejus nobis narratum didicimus, quod cumn 15 idem vas electionis et habitaculum sancti Spiritus visionem ultimam prophetæ Ezechielis interpretare- D tur, oppansum velum inter ipsum et eumdem exceptorem tractatus sui, illo per intervalla prolixius

a Beiv., demumque supplicantium precibus et fletibus super facti sui pœnitentiam, viscerali clementia flexus, non tantum potestate.

b Ita restituimus ex Belvac. et Gemet. DCCc ann. cum prius legeretur in Editis, a viris perf. fid., quod est etiam in Mss. Becc. et al.

Hic Gregorii familiaris et exceptor est Petrus Diaconus, cum quo in Dialogis colloquitur. De eo consule Mabill. sæculo 1 Bened., p. 497. Hic in Belv. et Gemet. legitur simpliciter, narratum, omissa voce nobis.

d Sacerdotes dicti olim non quilibet presbyteri, sed episcopi, qui civitatibus præerant; qui vero in vicis et oppidis sacris præficiebantur, ii appellaban

e

29. Migrato namque ad Dominum sæpe dicto reverendissimo pontifice, cum fames validissima non modo in hac civitate Romana, verum et in omnibus circa regionibus satis superque grassaretur, et is qui ei in sede pontificali successerat horrea Ecclesiæ ementibus frumenta aperiret, et illis quos beatus Gregorius per monasteria et xenodochia seu diaconias vel hospitalia stipendiis alendos ecclesiasticis ordinaverat clauderet, cœperunt omnes, famis compellente inopia, apostolici aures inquietare, dicentes : Domine apostolice, quos pater noster decessor tuus sanctus Gregorius hactenus studuit pascere, tua ↑ sanclitas fame non sinat perire. Quos vociferationum clamores idem moleste ferens, respondit: Si Gregorius ad famam suæ laudis cunctos populos curavit suscipere, nos omnes non possumus pascere, sicque vacuos sivit abire. Quæ verba responsionis cum sæpius ad se clamantibus iterans redderet, apparuit ei in visu sanctus Gregorius tertio, illumque tertio blande increpans super sua detractione et ipsius tenacia, seu miserorum indigentia, admonuit atque corripuit. Qui nec cor ad misericordiam flexit, nec ori ab obtrectatione adhibere custodiam voluit, nec manum ad largitatem extendit. Unde illi quarto apparens beatus Gregorius horribiliter eum redarguit, et comminans, eum in capite percussit, cujus dolore vexatus paulo post defunctus est.

tur presbyteri; eodem pene modo quo, ut observavit doctissimus J. Sirmondus ad Apollinarem Sidon. 1. v, epist. 7, Romana republica idolis adhuc serviente, Flamines in municipiis erant, in provinciis autem sacerdotes. Laudat hic Sirmondus Pacatum in Panegyrico, et Novel. Martiani 4, ne Flamini municipali sacerdoti provincia liceret habere uxorem ancillam.

• Sabinianus is erat.

Titulus hic honoris, nunc soli papæ delatus, olim concedebatur non solum aliis episcopis, sed etiam presbyteris, imo et ipsis diaconis. Ennodius, l. v, Epist. 13, Hormisda qui erat tantum diaconus scribit: novit optime sanctitas vestra.

Hæc breviter de vita vel actibus beati Gregorii A dicta sint.

per

Cæterum quandiu mundi hujus orbita volvitur, ejus laudabile meritum semper accipit incrementum. quia ipsius sine dubio gloriæ ascribitur, quod hæc Romana civitas una cum sanctis apostolis ejus precibus constare videtur, vel quia Anglorum Ecclesia nova semper sobole fecundatur, vel quod illius doctrinis orbem universum multi a peccatis 16 elongati, ad Christi clementiam convertuntur, vel quod boni quique ejus suasionibus inflammati, cœlestem patriam desideranter inquirunt. Qui beatissimus pontifex postquam sedem Romanæ et apostolice Ecclesiæ annis tredecim, mensibus sex, et diebus decem, gloriosissime rexit, ex hac luce subtractus, atque ad æternam regni cœlestis sedem translatus B est. Sepultus vero est in ecclesia beati Petri apostoli ante secretarium, quarto iduum Martiarum, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Ex eodem Paulo Diacono.

In pestilentia calamitate beatissimus Gregorius, qui tunc levita erat, a cunctis generaliter papa electus est (Lib. v, c. 11, Hist. Lang.). Qui dum septiformem litaniam ordinasset, intra unius horæ spatium, dum populi Deum precarentur, octoginta ex eis subito ad terram corruentes, spiritum exhalaverunt. Septiformis autem litania ideo dicta est, quia totius Urbis populus a beato Gregorio in septem partes Deum deprecaturus, divisus est. In primo C namque choro fuit omnis clerus; in secundo omnes abbates cum monachis suis; in tertio omnes abbatissæ cum congregationibus suis; in quarto omnes infantes; in quinto omnes viri laici; in sexto omnes viduæ; et in septimo omnes mulieres conjugatæ. Ideo autem de beato Gregorio plura dicere omittimus, quia jam ante aliquot annos ejus Vitam, Deo auxiliante, contexuimus, in qua, quæ dicenda fuerant, juxta tenuitatis nostræ vires, universa descripsi

mus.

Legendum, septimam. Phocas regnare cœpit indict. 6, cujus proinde annus secundus respondet indictioni 7. Deinde constat sanctum Gregorium cœ

Ex eodem.

Hoc eodem tempore idem beatus Gregorius Augustinum, et Mellitum, et Joannem cum aliis pluribus monachis timentibns Deum, in Britanniam misit; eorumque prædicatione Anglos ad Christum convertit.

Ex eodem.

Iisdem diebus sapientissimus ac beatissimus Papa Gregorius Romanæ urbis episcopus (Lib. iv, c. 1), post alia multa quæ ad utilitatem sanctæ Ecclesiæ scripserat, etiam libros quatuor de Vitis sanctorum composuit: quem codicem Dialogum, quia eum colloquens com suo diacono Petro ediderat, appellavit. Hos autem libros præfatus papa Theodelinde reginæ misit, utpote quam sciebat, et Christi fidei deditam, et in bonis actibus esse præcipuam. Per hanc quoque reginam multum utilitatis Ecelesia Dei consecuta est; nam pene omnes Ecclesiarum sublimitates Langobardi, cum adhuc gentilitatis errore tenerentur, vaserunt; sed ejus salubri supplicatione rex permotus, et catholicam fidem tenuit, et multas possessiones Ecclesiæ largitus est; atque episcopos, qui in de pressione et abjectione erant, ad dignitatem et honorein reduxit.

17 Ibidem.

in

Rex autem Agilulfus, exstincto Mauritione, Tici. num repedavit. Nec multo post suggerente maxime Theodelinda regina, conjuge ejus, sicut eam beatus Gregorius suis epistolis sæpius admonuerat, cum eodem viro sanctissimo papa Gregorio atque Romanis pacem firmissimam pepigit.

Ibidem.

Tunc beatus Gregorius papa migravit ad Christum, 18 cum jam Phocas per indictionem a octavam anno regnaret secundo. Cujus in locum ad apostolatus officium Sabinianus est ordinatus. Fuit autem biems frigida nimis; et mortuæ sunt vites pene in omnibus locis. Messes quoque percussæ uredine passim evanuere. Debuit etenim mundus famem sitimque pati, quando, decedente tanto doctore, animas hominum spiritualis alimonia penuria, sitisque ariditas invasit.

pisse regere Ecclesiam indict. 9, rexisseque per tredecim annos et sex menses, ac migrasse in cœlum mense Martio, currente indict. 7.

SANCTI

GREGORII MAGNI

VITA,

A JOANNE DIACONO SCRIPTA LIBRIS QUATUOR.

JOANNIS DIACONI CARMEN AD JOANNEM PAPAM VIII.

19 Suscipe Romuleos, Pastor venerande, triumphos, D Gregorii sancti suscipe gesta tui.

Qui nituit factis, verbis, scriptisque beatis,

Ut jubar auricomi solis in orbe cluit.
Forma, decus, speculum tibi sit, via, vita per ævum,
Si cupis æternum ferre sacerdotium.

Nam qui non hujus sequitur vestigia præsul,

Ante Deum præsul non erit, imo pecus. Hinc Psalmista eanit hominem similare caballis, Ignavum stultis, qui sub honore perit. Nocturnum dedimus sancto cantumque diurnum, Carminibus clarum concinimusque virum. 20 Redde vicem, scriptor, a servans cola, commata, puncta,

Ne tua mendosum pagina servet opus.

a Ita Codd. Bigot., Turon., seu sancti Martini, et alii. In Edit. Mabil., reddens cola, commata, punctos. b Hi octo versus ultimi omittuntur in Mss. sancii

Ab Ludere me libuit variabilis ordine campi,

Postquam prosa fugit, musa jocosa redit.
Hæc mihi tu tribuis, doctor pretiose Gregori,
Qui bona das famulis, sed mala nulla, tuis.
Vestitus cœpi, nudus tua munia dixi,

Indue me factis, velleribusque tuis.
Et quia mortalis desunt commercia carnis,
Da mihi sub pedibus posse jacere tuis.

Martini Turon. Desunt omnia carmina in Ed. Gussanv. et aliis præter Mabil.

PRÆFATIO".

Beatissimo ac felicissimo Domno Joanni, sanctæ B ejusdem doctoris, qua librum Regula pastoralis catholicæ et apostolicæ Romanæ Ecclesiæ præsuli, Joannes ultimus levitarum.

Nuper ad vigilias beati Gregorii, b Romani pontificis, Anglorum gentis apostoli, lectione de Paulino civitatis Nolanæ præsule consuetudinaliter personante, visus es a venerabilibus episcopis, divino quo. dam instinctu commotus, requirere cur tantus pontifex, qui multorum sanctorum Vitas texuerat, gestis propriis in propria duntaxat Ecclesia caruisset; præsertim cun et apud Saxones, et apud Langobardorum sibi prorsus infensissimam gentem, gestis propriis ubique polleret. Cumque venerabiles episcopi has ab utrisque gentibus haberi quidem, sed compendiosissime, responderent, meam quoque parvitatem consciscens, præceperas ut Vitam ipsius de scrinio sanctæ sedis apostolicæ, tanto plenius, quanto et certius carpere studuissem. Sed dum ego propriæ inertiæ conscius, me meis prioribus, ac per hoc sapientioribus, qui vitam ejus, licet breviter, tamen pio conatu, pulcherrimoque stylo descripserant, conferre penitus dubitarem, identidem jubendo vehementer hortatus es, ut Romanæ sedis pontificem, ejusdem sedis præsulis auctoritate, describerem, cui Deus omnipotens probandoruui seu repellendorum scriptorum omnium specialem dederit procul dubio potesta tem. Itaque tam imperiosis auctoritatibus tandem compulsus, vix primum librum Gregorianæ Vitæ compleveram, quando hunc, in ejusdem vigiliis annua vertigine revolutis, tua probavit pariter ac publicavit 21 auctoritas. Ergo sollicitior factus ad cætera, D pauca de multis, te incentore, te præceptore, te fautore, teque judice, colligens, in libris quatuor, auxiHante Domino, coarctavi; et secundum distributionem

a Bigot., in nom. sanctissimæ et ind. Trin. incipit prologus, etc.

b Abest Romani a Colb. Bigot., Gemet. et Andegav. sancti Albini.

Gemetic., perfecte docens.

d In Gemet. et Bigot: deest similia,

quadripartita ratione distinxerat, ego quoque illum, qualiter ad culmen regiminis venerit, in primo hujus operis libro perhibui; et ad hoc rite perveniens, qualiter vixerit, in secundo disserui; et bene vivens, qualiter docuerit, in tertio designavi; et e recte docens, infirmitatem suam quotidie quanta consideratione cognoverit, in quarto conclusi. Neque magnopere tempora temporibus contuli, sed rebus similibus similia coaptavi, quoniam revera non tantum quando fecisset, sed quantum fecisset, sollicitus deflorare curavi. In quibus quanquam multa et varia memoratu digna e studio brevitatis omiserim, nihil memini me posuisse, quod scriptorum veterum nequeat auctoritate defendi, exceptis illis miraculis quæ, nostris temporibus facta 1, 22 multis adhuc super. stitibus, vivis vocibus celebrantur. Si cui tamen, ut assolet, visum fuerit aliter, ad plenitudinem scrinii vestri recurrens, tot chartieios libros epistolarum ejusdem Patris, quot annos probatur vixisse, revolvat. Et quia quædam illarum, vario tempore destinatæ, varietatem sensuum retinent, eædemque nonnullis integræ, quibusdam vero parte aliqua diminutæ, pro personarum, locorum, sive temporum dispensatione, videntur, fine tenus relegendo conspiciat; sicque demum lucidam veritatem cognoscens, me aut cum amasiis defendat, aut cum ausoribus arguat; quanquam in eo quod tuo judicio placeo, cunctis veritatem tuentibus me perpetuo placiturum fore præsumam. Peto igitur ut sicut tuis jussionibus humiliter parui, sic beati Gregorii precibus, et in hoc sæculo ab æmulorum insidiis, et in futuro a peccatorum nexibus merear misericorditer liberari per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen. 6

e Andegav., studio veritatis.

f Edit., multorum adhuc superstitum. Sequimur Mss. omnium consensum.

Post præfat. in Bigot. legitur:

Gregorii papæ fiet hinc descriptio vitæ,

Nobilitas generis cujus præmittitur istic.

LIBER PRIMUS.

Qua ratione, quibusve virtutibus ad pontificatum ascenderit, cumulate disseritur.

a

-

ARGUMENTUM. 1. De genere beati Gregorii.-2. Quod povas fuerit. 3. De institutione ejus. 4. b Prætor urbanus exprimitur. 5. Sex monasteria in Sicllia fecit.-6. Sub abbatibus in suæ domus monasterio militans, postmodum abbas efficitur. 7. Paschali Sabbato jejunare non valet. - 8. A Domino jejunandi fortitudinem impetrat.9. Mater Silvia ei consuetudinaliter legumina mandat.-10. Duabus vicibus ab angelo Dei tentatur, tertia vero liberalissimus comprobatur. 11. Frater furtum faciens a dæmonio vexatur, et a Gregorio liberatur. frater cæcatus, et a nigri canis morsibus liberatur. - 13. Frater fugam molitus a dæmone corripitur, a Gregorio libe12. © Fugiturus ratur. 14. Fratrum latebra immobilitate caballorum cognoscitur. 15. Frater Justus d pro re peculiari severiter in morte punitur. - 16. Ejus anima de inferni cruciatibus liberatur.-17. Dimissis peccatis Antonius mori jubetur. -18. Gerontius cum quibusdam fratribus se asserit moriturum. 19. Frater Merulus albis floribus se somniat coronatum. 20. Joannes ab apostolo sanatus a defuncto vocatur.-21. De venalibus Anglorum pueris percontatur. — 22. Pro convertendis Anglis Britanniam petiturus absolvitur. 23. A præsule tribus sententiis consternato redire jubetur. 24. Per locustam se cognoscit continuo reversurum. 25. A monasterio tractus, diaconus consecratur. 26. Constantinopolim apocrisiarius destinatur. - 27. Pro exponendo libro beati Job enixe rogatur. - 28. Cum Eutychio disputans, victor agnoscitur. 29. Liber Eutychii ab Augusto ignibus deputatur. 30. Eutychius moriens pellem manus suæ tenebat, dicens se in ea veraciter resurrecturum. 31. Apocrisiariatus Gregorii qualitas declaratur. 32. Epistola Pelagii papæ Gregorio mittitur. 33. Maximianus cum fratribus a naufragio liberatur. 31. Romana urbs diluvio Tiberis inundatur. 55. Athesis fluvius mirabiliter solidatur. -36. Dracone cum bestiis in mari necalo, aer corrumpitur. 37. Sagittis cœlestibus cladem ferentibus, Pelagius præsul exstinguitur. -38. Theodo rus a dracone liberatus, convertitur. - 39. Gregorius ad pontificatum nolens eligitur.-40. Pontificatum subterfugere gestiens, imperatori litteras latenter mittit. 41. Pro concione penitentiam prædicat. localiter ordinat. 43. Octoginta homines pestilentia prosternuntur. 44. Ab Urbe diffugiens, indicio cœlesti mon-42. Septiformem litaniam stratur et reductus, primæ sedis pontifex consecratur. -45. Noluisse summum sacerdotium, veraciter demonstratur. 45. Discretionis ejus perfecta qualitas indicatur. 47. Conabatur extra mundum, et extra carnem fieri, et ad speciem, anhelare. 48. Condoluit ruinæ suæ gemitum renovari. 49. Ex scriptis Anastasii patriarchæ quasi beatitudinis requiem, salutem accipiens, fontem sitiens, umbram æstuans invenit. -50. Ab Andreæ illustris charitate et animo non recessit. 51. Joannis exconsulis bona excellentiæ est expertus. -52. Leandro Hispalensi episcopo respondere noluit, epistolis ad se transmissis. 53. Cum magno angore animi summum sacerdotium suscepit. 5. Investigare superna judicia nullus homo sufficere potest.

h

[ocr errors]

erat, dum vivis operibus adimplevit, sibimet ipsi utique se vigilasse perdocuit; dum vero recta que faciebat docendo quoque disseruit, vigilasse dignoscitur, non solum i sui, sed etiam futuri temporis Christianis.

23 1. Gregorius genere Romanus, arte Philoso- A lantius resonat, vocaretur. Nam recta quæ docturus phus, e Gordiani, viri clarissimi, et beatæ Silvia filius, præfuit f Romanæ sedi annis tredecim, mensibus sex, diebus decem, & temporibus Tiberii Mauricii, et Phoca Augustorum. Iste, senatoria stirpe progenitus, tam nobilissimam quam etiam religiosissimam genealogiam duxit, ita ut quartus Felix sedis apostolicæ pontifex, vir magna in Christi Ecclesia reverentiæ, qui basilicam sanctorum Cosma et Damiani martyrum via sacra juxta templum Romuli, sicut hactenus cernitur, venustissime fabricavit, ejus atavus fuerit, et beata virgo Tharsilla, quæ moritura i promissionis cœlestis audivit harmoniam, et Jesum Christum ad se recipiendam videre meruit, amita nihilominus ejus exstiterit (Beda lib. 11, cap. 1, Histor. Angl.; Greg. Tur. lib. x Hist.; Lib. iv, Dial. c. 16; Hom. B 38 in Evang.

2. Quam Gregorius geminæ nobilitatis lineam piis moribus extulit, probis actibus exornavit, adeo ut præsagio quodam Græce гpnyópios, quod Latine vigi

a Ita Mss. omnes, cujus tituli loco pler. Editi habent: De nomine quod is habuit conveniens studiis. Deest index in Bigot. et Utic.

b Gemet., ubi prætor urb. Ita etiam in Regio, Colbertino, Andegavensi, et Turon., quæ vox, ubi, in quinque laudatis Mss. inchoat omnes titulos.

e Editi, fugitivus, melius Mss., fugiturus; neque enim fugit monachus, sed fugere proponebat.

d Gemet., pro peculari. Audeg. et Turon., pro peculiari. Non legitur, re, in ullo ex Mss. nostris, præterquam in Regio, ubi reperitur inter lineas. e In Turon. semper Gorgiani.

f In eodem deest Rom. sedi, necnon in Reg., Utic. et Gemet. In Bigot. est additum. In Andeg. et in C Colb. legitur Rom. Ecclesia.

8 In Excusis Tiberii, Mauricii. Certe Tiberii Augusti tempus ad Gregorii pontificatum non pertinet; quippe qui non incoeperit nisi Mauricio imperante,

3. Siquidem inerant ei, cum acerba ætate, matura jam studia; et auditurus incognita, religiosis 1 senibus indagator solertissimus adhærebat: sumptaque doctrinæ semina, tenaci memoria ruminanda, quæ post in populos mellito declamaret gutture congerebat. Denique docilis adolescens, cum, transmisso communiter stylo surgentis infantiæ, ad bivium Pythagoricæ litteræ pervenisset, incunctanter sinistrum ramum cum seculi voluptate relinquere, et ad dextrum cœpit cum cœlesti desiderio totis viribus anhelare.

4. Sed, dum conversionis suæ gratiam longius protrahens, tutius se Christo famulaturum putaret, si sub prætoris urbani habitu mundo specie tenus serviret, cœperunt multa contra eum ex ejusdem sæculi

n

at Tiberius etiam vocabatur.

h Imo Tertius Felix, ut dictum supra (ad Vitam a Paulo Diacono scriptam) et ad ejus Vitam 25 Februarii. Bolland., qui sequitur Baron., in Martyrol., ad 25 Februar. et tom. vII, Annal., ad ann. 581. De his in commentario de Vita sancti Gregorii disseruimus.

In Bigot. superscribitur processionis cœl., haud dubie quia Christus ei obviam processit.

Editi, non solum sibi. Præferenda nostra lectio que est Mss. Reg., Turon., Gemet., Bigot.

Editi, in tenera ætate, reluctantibus Mss. Hic acerba idem est ac immatura, ut Jerem. xxx1, 29, 30, et Ezech. xvin, 2, dicitur uva acerba.

1 Turon. et Andeg., sensibus.

m Utic., Big., Andeg., Gemet. et Reg. docibilis. n Ita Mss. et Bolland. Alii Edit., multæ contra cum ejusdem sæcul. curæ.

cura succrescere; ita ut non jam, sicut proposuerat, A nere, ut ad diem alterum jejunium transferre potuisspecie, sed in eo retineretur et mente.

5. Tandem patre orbatus, ubi liberam disponendarum rerum suarum nactus est facultatem, sex monasteria in Sicilia fabricans, sufficientibus fratribus 24 cumulavit, quibus tantum prædiorum contulit, quantum posset ad victum quotidianum Deo illic militantium sine indigentia suffragari (Gregor. Tur. lib. x Histor. cap. 1).

[ocr errors]

6. Septimum, intra Romanæ urbis moenia, sub honore sancti Andreæ apostoli, juxta basilicam sanctorum Joannis et Pauli ad clivum Scauri, monasterium in proprio domate fabricavit. In quo, relictis sericis, auro gemmisque radiantibus togis, simulque supellectilibus reliquis in usum pauperum prærogatis, ex hujus mundi naufragio nudus evasit, diuque deside- B racum monachicum capiens indumentum, primo b sub Hilarionis deinde sub Maximiani, venerabilium Patrum, regimine, multis sibi sociatis fratribus, regulari tramite militavit. Post vero cum subesse mallet, fratrum votiva concordia imminente, præcesse non renuit, sicut in consequentibus apparebit.

7. Erat ei abstinentia tanta ciborum, sedulitas oratio: um et jejuniorum, studiositas tam desiderata sacrorum librorum, ut infirmato stomacho lacessitus vix subsistere procul dubio videretur. Nam cum quodam tempore incisionem vitalium, quam Græci Guyzon dicunt, pateretur, crebrisque angustiis per horarum & momenta ad exitum propinquaret, ac nisi eum fratres frequenter cibo reficerent, vitalis ei spiritus funditus intercipi videretur, paschalis superve-C nit dies. Et dum sacratissimo Sabbato, in quo omnes, etiam parvuli pueri, jejunant, ipse jejunare non posset, cœpit plus moerore quam infirmitate deficere (Lib. m Dialog., cap. 33).

8. Mox accersito viro sanctissimo Eleutherio, dudum penes Spoletum multis præposito, tunc vero ejusdem sui monasterii monacho, a quo videlicet audierat mortuum fuisse suscitatum, oratorium petiit, seseque cum lacrymis, ut saltem die illo ad jejunandum sibi virtus daretur, in orationem dedit. Et post paululum, completa oratione, digressus, tantam virtutem suum stomachum percepisse cognovit, ut ei cibus et morbus de memoria funditus tolleretur. Copit secum mirari quis esset, quis fuerit; et cum ad animum redibat infirmitas, nihil in se ex his quæ D meminerat recognoscere prævalebat. Cumque in dispositione monasterii occupata mens esset, obliviscebatur funditus ægritudinis suæ. Si vero rediret ægritudo ad memoriam, cum tam fortem se esse sentiret, mirabatur si non 25 comedisset. Qui veniens ad vesperum, cognovit sibi tantam fortitudinem perma

[blocks in formation]

set e. Verum quanquam pene quotidiano languore tabesceret, nullam tamen corpori suo cupiebat commodare quietem, quo minus aut oraret, aut legeret, aut scriberet, aut dictaret.

9. In hujus sacri monasterii penetralibus idem vir omnipotentis Dei Gregorius, a matre Silvia, tunc temporis juxta portam beati Pauli apostoli, loco qui dicitur Cella nova, quo hactenus oratorium nomini ejus dedicatum est, et famosum sancti Baba confessoris Christi monasterium, cujus laus in sexta et septima synodo, constitutum videtur, degente, crudis leguminibus pascebatur.

10. Ubi hunc de more quædam scribentem angelus Dei reperiens, misereri sibi flebiliter sub habitu naufragi postulabat. Cui Gregorius ex intimo corde compatiens, bis ternis & numismatibus datis, abire præcepit (Inf. lib. 11, c. 23). Nec multo post, eadem die idem naufragus rediit, seque multa perdidisse, pauca vero suscepisse perhibuit. A quo, pari modo senis numismatibus sumptis, lætabundus abscessit. Sed die tertia rediens, identidem adjutorium naufragus importunis vocibus requirebat. Cui liberalissimus Pater, accersito vestiario, alia sex numismata dari præcipiens, cognovit in vestiario nihil numismatum unde posset consolari naufragum remansisse. Quid faceret nesciebat. Estuabat Deo devoti pectoris pietas, non sufferens vacuam proximi reliquisse miseriam. Rursus vestiarium suum, si forte vas quodlibet aut vestimentum haberet, interrogans, audivit nil penitus remansisse præter matris argenteam, quæ cum infusis leguminibus mitti solita erat, scutellam. Mox alacrior factus, Ergo, inquit, frater, hanc defer, ne tristis abeat qui consolari quærit pauper. Itaque delatam scutellam, Gregorio satis hilariter largiente, pauper, qui putabatur, lætus amplectitur, non jam ad expetenda, sed ad conferenda suffragia rediturus. A quo videlicet angelicæ visitationis tempore tantis miraculis, tantis est virtutibus publicatus, ut omnibus secum viventibus, et exemplo fuerit, et terrori, quippe qui non solus, sed socialiter cum beato Andrea apostolo, suo monasterio, signis evidentibus, sit præfuisse putatus.

11. Nam ut pauca de multis loquar, quadam die duos exinde fratres misit, qui aliquid emere pro ejusdem monasterii utilitate debuissent, unus junior, qui prudentior videbatur, alter senior, qui custos junioris esset. Perrexerunt utrique; et de pretio, quod acceperunt, ipse qui custos missus fuerat, nesciente altero, furtum fecit. Qui mox ut in monasterium sunt reversi, atque ante oratorii limen venerunt, arreptus a dæmonio is qui furtum fecerat, cecidit. Dimissus autem a dæmonio is, concurrentibus monachis, abba

d Vulgati, cum Colb., invitis cæt. Mss., momenta deficeret, et ad exitum.

e Additur in Edit., si voluisset, quod ab omnibus Mss. nostris abest.

In quatuor Mss. non legitur, monasterium. Mss. plerique hic et infra semper nomismatibus, nomismata.

Bigot., Reg., Colb. et Gemet., custos junioris.

« PoprzedniaDalej »