Obrazy na stronie
PDF
ePub

PATROLOGIE EDITORIS MONITUM.

Priusquam operi manum admoveremus, mens erat ita sancti Mauri discipulorum vestigiis hærere, ut in utraque editione tomus tomo responderet. Cum vero, re attentius perpensa, animadvertissemus, hoc fieri non posse, nisi solitus quaternionum numerus in singulis tomis ultra modum amplificaretur, et aliunde, varias S. Gregorii Vitas a Benedictinis in ultimum tomum relegatas, meliori jure in fronte omnium operum collocandas esse, quinque tomos ex quatuor Benedictinis confecimus, materiarum ordinem aliquatenus variantes. Noverit itaque lector, in primo editionis nostræ tomo contineri partem circiter mediam primi Benedictini, ab initio scilicet ad librum Moralium decimum septimum, præmissis S. Gregorii vitis: in secundo autem tomo alteram haberi primi tomi Benedictini medietatem. Tomus Benedictinorum secundus nostræ recensionis tertio respondet. Quartus noster coalescit ex prima parte tertii Benedictini, quæ est liturgica, nonnullisque opera nostra superadditis liturgiæ monumentis. In quinto demum tomo commentaria in Scripturas, quibus tertius et quartus Benedictinorum absolvebantur, uno tenore repræsentabimus.

DE TRIPLICI VITA

SEU

HISTORIA S. GREGORII MAGNI

HIC EXHIBITA,
PRÆFATIO.

I. Triplicem hic repræsentamus Gregorii Magni Vitam primam compendiose descriptam, quam Paulo Diacono Casinensi monacho debemus; secundam, sanctissimi pontificis præclare gesta fusiori stylo complectentem, cujus auctor Joannes Diaconus, monasterii quoque Casinensis alumnus. Quasi enim pro acceptis tot beneficiis gratum se ostendere voluisset mons hic sacer, sancti Gregorii scriptis mire celebratus (Lib. 11, Dialog.), ac laudes laudibus rependere, non satis habuit ad ipsius historiam posteris consignandam unum suppeditare scriptorem, sed alterum addidit et quidem diligentissimum historicum. Utrique Vitæ post allata plurima veterum testimonia de sancto Gregorio, subjecimus tertiam, quam ex ipsius præsertim operibus eruimus et adornavimus. De priori Vita contractiori, et de ipsius auctore prius est dicendum, et con sequenter de aliis.

II. Hanc breviorem Vitam eodem anno, scilicet 1668, ediderunt Bollandus in secundo mensis Martii tomo, et noster Mabillonius in Act. sanctorum ord. sancti Benedicti, sæculo 1. Eamdem postea sanctissimi Doctoris operibus præfixit Petrus Gussanvillæus anno 1675. Quo vero Codice sit usus, indicare minime curavit. Certe plurimum discrepat a duabus prioribus hæc Editio, sive id exemplaris manu descripti vitio contigerit, sive Editor pro libito multa mutaverit, et ab obsoletis, quæ hoc in opusculo frequenter occurrunt, vocibus consalto abstinuerit.

De Editione a Bollando ejusque sociis adornata audiendi sunt ipsi in commentario prævio de sancto Gregorio, § 2: Primo loco vitam post ejus obitum scriptam damus ab auctore synchrono sed anonymo. Ita enim numero 26 (nobis 28) asserit: Post obitum ejus narratum didicimus a fideli et religioso viro, et huic nostro Patri familiarissimo scilicet (a) Paulo Diacono, quem constat non diu post obitum sancti Gregorii in vita permansisse.... Exstant hæc Acta in quamplurimis Codicibus mss. eisque pervetustis quorum aliqri ad nostram bibliothecam spectant: habemus eadem etiam ex Mss. ecclesiæ Cathedralis sancti Audomari, et ecclesiæ Trevirensis sancti Martini; contulimusque cum duplici Codice reginæ Sueciæ signato num. 81 et 569. Item cum præciaro Codice monasterii Bonifontis in Gallia.

IH. Mirum sane tot in Codicibus desiderari nomen Pauli Diaconi, germani scilicet hujus Vitae scriptoris, ut mox probaturi et demonstraturi sumus. Felicius nostro cessit Mabillonio, qui his in Actis edendis tres Codices adhibens, Sangermanensem, Moissacensem, et Conchensem seu monasterii sancti Petri de Conchis; in hoc ultimo observavit, quod et ipsi vidimus, nostro Paulo ascribi hoc opusculum. Deinde incidinus in plurima alia exemplaria ejusdem auctoris nomen præferentia, scilicet Casinense, Ebroicense majoris Ecclesiæ, Lyrense, Beccense, Carthusiense [ Majoris Garthusia ], quibus accensendus Codex quem legerat Garetius, canonicus regularis, qui in tractatu de reali corporis et sanguinis Christi præsentia in Eucharistia, edito anno 1562, aliqua ex his Actis, sub nomine Pauli Diaconi, ad propositum argumentum confirmandum adducit.

Verum etsi Pauli nomen in omnibus Codicibus dissimularetur et subticeretur, nihilominus aliunde constaret certissime non alium fetus hujus parentem esse quam Paulum Diaconum. Sane meminit ipse in lib. In de gestis Langobardorum, cap. 25 Vitæ sancti Gregorii a se descriptæ, his verbis: Ideo de beato Gregorio plura dicere omittimus, quia jam ante aliquot annos ejus Vitam, Deo auxiliante, texuimus. Porro hanc eamdem esse quam præ manibus habemus, dubitare non licebit ipsam conferenti cum alia quæ, nemine diffitente, Joannis est Diaconi. Hic cum esset monasterii Casinensis, in quo Paulus quoque militarat, alumnus et monachus, ac ipso tantum octoginta circiter annis junior, non potuit ignorare quæ et qualia de sancto Gregorio a Paulo elucubrata fuerant. At lib. IV, cap. 99, laudat Pauli opus, commemorato prius

(4) Erravit calamus Paulum pro Petro scribens. Omissum etiam incaute suora nobis ante narratum, conjicimus, quia loco assignato, scilicet n. 26, legitur, nobis narratum.

honorificentissime ipsius nomine, allatisque ipsissimis ejus verbis quæ num. 30, leguntur. En luculentunt
Joannis testimonium: Cujus nimirum venerabile meritum quousque mundi hujus orbita volvitur, ut cum Paulo
viro disertissimo falear, semper accipiet incrementum, quia ipsius sine dubio gratiæ ascribitur, vel quod Anglo-
rum Ecclesia nova semper sobole fecundatur, vel quod illius doctrinis per orbem universum multi per peccatum
elongati ad Christi clementiam revertuntur; vel quod boni quique ipsius suasionibus inflammati, cœlestem
patriam desideranter inquirunt. Hæc si attentius legissent doctissimi viri, non præmisissent huic Vitæ:
Auctore anonymo, sed synchrono.

IV. At, inquies, quicunque sit hujus Vitæ scriptor, quædam de sancto Gregorio profert, quæ asseverat
sibi narrata ab ejusdem sanctissimi Patris familiarissimo, haud dubie a Petro Diacono ipsius Notario:
Denique, inquit num. 28, a fideli et religioso viro, et huic nostro Patri........ valde familiarissimo, fideliter post
obitum ejus nobis narratum didicimus, etc. Proindeque vixit saltem ineunte sæculo vii, superatque ad mini-
mum integro sæculo cum dimidio Paulum hunc Diaconum. Non dissimulandum his in verbis explicandis
nonnihil difficultatis occurrere. At cum plurima, eaque invictissima suppetant aliunde que contrarium pro-
bent argumenta, dicendum videtur Paulum Diaconum hic uti modo loquendi non insolenti, quando Scriptoris
alicujus testimonium in medium adducimus; ut cum dicitur: Ab Augustino didici, nobis narrat Chrysostomus,
aut quid simile. Præterea in Cod. Belvacensi, et in vetustiori Gemeticensi non legitur: nobis narratum, sed
simpliciter, narratum; cujus voculæ nobis rejcctione difficultas omnis tollitur. At de his consule Mabillonium,
tom. I Analect., pag. 319, ubi in hoc argumentum latius excurrit. Nunc de Paulo Diacono, quandoquidem
ipsum hujus Vitae scriptorem esse constat, operæ pretium est pauca hoc loco addere.

V. Is gente Langobardus, patria Forojuliensis (a) fuit, Aquileiensis Ecclesiæ Diaconus, et Desiderii ultimi
Langobardorum regis notarius aut Cancellarius. Genus suum ipse describit lib. iv de Gestis Langobardorum,
c. 39. Patrem habuit Warnefridum, a quo Paulus Warnefridi cognominatus est. Victo rege Desiderio, Paulus
inter nobiles captivos a Carolo magno Francorum rege abductus fuit, apud quem (ut erat litteratorum
omnium cultor Carolus) propter singularem prudentiam et eruditionem, magno aliquandiu in honore fuit.
Verum cum arctioris amoris et fidei erga Desiderium suspectior esset, in Diomedeam insulam est depor-
tatus, unde ad Arichim Beneventanum principem Desiderii regis generum profugit; quo mortuo, monachum
in Casinensi monasterio induit. Scripsit de Gestis Langobardorum libros sex, in quibus non raro sancti
Gregorii meminit, sed præsertim lib. ш, cap. 25, testatur ipsius Vitam a se jam contextam et elucubratam.
Edidit præterea historie Miscelle libros viginti quatuor, ex quibus, inquit Vossius, lib. I de Hist. Lat.,
c. 30, primi undecim libri iidem sunt ac decem Eutropii; aliqua subinde de suo addidit Paulus, ut Adalbergæ
Desiderii filiæ et Arichisi ducis uxori morem gereret. Exinde Eutropium continuat Paulus, cujus sunt quinque
qui sequuntur libri; residui octo a Landulpho Sagace additi creduntur, ex Theophane præsertim, vel potius ex
Anastasio Bibliothecario Theophanis interprete. Cætera opera Pauli, sive quae exstant, sive deperdita comme-
morat Guillelmus Cave in scriptorum Eccles. historiæ litterariæ sæculo vi, ubi tamen labitur vir doctus,
assignans quatuor libros de Vita sancti Gregorii papæ, quos dicit in lucem editos a Joanne Mabillonio,
sæculo Bened.

VI. Floruit Paulus sæculo vin labente. Quo præsertim tempore Vitæ sancti Gregorii scribendæ operam
navarit vix assignari potest; ipsum Romæ tunc habitasse, inde manifestum est, quod semper de Roma
loquens præmittat pronomen demonstrativum hæc, hanc. Sic orditur suam historiam: Gregorius hac urbe
Romana. Et paulo post, num. 2: Ut quamvis hic eo tempore potissimum florerent studia litterarum, nulli in urbe
hac putaretur esse secundus. Num. 4, septimum (monasterium) intra urbis hujus muros instituit. Et sic deinceps
constanter usque ad voluminis umbilicum loquitur. Has quidem particulas cxpunxit Gussanvillæus, sed
vitiose, cum in omnibus Mss. tum a Bollando et Mabillonio, tum a nobis post ipsos perlectis, qui sane sunt
plurimi, reperiantur.

VII. Quid a nobis hac in Editione potissimum præstitum sit, paucis indicandum. Etsi de priorum Edito-
rum fide nobis constaret, ne tamen officio nostro, et promissæ diligentia ulla in re deessemus, hanc historiam
denuo ad mss. Codices, præsertim ad Conchensem, Beccensem, Belvacensem sancti Petri, duosque Geme-
ticenses, atque ad superiores Editioncs contulimus, textumque scriptis in calce quibusdam notis illustravi-
mus, doctorum virorum a quibus paucas mutuati sumus non dissimulato nomine. Hæc sunt quæ de Vita
priori sancti Gregorii a nobis hic edita præmittenda duximus. Nunc de secunda cujus auctor Joannes
Diaconus.

VIII. Joannes ex monacho Casinensi Ecclesiæ Rom. Diaconus, post Paulum Warnefridi, de sancti Gregorii
gestis quatuor libros elucubravit, jubente Joanne papa VIII, qui anno 872 sedere cœperat. Qua de re legenda
ejusdem Joannis Diaconi præfatio, ubi etiam de totius operis instituto et ordine præloquitur.

IX. Quanta autem fuerit hujus Vitæ sancti Gregorii auctoritas apud veteres, docet Guitmundus Aversanus,
episcopus, lib. 3 de Eucharistia. Eam Vitam, inquit, tol sanctissimi doctissimique Romani pontifices, nullo
hactenus dissonante, probaverunt, eorumque auctoritatem secutæ tot Ecclesiæ cuncto populo Christiano conso-
nante nunc usque susceperunt.

X. Nonnulla tamen hoc in opere carpit eminentissimus cardinalis Baronius, 1o quod Felicem papam IV
sancti Gregorii atavum dicat libri 1, cap. primo; 2° quod ejusdem libri c. 25 sanctissimum virum a Benedicto
papa Diaconum factum scripserit. Tertium est quod refert lib. 11, cap. 44. de Trajani Augusti anima ex
inferni pœnis a sancto Gregorio liberata. Quartum quod sancti Doctoris libros ab ejus æmulis igni traditos
narret. Præterea Joanni asserenti sanctum Gregorium factum monachum sancti Benedicti regulam obser-
vasse, et observandam in suo sancti Andreæ monasterio instituisse, non assentitur Baronius. De singulis
dicemus in Vita sanctissimi pontificis a nobis adornata.

XI. Joanni nostro Vitam sancti Clementis papa, Velitrensis episcopi nomine Gauderici hortatu scriptam,
tribuit Guillelmus Cave in historia Litteraria Scriptorum Eccles. ex Sigeberto, quam ait periisse. Ejusdem
esse dicitur commentarius seu expositio brevis in heptateuchum, asservata in bibliotheca Sancti Germani a
Pratis Parisiorum.

XII. Quod spectat ad sancti Gregorii Vitam, de qua sola hic agendum, ipsam contulimus cum mss. Codd.
Bigotiano, Uticensi sancti Ebrulphi, et Andegavensi. Consuluimus etiam Parisiensem ecclesiæ metropolitanæ,
alterum Sancti Germani a Pratis, Turonensem sancti Martini, et Vaticanos. Cum autem hæc Vita ex Gregorii
scriptis potissimum collecta sit, et contexta præsertim ex epistolis, quæ ex iis excerpta sunt a Joanne Diacono
in probatioribus Mss. investigare sategimus, et in omnibus consentire prorsus utrosque Codices observavi-
mus, Registri videlicet ac Vitæ.

(a) Vide monumenta veteris Antii, ubi agitur de Colonia Forojuliensi, auctore Philippo a Turre
Romæ, 1700.

A

XIII. Præter Pauli et Joannis Diaconorum lucubrationes adjicienda duximus quædam selecta veterum testimonia de sancto Gregorio. Nullas autem alias Vitas ex integro scriptas inter antiqua monumenta reperire potuimus. Inter opera Venerabilis Bedæ vixdota recenset quidem Guillelmus Cave Vitam sancti Gregorii quam ait manuscriptam exstare in bibliotheca collegii Mertonensis. Ejus porro visendæ desiderio accensi, rogavimus nostrum Mabillonium ut a viro doctissimo Th. Gals amico suo in litteratos omnes benefico impetraret consuli laudatum Codicem, et cum Pauli opusculo de sancti Gregorii Vita conferri. Non solum id præstitit vir officiosissimus, sed etiam ad nos misit excerpta quædam tum ex primis Ms. periodis: Gregorius hac urbe Romana Patre Gordiano, matre vero Silvia, etc., usque nulli in hac urbe putaretur secundus; tum ex fine totius operis ab his verbis: hæc breviter de vita beati Gregorii dicta sunt, etc., usque sepultus vero est in ecclesia beati Petri apostoli ante secretarium, die Iv Iduum Martiarum. Præstante Domino nostro Jesu Christo qui cum Patre, etc. Et ex his clare intelleximus quod prius subodorabamur, hune bibliotheca Mertonensis Codicem nihil aliud quam Pauli lucubrationem exhibere. Hoc loco integram optimi viri Thomæ Gals epistolam subjicere operæ pretium duximus, quæ benefici ejus in nos animi insigne est argumentum. Viro optimo pientissimoque D. D. Joanni Mabillonio Th. Gals S. P.

Tuas per Gannovium jucundissimas et expectatissimas accepi. Continuo ad Oxonienses de Vita sancti Gregorii scripsi. Longa interposita mora hæc de Vita illa recepi. Moneo, quod tamen te monuisse non opus erit, hæc ad Paulum Diaconum videri referenda; is rathp to hoyou, uti ex Surio colligo. Totum opusculum in Ms. Oxon. coll. Mertonensis decem explicatur foliis. Si tibi ejus aliquid desiderium subeat, curabo eo fruaris. Sane decel me memorem semper esse tuorum multorum in me meritorum, et libentissime pro viribus et facultatibus tibi tuisque inservirem. Quare rem mihi gratissimam feceris, si quem e tuis amicis huc aliquando tendentem ad me destines, ut saltem de tua valetudine et vita prospera subinde audiam, qua quidem re nihil mihi lætius contingere potest. Vale.

Nobilis adolescens Spencerus Compton, qui jam cum legato nostro apud vos agit, te brevi meo nomine salutabit.

Bloomesburi Londini, 14 Jan. 1697. XIV. Superest ut de Vita sanctissimi Doctoris a nobis ex ejus potissimum scriptis concinnata pauca dicamus. Ipsam prius Gallice publicavimus an. 1698. Indeque coepit omnis in Gregorium labor. Cum enim lucubrationem hanc qualemcunque felicis recordationis Innocentio XII acceptissimam fuisse nobis significasset emin. cardinalis Spada litteris datis 8 Apr. 1698, atque ad majora audenda impertita nomine tanti pontificis benedictione nobis animos addidisset, statim ad novam omnium sancti Gregorii operum Editionem nos accinximus. Hanc autem Vitam in Latinum versam hic exhibemus, at breviorem, nec servato semper prioris Gallicæ ordine.

Initio capitum fere semper duo annotantur anni, v. g., an. 590 et 591, quia nimirum annos pontificatus sancti Gregorii per indictiones computamus indictio vero quæ mense Septembri incipiebat, duobus respondebat annis.

Cæterum de utilitate elucubrati a nobis operis præfari superfluum foret; cum in Vita maximi hujus Ecclesiæ doctoris omnia fere quæ ad historiam illorum temporum sive sacram sive profanam spectant exponantur, summa evangelicæ doctrinæ capita confirmentur, contineatur ominis ecclesiastica disciplina, vitæ Christianæ præcepta, imo certissimæ sublimioris perfectionis regulæ tradantur, ex quibus profectum sumere possunt non solum oves gregis Christi, sed etiam Pastores. Hæc, studiose Christiane, lege in otio, sed non otiose; et tibi apponentibus improbi laboris fructus optimos bene precare.

SANCTI

GREGORII MAGNI

b

VITA,

AUCTORE PAULO DIACONO MONACHO CASSINENSI.

11. Gregorius hac urbe Romana, patre Gordiano, A fluentis ingenio eis quo tramite cœlestia scanderent matre vero Silvia editus, non solum de spectabili se- patefecit. natorum prosapia, verum etiam religiosa, originem duxit. Nam Felix, istius apostolicae sedis antistes, vir magnæ virtutis, et Ecclesiæ in Christo gloria, ejus atavus fuit. Sed tamen hanc Gregorius tantæ nobilitatis lineam moribus extulit, probis actibus decoravit. Denique, ut post in propatulo claruit, non sine magno quodam præsagio tale sortitus est nomen. Gregorius namque ex Græco eloquio in nostra lingua vigilator, seu vigilans sonat. Re etenim vera vigilavit sibi, dum divinis inhærendo præceptis, laudabiliter vixit. Vigilavit et fidelibus populis, dum doctrinæ af

"Ex Venerabili Beda magna ex parte desumpta videtur, 1. hist., c. 1, licet fusiori stylo descripta. b In Cod. Beccensi, Incipit Vita sancti Gregorii paPATROL. LXXV.

B

2. Disciplinis vero liberalibus, hoc est grammatica, rhetorica, dialectica, ita a puero est institutus, ut quamvis eo tempore florerent adhuc Romæ studia litterarum, tamen nulli in urbe ipsa secundus esse putaretur. Inerat ei in parva adhuc ætate maturum jam studium adhærere scilicet majorum dictis; et si quid dignum potuisset auditu percipere, non segniter oblivioni tradere, sed tenaci potius memoriæ commendare hauriebatque jam tunc sitibundo doctrinæ fluenta pectore, quæ post congruenti tempore mellito gutture eructaret. Hic in annis adolescentiæ pæ, edita a Paulo monacho Cassinensi.

Nempe quartus.

2

(in quibus solet ea ætas vias sæculi ingredi) Deo Aflendo usus est, dicens: Infelix quippe animus cœpit devotus existere, et ad supernæ vite patriam totis desideriis anhelare.

meus occupationis suæ pulsatus vulnere, meminit qualis aliquando in monasterio fuit, quomodo ei labentia cuncta subter erant ; quantum rebus quæ volvuntur eminebat; quod nulla nisi cœlestia cogitare consueverat; quod etiam retentus corpore, ipsa jam carnis claustra contemplatione transibat; quod mor tem quoque, quæ pene cunctis pœna est, videlicet ut ingressum vitæ, et laboris sui præmium amabat. At nunc ex occasione curæ pastoralis, sæcularium hominum negotia patitur; et post tam pulchram quietis suæ speciem, terreni actus pulvere fœdatur. Perpendo itaque quod tolero, perpendo quod amisi. Cumque intueor illud quod perdidi, fit hoc gravius quod porto. Ecce etenim nunc magni ma

3. Sed dum diu longeque conversionis gratiam differret et postquam cœlesti est afflatus desiderio, sæculari 2 habitu contegi melius putaret, velletque præsenti mundo quasi specie tenus deservire, cœperunt multa contra eum ex ejusdem mundi cura succrescere, ut in eo non jam specie, sed (ut ipse de se asserit) retineretur et mente. Tandem cum a parentum jam dudum obitu liberam disponendarum rerum suarum haberet facultatem, quod prius mente gestabat aperuit; quodque jam in divinis erat obtutibus, humanis etiam visibus ostendit. Mox etenim cuncta quæ habere potuit, ad pietatis opus distribuit, ut Christum pro nobis factum egenum egens ipse seque. Bris fluctibus quatior, atque in navi mentis tem

retur.

4. Sex denique in Sicilia monasteria construens, fratres illic Christo servituros aggregavit: septimum vero intra urbis hujus muros instituit, in quo et ipse postmodum regulari tramite, multis sibi sociatis fratribus, sub abbatis imperio militavit. Quibus monasteriis tantum de redditibus prædiorum suorum delegavit, quantum posset illic commorantibus ad quotidianum victum sufficere; reliqua vero cum omni domus præsidio vendidit, ac pauperibus erogavit; nobilitatemque illam, quam ad sæculum videbatur habere, totam ad nanciscendam supernæ gloriam dignitatis, divina gratia largiente, convertit. Et qui ante serico contextu ac gemmis micantibus solitus erat per urbem procedere trabeatus, post vili con⚫tectus tegmine, ministrabat pauper ipse pauperibus.

5. Etenim mutato repente sæculi habitu, monasterium petiit, et ex hujus mundi naufragio nudus evasit. In quo tanta perfectionis gratia cœpit conversari, ut jam tunc in ipsis initiis perfectorum posset numero deputari. Inerat denique ei tanta abstinentia in cibis, vigilantia in orationibus, strenuitas 3 in jejuniis, ut infirmato stomacho vix consistere posset. Sustinebat præterea assiduas corporis infirmitates : et maxime ea pulsabatur molestia, quam Græco eloquio medici syncopin vocant; cujus incommodis ita dolore vitalium cruciabatur, ut crebris interceptus angustiis, per singula pene horarum momenta ad exitum propinquaret.

6. Qualis autem in monasterio fuerit, quamque laudabili studio vitam duxerit, ex ipsius possumus verbis colligere, quibus ipse in pontificatu jam positus, dum cum Petro suo diacono colloqueretur,

[blocks in formation]

C

pestatis validæ procellis illidor, et cum prioris vitæ recolo, quasi post tergum reductis oculis, viso littore suspiro; quodque adhuc gravius est, dum immensis fluctibus turbatus feror, vix jam portum valeo videre quem reliqui. Hæc autem ipse de se, non profectum jactando virtutum, sed deflendo potius defectum, referre consueverat, quem semper se per pastoralem curam incurrisse metuebat. Sed quamvis talia de se ex magnæ humilitatis intentione

dixerit, nos tamen credere decet nihil eum monasticæ perfectionis perdidisse occasione cura pastoralis, imo potiorem tunc sumpsisse profectum de labore conversionis multorum, quam de propriæ quondam quiete conversationis habuerit,

7. Sed qualiter hic sanctus vir ad diaconatus officium, et post ad pontificatus culmen ascenderit, subsequens sermo declarabit. Denique cernens Romanus pontifex, qui tunc Ecclesiæ præerat, virtutum gradibus Gregorium ad alta conscendere, eum a monasterio abstractum, ecclesiastici ordinis officio sublimavit, levitamque septimum ad suum adjutorium ascivit ; nec multo post pro responsis ecclesiasticis ad urbem Constantinopolimb apocrisiarium direxit. Nec tamen ille, quamvis in terreno conversaretur palatio, vitæ cœlestis intermisit propositum. Secuti sunt namque eum multi ex monasterio fratres sui, germana devincti charitate. Quod divina factum dispensaad tione conspicitur; ut eorum videlicet exemplo, orationis placidum littus, i quasi anchoræ fune reD stringeretur; et dum causarum sæcularium incessabili pulsu fluctuaret, ad illorum consortium velut tutissimi portus sinum, 4 post terreni actus volumina fluctusque refugeret. Et licet illud eum ministerium ex monasterio abstractum a pristinæ quietis vita

Diaconos septem solitos adesse pontifici scripsit sanctus Cornelius papa, contra Novatum, apud Euseb., 1. vi hist. Eccl., c. 55.

De hac voce consule notam tertiam ad epist.. libris Moral. præmissam, col. 1. Ex Joanne Diac., 1. 1, c. 25, Benedictus papa Gregorium diaconum creavit, Pelagius vero apocrisiarium misit. De hac difficultate quid sentiamus, aperiémus in Vita sancti Gregorii.

i Guss., vitiose, quasi anchora. Porro hæc desumpta sunt ex Epist. ad Leandrum Moral. prævia.

mucrone suæ occupationis exstinxerit, inter eos A ros urbis influeret, atque in ea maximam partem re

lamen per studiosæ lectionis alloquium quotidiana aspiratio compunctionis animabat. Horum ergo consortio non solum a terrenis est munitus incursibus, verum etiam ad cœlestis vitæ exercitia magis magisque succensus.

gionis occuparet, ita ut plurima antiquarum ædium monia dejiceret. Qua etiam aquarum violentia, horrea Ecclesiæ subversa sunt, in quibus nonnulla modiorum tritici millia perierunt. Tunc siquidem multitudo serpentium, cum magno 5 dracone in modum trabis validæ per hujus fluminis alveum in mare descendit; sed suffocatæ bestiæ inter salsos maris turbidi fluctus in littore ejecta sunt. Subsecuta est e vestigio clades, quam inguinariam vocant; nam medio mense undecimo adveniens primum omnium juxta illud quod in Ezechiele legitur; a sanctuario meo incipite, Pelagium papam perculit, et sine mora exstinxit. Quo defuncto tanta strages populi facta est, ut passim subtractis habitatoribus, domus in urbe

8. Tunc ab eisdem fratribus obnoxie rogatus, maximeque ab Leandro, venerabili viro, Hispalensi episcopo, qui pro causis Visigothorum legatus eo tempore Constantinopolim advenerat, compulsus est ut librum beati Job multis involutum mysteriis enodaret. Nec ille negare potuit opus, quod sibi charitate interveniente, amor fraternus multis utile imponebat futurum. Sed eumdem librum quomodo juxta litteram intelligendus, qualiter ad Christi ecclesiæque sacramenta referendus, quo sensu unicuique fi- B plurimæ vacuæ remanerent. Sed quia Ecclesia Dei sidelium sit aptandus, per trigintaquinque librorum seriem miranda ratione perdocuit. In quibus libris ita de virtutibus vitiisque disseruit, ut non solis videatur eadem verbis exponere, sed formis aliquo modo visibilibus demonstrare. Unde non est dubium eum perfectionem ipsarum assecutum esse virtutum, quarum tam efficaciter intimare valuit effectum.

9. Qui cum adhuc esset in eadem regia urbe positus, nascentem ibi novam hæresim de statu resurrectionis, in ipso quo exorta est initio, juvante gratia catholicæ veritatis, attrivit. Siquidem e Eutychius, ejusdem urbis episcopus, corpus nostrum dogmatizabat in illa resurrectionis gloria impalpabile, ventis aereque subtilius esse futurum. Quod ille audiens, et ratione veritatis et exemplo dominicæ resurrectionis, probavit hoc dogma orthodoxæ fidei omnimodis esse contrarium. Catholica etenim fides habet quod ipsum corpus nostrum in illa immortalitatis gloria sublimatum, subtile quidem sit per effectum spiritualis potentiæ, sed palpabile per veritatem naturæ, juxta exemplum dominici corporis, de quo a mortuis suscitato dixit ipse discipulis : Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. xxiv, 39). In cujus assertione fidei venerabilis Pater Gregorius in tantum contra nascentem hæresim laborare contendit, tanta hanc instantia juvante etiam piissimo imperatore Tiberio Constantino ita comminuit, ut nullus exinde sit inventus qui ejus resuscitator existeret.

10. Igitur postquam Romam venerandus levita Gregorius regressus est, aliquanto interjecto tempore, tanta inundatione Tiberis Auvius alveum suum egressus est, tantumque excrevit, ut ejus unda e per mu

a Mabil., intus tamen eos. Guss. et Bollando quos sequimur præit Becc.

De Leandro vide quæ diximus in nota secunda, ad Epist. jam laudatam, quæ Moralium prologus est. • Claruit multis miraculis sanctus Eutychius (in Mss., Euticius) etiam ob fidem exsilium passus. Colitur 6 Aprilis.

Guss., atque adeo invaluit. Observat. Boll. id an. 509 contigisse, mense Novembris, cui assentimur.

• Guss., cui favent Belvac. et Becc., super. Ibid., maximas regiones occuparet, cæteris dissentientibus;

C

ne rectore esse non poterat, beatum Gregorium licet totis viribus renitentem, plebs tamen omnis elegit. Quem ille apicem attentius fugere tentans, esse se omnino indignum tali honore clamitabat; videlicet metuens ne mundi gloria, quam prius abjecerat, ei sub ecclesiastici colore regiminis aliquo modo subrepere posset. Unde factum est ut epistolam ad imperatorem Mauricium dirigeret, cujus filium ex lavacro sancto susceperat, adjurans et multa prece deposcens, ne unquam assensum populis præberet, ut se hujus honoris gloria sublimaret. Sed præfectus urbis,

Germanus nomine, ejus nuntium anticipavit : comprehensoque eo ac disruptis epistolis, consensum quem populus fecerat imperatori direxit. At ille gratias Deo agens pro amicitia diaconi, eo quod locum ei deferendi honoris ut cupierat reperisset, data illico præceptione, ipsum institui præcepit.

եւ

11. Cumque in hoc restaret ut benediceretur, et lues populum devastaret, verbum ad plebem pro agenda pœnitentia hoc modo exorsus est: Oportet, fratres dilectissimi, ut flagella Dei, quæ metuere ventura debuimus, saltem præsentia et experta timeamus. Conversionis nobis aditum dolor aperiat, et cordis nostri duritiam ipsa quam patimur pœna dissolvat. Ut enim propheta teste prædictum est: Pervenit gladius usque ad animam (Jerem. iv, 10). Ecce etenim cuncta plebs, cœlestis iræ mucrone percutitur, et repentina singuli cæde vastantur. Nec languor D mortem prævenit, sed languoris moras, ut cernitis, mors ipsa præcurrit. Percussus quisque ante rapitur, quam ad lamenta pœnitentiae convertatur. Pensate ergo, qualis ad conspectum districti judicis pervenit, cui non vacat flere quod fecit. Habitatores quique

et monumenta pro mania. Quæ narrat hic Paulus, ex Greg. Tur. 1. x, c. 1, descripta sunt.

f Januario anni 590, ac vi Idus Febr., Pelagium mortuum esse tradit Anastasius. BOLLAND.

Imo fortasse Germanus sanguine fraterque Gre gorii, quem fratrem habuisse probavimus in ejus Vita, I. 1, c. 4, n. 5. Locus Greg. Tur. unde hæc sumpta, est ambiguus.

Guss., cumque tempus instaret; et ad marg., al. restarel, ex mera conjectura.

« PoprzedniaDalej »