Obrazy na stronie
PDF
ePub

et urbem circumfusis exercitibus vallans, si ejus munimina invicta conspexerit, ad alia se pugnandi argumenta convertit, ut intus etiam quorumdam civium corda corrumpat; quatenus cum extrinsecus impugnatores admoverit, internos quoque habeat adjutores, atque increscente belli foras certamine, de quorum intus fide confiditur, eorum perfidia urbs destituta capiatur.

10. Foris bellum, virulenta intus consilia adhibuit.

quod ipse pro amicis delinquentibus intercedit. In A de interioribus sentiamus. Inimicus namque sæviens, gravibus namque peccatis quis positus (Causa 3, q. 7, c. In gravibus), dum suis premitur, aliena non diluit. Mundus ergo ostenditur esse de se, qui emundationem potuit obtinere pro aliis. Si vero hoc quibusdam displicet, quod bona sua ipse narravit, sciendum est quia inter tot rerum damna, inter tot corporis vulnera, inter tot pignorum funera, amicis ad consolationem venientibus, et ad increpationem prorumpentibus, de vita sua desperare cogebatur; et quem tot detrimenta afflixerant, contumeliosa insuper increpantium verba feriebant. Hi namque, qui ad consolandum venerant, dum quasi ejus injustitiæ exprobrabant, desperare eum de semetipso funditus compellebant. Quod ergo bona sua ad mentem revocat, non se per jactantiam elevat; sed quasi collapsum inter verba et vulnera ad spem animum reformat. Gravi enim desperationis telo mens percutitur, cum supernæ iræ tribulationibus premitur, et foris linguarum opprobriis urgetur. Beatus igitur Job tot dolorum jaculatione confossus, dum labefactari per opprobria timuit, ad statum se fiduciæ ex anteacta vita confirmando revocavit. Nequaquam ergo a in arrogantiæ vitium cecidit, quia contra internum desperationis impulsum, per exteriora præconiorum suorum verba pugnavit; ut dum bona quæ fecerat diceret, nequaquam de bono quod quæsierat desperaret.

b

CAPUT IV [Vel. VII].

9. Omnia Satanæ machinamenta contra Job erecta. Sed jam nunc ipsum ordinem tentationis ejus exsequamur. Inimicus sæviens, et sancti viri validissimum pectus debellare contendens, cunctas contra eum tentationum machinas erexit; abstulit substantiam, interfecit filios, percussit corpus, instigavit uxorem, amicos ad consolationem adduxit; sed in asperitatem increpationis excitavit : alium quoque amicum durius increpantem, in extrema et acriori invectione servavit, ut saltem crebrius feriendo cor attingeret, quod novo vulnere semper iteraret. Quia enim in sæculo potentem vidit, damnis substantiæ eum moveri credidit, quem non concussum ex filiorum morte pulsavit. Videns autem quia ad augmentum divinæ laudis etiam ex vulnere crevit orbitatis, petiit feriendam salutem corporis. Intuens etiam quia per dolorem corporis pervenire nequiverit ad passionem mentis, instigavit uxorem. Civitatem quippe, quam expugnare appetiit, nimis munitam vidit; et idcirco exterius tot plagas inferens, quasi foras exercitum admovit; animum vero uxoris in verbis malæ persuasionis 12 accendens, quasi intus civium corda corrupit. Ex bellis enim exterioribus discimus quid

a Additur in Ms. Carnut., amicorum qui ad eum veniebant, quod forte irrepsit ex margine.

b In Vulgatis, desper. stimulo, pro telo quod habent Mss. pene omnes.

c Colbert., cum superne tribulat. prem. 2 Vindoc., eum pro bonis malorum retributionibus premitur. d Sic Mss. Editi vero, in jactantiæ.

e Ita Barthol. cum Mss. In Vatic. et Guss., quod PATROL. LXXV.

B

C

D

Itaque exterius quasi ariete constituto, murum civitatis istius tot ictibus perculit, quot vicibus adversa nuntiavit. Intus autem quasi civium corda corrupit, dum fortia urbis hujus munimina persuasione destruere conjugis studuit. Foras itaque admovit impetum belli, intus venena consilii; ut tanto citius urbem caperet, quanto eam exterius interiusque turbaret. [Vet. VIII.] Quia autem nonnunquam plus conturbant verba quam vulnera, amicorum, ut dictum est, se linguis armavit. Qui quidem quia seniores erant, de eorum verbis minus fortasse doleri poterat. Heliu junior subrogatur, ut sanctum pectus tanto acriori vulnere percuteret, quanto contra illud ictus brachii vilioris excitaret. Ecce ad feriendum invictissimum robur inimicus sæviens, quot tentationum jacula invenit; ecce quot obsidionum machinamenta circumposuit; ecce quot percussionum tela transmisit: sed in his omnibus mansit mens imperterrita, stetit civitas inconcussa.

CAPUT V.

11. Patientia Job in adversis. Student hostes, cum contra faciem veniunt, alios ex occulto transmittere, qui eo licentius pugnantis latus feriant, quo is qui pugnat intentius venientes hostes contra faciem aspectat. [Rec. V.] Igitur Job, in hujus certaminis bello deprehensus, suscepit damna, quasi hostes contra faciem; sustinuit verba consolantium, quasi hostes ex latere sed in his omnibus circumacto gravitatis suæ clypeo, ubique munitus astitit, undi que venientibus gladiis vigilanter obviavit: amissam substantiam tacite despicit, carnem in filiis mortuam æquanimiter dolet, carnem in se percussam patienter tolerat, carnem in conjuge male suadentem sapienter docet. Super hæc amici in asperam correptionem prosiliunt; et pro sedando dolore venientes, vim doloris adjungunt. Omnia ergo machinamenta tentationum sancto viro vertuntur in augmenta virtutum. Per vulnera quippe probatur ejus patientia; per verba vero exercetur ejus sapientia. Ubique fortiter occurrit, quia et flagella robore, et verba ratione superavit. Amici vero ejus, qui ad consolationem quidem veniunt, sed usque ad verba increpationis

præscierat. Vet. Ed. Paris. et Basil. cum Gilot. habent utramque lect.

f Al., Dolere, ut habent Gilot., Vatic., Gussanv. Ita Mss. Anglic., Norm. et pene omnes. Editio Basil. 1514, et aliæ seq., excepta Gussanv., brachii validioris. Remig. alter habet, brachii junioris. Fortasse propter Heliu iuniorem, de quo paulo antea.

17

exceuunt, ignorantia magis credendi sunt, quam ma- A sunt de injustitia reprobare; nescientes videlicet quod

litia deliquisse. Neque enim tantum virum amicos iniquos habuisse credendum est : sed dum discernere causam flagellorum nequeunt, in culpam dilabuntur.

Per

idcirco flagellatus fuerat, ut pro flagello ejus divinæ gloriæ laus cresceret, non autem ut per flagella peccata quæ nequaquam commiserat emendaret. Unde et ad veniam citius redeunt, quia ignorantia potius quam malitia peccaverunt. Quorum superbiam divina justitia eo vehementer humiliat, quo nequaquam illos ad suam gratiam, nisi per eum quem despexerant, reformat. Valde quippe elata mens retunditur, si ipsi super quem se extulit supponatur. CAPUT VI [Vet. X].

[Vet. IX. 12. Varia percussionum genera. cussionum quippe diversa sunt genera. Alia namque est percussio, qua peccator percutitur, ut sine retractatione puniatur; alia, qua peccator percutitur, ut corrigatur; alia, qua nonnunquam quisque percutitur, non ut præterita corrigat, sed ne ventura committat; alia qua 13 plerumque percutitur, per quam nec præterita culpa corrigitur, nec futura prohibetur; sed ut, dum inopinata salus percussionem sequitur, salvantis virtus cognita ardentius ametur; cumque innoxius flagello atteritur, ei per patientiam merito- B rum summa cumuletur. Aliquando enim peccator percutitur, ut absque retractatione puniatur, sicut perituræ Judææ dicitur: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli (Jer. xxx, 14). Et rursum : Quid clamas ad me, super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus (Ibid., 15). Aliquando peccator percutitur, ut corrigatur, sicut cuidam in Evangelio dicitur : Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne tibi deterius aliquid contingat (Joan. v, 14). Verba enim salvantis indicant, quia peccata præcedentia habiti vim doloris exigebant. Aliquando quisque non pro præterita culpa diluenda, sed pro futura vitanda percutitur; quod aperte Paulus apostolus de semetipso testatur, dicens: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ, angelus Satanæ, qui me C colaphizet (II Cor. x11, 7). Qui enim non ait, quia extulit, sed ne extollat, aperte indicat quod percussione illa, ne eveniat, compescitur, non autem quæ evenit culpa purgatur. Nonnunquam vero quisque nec pro præterita, nec pro futura iniquitate percutitur; sed ut sola divinæ virtutis potentia, ex amputata percussione monstretur. Unde cum Domino in Evangelio de cæco nato diceretur: a Hic peccavit, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur (Joan. ix, 2)? respondit Dominus dicens: Neque hic peccavit, neque parentes ejus; sed ut manifestentur opera (Ibid. 3)? In qua manifestatione quid agitur, nisi ut ex flagello meritorum virtus augeatur; et cum nulla præterita iniquitas tergitur, magna de patientia fortitudo generetur. Unde idem beatus Job præfertur D prius voce judicis, et post manui committitur tentatoris quem post flagellum Deus dum remunerans familiarius alloquitur, aperte quantum de verbere creverit indicatur. Amici ergo beati Job, dum percussionum genera distinguere nesciunt, percussum pro culpa crediderunt : et dum Deum justum in percussione sua conantur asserere, beatum Job compulsi

b Dei

a Sic vet. Edit. cum Corb., Rhem., Remig., Colbert., German. ac pler. In Ebroic.: Hic quod peccavit aut parentes ejus? Cocc. Edit. et seq. : Quis peccavit, hic aut parentes ejus?

b In 2 Rhem., duob. Rem. et Vind. 2, Dei in illo. Guss., ad repetendam. Emendatur ex al. Ed et Mss. d Exciderat in Gussanv. verus. Quam vocein sup

[ocr errors]

13. Sancti omnes quasi stellæ, noctem vitæ præsentis illuminant. Sed libet inter hæc mira divinæ dispensationis opera cernere quomodo ad illuminandam noctem vitæ præsentis astra quæque suis vicibus in cœli faciem veniant, quousque in finem noctis Redemptor humani generis, quasi verus lucifer, surgat. Nocturnum namque spatium, dum decedentium succedentiumque stellarum cursibus illustratur, magno coeli decore peragitur. Ut ergo noctis nostræ tenebras suo tempore editus, vicissimque permutatus stellarum radius tangeret, ad ostendendam innocentiam, venit Abel; ad docendam 14 actionis munditiam, venit Enoch; ad insinuandam longanimitatem spei et operis, venit Noe; ad manifestandam obedientiam, venit Abraham; ad demonstrandam conjugalis vitæ castimoniam, venit Isaac; ad insinuandam laboris tolerantiam, venit Jacob; ad rependendam pro malo bonæ retributionis gratiam, venit Joseph; ad ostendendam mansuetudinem, venit Moyses; ad informandam contra adversa fiduciam, venit Josue; ad ostendendam inter flagella patientiam, venit Job. Ecce quam fulgentes stellas in cœlo cernimus, ut inoffenso pede operis iter nostræ noctis ambulemus. Nam cognitioni hominum divina dispensatio quot justos exhibuit, quasi tot astra super peccantium tenebras cœlum misit, & quousque verus lucifer surgeret, qui æternum nobis mane nuntians, stellis cæteris clarius ex divinitate radiaret.

14. Cuncti Christum prænuntiarunt, maxime Job.— Quem electi omnes dum bene vivendo præeunt, et rebus et vocibus prophetando promiserunt. Nullus etenim justus fuit, qui non ejus per figuram nuntius + exstiterit. Dignum quippe erat ut in semetipsis bonum omnes ostenderent, de quo et omnes boni essent, et quod prodesse omnibus scirent. Unde et sine cessatione promitti debuit quod et sine æstimatione daba tur percipi, et sine fine retineri; ut simul omnia sæcula dicerent quid in redemptione communi sæculorum finis exhiberet. Unde et necesse fuit ut etiam beatus Job, qui tanta incarnationis ejus mysteria pro tulit, eum quem voce diceret ex conversatione signaret; et per ea quæ pertulit, quæ passurus esset

plevimus ex Mss. et al. Vulgatis.

Ed. cum Ms. Colbert. aliisque nonnullis, sœc. discerent. Præferimus dicerent cum duob. Rhem., Re mig., uno Vindoc., Corb. Germ., maxime cuni de Job mox legatur: quem voce diceret, ex conversatione signaret. Quo postremo loco apud Guss., mendose, ex conversione.

[ocr errors]

cruciatur. Amici quoque ejus ex vocabulo nominis meritum suæ indicant actionis. Nam Eliphaz Latina lingua dicitur Domini contemptus. Et quid aliud hæretici faciunt, nisi quod, dum falsa de Deo sentiunt, eum superbiendo contemnunt? c Baldad interpreta

tur vetustas sola. Bene autem omnes hæretici in his quæ de Deo loquuntur, dum non intentione recta, sed appetitione temporalis gloriæ videri prædicatores appetunt, vetustas sola nominantur. Ad loquendum quippe non zelo novi hominis, sed vitæ veteris pravitate concitantur. Sophar quoque Latino sermone dicitur dissipatio speculæ, d vel speculationem dissipans. Mentes namque fidelium ad contemplanda superna se erigunt; sed dum hæreticorum verba perver

ostenderet; tantoque verius passionis illius sacramenta A exprimitur, quæ multiplici præsentis vitæ fatigatione prædiceret, quanto hæc non loquendo tantummodo, sed etiam patiendo prophetaret. [Vet. XI.] Sed quia Redemptor noster unam se personam cum sancta Ecclesia, quam assumpsit, exhibuit; de ipso enim dicitur, Qui est caput omnium nostrum (Ephes. iv, 15); et de Ecclesia ejus scriptum est: Corpus Christi, quod est Ecclesia (Colos. 1, 24); quisquis eum in seme-. tipso significat, modo hunc ex capite, modo ex corpore designat, ut non solum vocem capitis, sed etiam corporis teneat. Unde et Isaias propheta ejusdem Domini verba exprimens, ait : Quasi sponso posuit mihi mitram, et quasi sponsam ornavit me ornamento (Isaiæ LXI, 10). Quia igitur ipse in capite sponsus, ipse est in corpore sponsa, necesse est ut cum nonnunquam aliquid de capite dicitur, sensim ac subito etiam ad B tere recta contemplantes appetunt, speculain dissivocem corporis derivetur; et rursum cum de corpore aliquid dicitur, repente ad vocem capitis ascendatur. [Vet. XII.] Beatus ergo Job venturi cum suo corpore typum Redemptoris insinuat; uxor vero ejus, quæ eum ad maledicendum provocat, vitam carnalium designat; qui intra sanctam Ecclesiam incorrectis moribus positi, quo per fidem bonis juxta sunt, eo per vitam durius premunt; quia dum quasi fideles vitari non possunt, a fidelibus tanto deterius, quanto et interius tolerantur.

15. Amici Job hæreticos adumbrant. Amici vero ejus, qui dum consulunt invehuntur, hæreticorum figuram exprimunt, qui sub specie consulendi agunt negotium seducendi. Unde et ad beatum Job quasi pro Domino loquuntur, sed tamen a Domino non ap- C probantur; quia videlicet omnes hæretici Deum, dum defendere 15 nituntur, offendunt. Unde eis aperte et ab eodem sancto viro dicitur: Disputare cum Deo cupio prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cullores perversorum dogmatum (Job x1, 3 et 4). Constat ergo eos hæreticorum typum errando gerere, quos sanctus vir redarguit cultui perversorum dogmatum deservire. [Rec. VII.] Omnis vero hæreticus in eo quod Deum defendere cernitur, veritati illius adversatur, Psalmista attestante, qui ait: Ut destruas inimicum et defensorem (Psalm. VIII, 3). Inimicus quippe et defensor est, b qui Deum quo prædicat impugnat.

CAPUT VII.

16. Nominibus suis Job Christum, amici ejus hæreticos significant. - Nam quia beatus Job venturi Redemptoris speciem teneat, etiam nomine demonstrat. Job quippe interpretatur dolens. Quo nimirum dolore, vel Mediatoris passio, vel sanctæ Ecclesiæ labor

Corb., quam sumpsit.

Coccius quem secuti sunt posteriores omnes Edit. nullis Mss. prælucentibus: Qui Deum quem prædicat moribus impugnat. Sane hic de corruptis moribus non agitur, sed de mala illorum fide qui speciem gerunt consulendi, et agunt negotium seducendi.

e Rhem., Remig., Colb., Buldac. Corb., Baldach, d Unus Rhem., unus Remig. et Reg., vel speculam.

2 Vindoc. utramque lectionem exhibet.

e Ita Mss. Bellov., Compend., Corb., Ebroic. 1, Remig. 1, Rhem., German. Proxime accedit Colbert.,

D

pare conantur. [Vet. XIII.] In tribus itaque amicorum Job nominibus, tres hæreticarum mentium perditionis casus exprimuntur. Nisi enim Deum contemnerent, nequaquam de illo perversa sentirent ; et nisi vetustatis cor traherent, in novæ vitæ intelligentia non errarent; f et nisi speculationem bonorum destruerent, nequaquam eos superna judicia tam districto examine pro verborum suorum culpa reprobarent. Contemnendo igitur Deum, in vetustate se retinent : sed in vetustate retinendo, pravis suis sermonibus speculationi rectorum nocent.

CAPUT VIII.

17. In amicorum Job reconciliatione hæreticorum conversio figuratur. Quia vero nonnunquam hæretici divinæ gratiæ largitate perfusi ad unitatem sanctæ Ecclesiæ redeunt, bene hoc ipsa amicorum reconciliatione signatur. Pro quibus tamen beatus Job exorare præcipitur, quia hæreticorum sacrificia accepta Deo esse nequeunt, nisi pro eis universalis Ecclesiæ manibus offerantur; ut ejus meritis remedium salutis inveniant, quam verborum jaculis impugnando feriebant. Unde et septem pro eis sacrificia memorantur oblata; quia dum septiformis gratie Spiritum confitentes accipiunt, quasi septem oblationibus expiantur. Hinc est quod in Joannis Apocalypsi per septem Ecclesiarum numerum universalis Ecclesia designatur (Apoc. 1, 11). Hinc per Salomonem de Sapientia dicitur: Sapientia ædificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. ix, 4). Ipso ergo sacrificiorum numero reconciliati hæretici, quid 16 prius fuerint exprimunt, qui perfectioni septiformis gratiæ non nisi redeundo junguntur.

18. Illorum mactanda superbia, ut Ecclesiæ hoc sacrificio restituantur. Bene autem tauros pro se et

in quo mendose, vetustatis contraherent. In uno Reg.: Vetustatis vitium contraherent; in alt., sicut in Ed. Barthol. Vetustates contraherent. Ulic. utramque lect. præfert, vetustatis cor traherent, et vetustates contraherent. In Ed. Basil. 1514, et aliis seq., nisi vet. prava verba elate loquendo contraherent.

f Mss. pene omnes sic legendum docent. Vulgati antiquiores consentiunt. Gilot. vero et seq. habent; Et nisi in se . . . destr. superna justitia . . . re probaret.

superbiae, in ariete autem ducatus gregum sequentium designatur. Quid est ergo pro eis tauros arietesque mactare, nisi eorum superbum ducatum interficere; ut de se humilia sentiant, et post se corda innocentium non seducant? Cervice enim tumenti ab Ecclesiæ unitate resilierant, et infirmos post se populos quasi sequentes greges trahebant. Veniant igitur ad beatum Job, id est, revertantur ad Ecclesiam, et septenario sacrificio tauros et arietes mactandos offerant; a qui ut universali Ecclesiæ conjungantur, humilitate interveniente interficiant quidquid prius tumidum de superbo ducatu sapiebant.

CAPUT IX.

с

arietes ootulisse describuntur. In tauro quippe cervix A verborum, duplici remuneratione sublevatur; quia nimirum sancta Ecclesia, adhuc etiam in hac vita posita, pro laboribus quos sustinet, duplicia munera recipit; cum susceptis plene gentibus, in fine mundi Judæorum etiam ad se corda convertit. Hinc enim scriptum est: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. x1, 25). Duplicia et postmodum recipiet quia finito labore præsentis temporis, non solum ad animarum gaudium, sed etiam ad beatitudinem corporum ascendit. Unde bene per prophetam dicitur: In terra sua duplicia possidebunt (Isai. LXI, 7). Sancti quippe in terra viventium duplicia possident, quia nimirum beatitudine mentis simul et corporis gaudent. Unde Joannes in Apocalypsi, quia ante resurrectionem corporum clamantes sanctorum animas vidit, accepisse eas stolas singulas aspexit, dicens: Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ, et dictum est illis, ut requiescerent tempus 17 adhue modicum, donec impleretur numerus conservorum el fratrum eorum (Apoc. vi, 11). d Ante resurrectionem quippe stolas singulas accepisse dicti sunt, quia sola adhuc mentis beatitudine perfruuntur. Binas ergo accepturi sunt, quando cum animarum perfecto gaudio, etiam corporum incorruptione vestientur. 21. Afflictio hic certa; quantum duratura sit, incerRecte autem afflictio quidem beati Job dicitur sed quantitas temporis in ejus afflictione reticetur; quia sanctæ Ecclesiæ in hac vita tribulatio cernitur, sed quanto hic tempore conterenda atque differenda sit, ignoratur. Unde et ore Veritatis dicitur : Non est vestrum nosse tempora, vel momenta, 18 quæ Pater posuit in sua potestate (Act. 1, 7). Per hoc ergo, quod beati Job passio dicitur, docemur quod experiendo novimus. Per hoc vero quod quantitas temporis in passione reticetur, docemur quid nescire debeamus.

19. Superbus, licet recte sentiens, increpandus. Qua ratione non indiget sacrificio.-Per Heliu autem, qui B rectis quidem sensibus loquitur, sed ad stulta elationis verba derivatur, persona uniuscujusque arrogantis exprimitur. Multi namque intra sanctam Ecclesiam positi, recta quæ sapiunt recte proferre contemnunt. Unde et divinæ increpationis verbis arguitur, nec tamen pro illo sacrificium offertur; quia fidelis quidem est, sed tamen arrogans : per veritatem credulitatis intus est, sed per tumoris sui obstaculum acceptabilis non est. Hinc ergo increpatio redarguit, sed sacrificiun non reducit; quia in ea quidem fide est in qua esse debuit, sed superna hunc justitia increpans pro superfluis repellit. Unde et bene Heliu Latino sermone dicitur, Deus meus iste, vel b Deus Dominus. Arrogantes enim viri intra sanctam Ecclesiam, quamvis Deum elate vivendo refugiunt, eum tamen veraciter C credendo confitentur. Quid est enim, Deus meus iste, nomine dicere, nisi eum, cui credidit, aperta professione monstrare? vel quid est, Deum Dominum dicere, nisi hunc et Deum per divinitatem credere, et Dominum ex incarnatione perhibere ?

CAPUT X. [Vet. XIV.]

20. Job duplicia recipiens quid præsignet. Sanctorum ante resurrectionem una beatitudo; post duplex.— Bene autem post damna rerum, post funera pignorum, post cruciatus vulnerum, post certamina pugnasque

a 1 Remig. Quia ut. . . conjungantur, necesse est ul humilitate.

b Apud Barthol., Remb., Coc., et in Ed. Basil. 1514, hic additur meus.

c Omissam in Ed. Vatic. et Gussanv. vocem mu

a

tum.

In longum præfationis verba protraximus, ut quasi totum breviter perstringendo loqueremur. Sed quia ad loquendi initium, diu loquendo, pervenimus, debemus prius historia radicem figere, ut valeamus mentem postmodum de allegoriarum fructu satiare. nera, restituimus ex Mss. et antiquioribus Vulgatis. d Locus notatu dignus ad probandam sanctorum beatitudinem, ante judicii extremi diem. Sic explicant hunc Apoc. locum Bernardus et alii non pauci.

Yars prima,

LIBROS QUINQUE COMPLECTENS.

LIBER PRIMUS.

Capitis primi libri Job priores versus primum historico, deinde allegorico, postremo morali sensu explanat.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.- Vir erat in terra Hus, nomine Job. HISTORICUS SENSUS.-1. Job inter malos bonus dicitur, In Mss. bic titulus occurrit : Moralia beati Gregorii

D quod summa laus est.-Idcirco sanctus vir ubi habitaverit dicitur, ut ejusmeritum virtutis exprimatur. Bos namque quis nesciat quod sit terra gentilium? Gentilitas per contemplationem sumpta. In Corb. omittitur beati.

mansuetudini simplicitatis inserviunt, ut contra culpas delinquentium etiam zelo rectitudinis accendantur. Sequitur :

IBID.

CAPUT III.

Timens Deum, et recedens a malo.

3. Deum timere quid sit. Bona malis admista reprobantur. Deum timere est nulla, quæ facienda sunt bona præterire. Unde per Salomonem dicitur : Qui Deum timet, nihil negligit (Eccle. vi, 19). Sed quia nonnulli sic bona quædam faciunt, ut tamen a quibusdam malis minime suspendantur, bene postquam timens Deum dicitur, recedens quoque a malo perhibetur. Scriptum quippe est : Declina a malo, et fac bonum (Psal. xxxvi, 27). Neque enim bona Deo

autem eo obligata vitiis exstitit, quo cognitionem sui A ditur (Act. 11, 3) : quia quicunque illo pleni sunt, sic conditoris ignoravit. Dicatur itaque ubi habitaverit, ut hoc ejus laudibus proficiat, quod bonus inter malos fuit. Neque enim valde laudabile est bonum esse cum bonis, sed bonum esse cum malis. Sicut enim gravioris culpæ est, inter bonos bonum non esse ; ita immensi est præconii, bonum etiam inter malos exstitisse. Ilinc est quod isdem beatus Job sibimet attestatur, dicens: Frater fui draconum, et socius struthionum (Job. xxx, 29). Hinc Petrus magnis Loth laudibus extulit, quod bonum inter reprobos invenit, dicens Et justum Loth oppressum a nefandorum 2 injusta conversatione eripuit. Aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos, qui de die in diem animam justi iniquis operibus cruciabant (II Pet. 11, 7, 8). Qui nimirum cruciari non posset, nisi prava propin- B accepta sunt, 19 quæ ante ejus oculos malorum adquorum opera et audiret, et cerneret. Et tamen aspectu et auditu justus dicitur, quia iniquorum vita, non delectando justi aures atque oculos, sed feriendo b tangebat. Hinc Paulus discipulis dicit : In medio nationis pravæ et perversæ, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Philip. 11, 15). Hinc e angelo Pergami ecclesiæ dicitur: Scio ubi habitas, ubi sedes est Satana; et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam (Apoc. 11, 13). Hinc sancta Ecclesia sponsi voce laudatur, cum ei in amoris Cantico dicitur : Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. II, 2). Bene ergo.beatus Job, memorata terra gentili, inter iniquos vixisse describitur; ut, juxta sponsi præconium, inter spinas lilium crevisse monstretur. Unde recte mox subditur :

IBID.

:

[blocks in formation]

mistione maculantur. Hinc namque per Salomonem dicitur: Qui in uno offenderit, multa bona perdet (Eccle. ix, 18). flinc a Jacobus attestatur dicens : Quicunque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac. 11, 10). Hinc Paulus ait : Modicum fermentum tolam massam corrumpit (I Cor. v, 6). [Vet. III.] Beatus igitur Job, ut ostendatur quam mundus in bonis exstitit, solerter indicatur quam alienus a malis fuit.

Mos

4. Cur virtutes Job ab exordio describantur. vero esse narrantium solet, ut cum palæstræ certamen insinuant, prius luctantium membra describant quam latum validumque sit pectus, quam sanum, quam pleni tumeant lacerti, quam subterpositus venC ter nec mole gravet, nec extenuatione debilitet ; ut cum prius aptos certamini artus ostenderint, tunc demum magnæ fortitudinis ictus narrent. Quia ergo athleta noster contra diabolum fuerat certaturus, quasi ante arenæ spectaculum, sacræ scriptor historia in athleta hoc spiritales virtutes enumerans, mentis membra describit, dicens : Erat vir ille simplex, et reclus, ac timens Deum, et recedens a malo, ut, dum membrorum positio magna cognoscitur, ex hac ipsa jam forti positione subsequens etiam victoria prænoscatur. Sequitur :

2. Job simplicitas et rectitudo. Utraque necessaria. Nonnulli namque ita sunt simplices, ut rectum quid sit ignorent. Sed eo veræ simplicitatis innocentiam deserunt, quo ad virtutem rectitudinis non assurgunt; quia dum cauti esse per rectitudinem nesciunt, nequaquam innocentes persistere per simplicitatem possunt. Hinc est quod Paulus discipulos admonet dicens: Volo vos sapientes esse in bono, simplices autem in malo (Rom. xvi, 19). Hinc rursum dicit Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote (I Cor. XIV, 20). Hinc per semetipsam Veritas discipulis præcipit, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ (Matth, x. 16). D Utraque enim necessario in admonitione conjunxit ; ut et simplicitatem columbæ astutia serpentis instrueret, et rursum serpentis astutiam columbæ simplicitas temperaret. Hinc est quod sanctus Spiritus præsentiam suam hominibus, non in columba solummodo, sed etiam in igne patefecit (Matth. I, 11, 16). Per columbam quippe simplicitas, per ignem vero zelus indicatur. Ia columba igitur, et in igne osten

a Plerique, injuria conversatione. Primus Remig., a nefandorum injuria et conversatione eripuit. In Colbert., impudica convers.

Corb., non tangebant; et paulo ante, secundis curis, vitia pro vita.

• Vatic. et Gussanv., et pene omnes Mss., hinc an

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »