Obrazy na stronie
PDF
ePub

mus autem quod Samaræi degentes Catanæ, pagana A se, ita ut die sabbati aliquid operari proniberent. Quos mancipia emerint, atque ea circumcidere ausu temerario præsumpserint. Atque idcirco necesse est ut omni modo zelum in hac causa sacerdotalem exerceas, et cum omni hoc vivacitate ac sollicitudine studeas perscrutari; et si ita repereris, mancipia ipsa sine mora in libertatem modis omnibus vindica, et ecclesiasticam eis tuitionem impende, nec quidquam dominos eorum de pretio quolibet modo recipere patiaris, qui non solum hoc damno mulctandi, sed etiam alia erunt pœna de legibus feriendi. › (Lib. vi, ep. 33.)

49. Sane quia Judæorum perfidia zelum Christianorum datis contra se muneribus ludificare solebat, non solum nil penitus ab eis capiebat, quinimmo eorum munera Gregorius execrabilia judicabat. Unde B Recaredo, regi Wisigothorum, post cætera scribit, dicens: Præterea indico, quia crevit de vestro opere in laudibus Dei hoc quod dilectissimo filio meo Probino, presbytero, narrante, 156 cognovi, quia cum vestra excellentia constitutionem quamdam contra Judæorum perfidiam dedisset, ii de quibus prolata fuerat rectitudinem vestræ mentis inflectere, pecuniarum summam offerendo, moliti sunt, quam excellentia vestra contempsit, et omnipotentis Dei placere judicio requirens, auro innocentiam prætulit. Qua in re mihi David regis factum ad memoriam venit, cui dum concupita aqua de cisterna Bethlehemitica, quæ inter hostiles cuneos habebatur, ab obsequentibus militibus fuisset oblata, protinus dixit : Absit a me, ut sanguinem istorum hominum bibam (Paral. xı, 19). Ĉ Quam quia fudit et bibere noluit, scriptum est: Libavit eam Domino (Ibid. 18). Si igitur ab armato rege in sacrificium Dei versa est aqua contempta, pensemus quale sacrificium omnipotenti Deo rex obtulit, qui pro amore ipsius non aquam, sed aurum accipere contempsit? Itaque, fili excellentissime, fidenter dicam quia libasti aurum Domino, quod contra eum habere nullo modo voluisti. Et cætera. (Lib. 1x, ep. 122.) 50. Hinc est quod sicut a majoribus traditur, et nos usque ad tempora nostra, dum adhuc pubesceremus, oculis nostris conspeximus, consuetudo vetus obtinuit ut omnes illius superstitionis homines quantumcunque pulcherrima mercimonia detulissent, numquam pontificalibus alloquiis fruerentur, nunquam obtutibus apostolicis potirentur, sed extra velum longissimæ porticus, non quidem in scamnis, sed in marmoreo pavimento sedentes, suscepta pretía numerabant, ne videlicet viderentur aliquid de manu pontificis accepisse. Nam reverendæ memoriæ Nicolaus pontifex, Arsenium, quondam Hortanæ civitatis episcopum, Judaicas tunc primum pelucias introducere molientem, adeo aversatus est, ut ei palatinam processionem vellet adimere, nisi superstitiosæ gentis vestes abjurando, cum sacerdotalibus infulis consuetudinaliter procedere studuisset.

[ocr errors]

51. Antichristi præcursores observari debere sabbatum prædicantes, Gregorius taliter refutavit : «Pervenit ad me quosdam perversi spiritus homines, prava inter vos aliqua, et sanctæ fidei adversa seminas

D

quid aliud nisi Antichristi prædicatores dixerim? Qui veniens, diem sabbatum atque Dominicum, ab omni faciet opere custodiri. Quia enim mori se simul et resurgere simulat, haberi in veneratione vult diem Dominicum. Et quia Judaizare populum compellit, ut exteriorem ritum Legis revocet, et sibi Judæorum perfidiam subdat, coli vult Sabbatum. Hoc enim quod per prophetam dicitur: Ne inferatis onera per portas vestras die Sabbati (Jer. xvII, 22): tandiu teneri potuit, quamdiu Legem licuit juxta litteram custodiri. At postquam gratia omnipotentis Domini nostri Jesu Christi apparuit, præcepta Legis, quæ per figuram dicta sunt, juxta litteram servari non possunt, Nam si quis dicit hoc de Sabbato esse servandum, dicat necesse est etiam carnalia sacrificia persolvenda; dicat præceptum quoque de circumcisione corporis adhuc usque retinendum. Sed contra se Paulum apostolum audiat dicentem : Si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest (Gal. v, 2). Nos itaque hoc quod de Sabbato scriptum est spiritaliter accipimus, spiritaliter retinemus. Sabbatum autem requies dicitur. Verum autem Sabbatum ipsum Redemptorem nostrum Jesum 157 Christum Dominum habemus; et qui lucem fidei cognoscit, si peccata concupiscentiæ ad mentem per oculos trahit, in die Sabbati onera per portas introducit. Non ergo in die Sabbati onera per portas introducimus, si in Redemptoris nostri gratia constituti, pondera peccati ad animam per sensus corporeos non trahamus. Nam idem Dominus ac Redemptor noster multa in die Sabbati legitur operatus, ita ut Judæos reprehenderet, dicens : Quis vestrum bovem, aut asinum suum non solvit in die Sabbati, et ducit adaquare (Luc. xi, 15)? Si ergo ipsa per se Veritas non custodiri juxta litteram Sab. batum præcepit, quisquis otium Sabbati secundum Legis litteram custodit, cui alteri nisi ipsi Veritati contradicit? Aliud quoque ad me perlatum est, vobis a perversis hominibus esse prædicatum, ut Dominico die nullus debeat lavari. Et quidem si pro luxu animi atque voluptate quis lavari appetit, hoc fieri nec reliquo quolibet die concedimus. Si autem pro necessitate corporis, hoc nec Dominico die prohibemus. Scriptum quippe est : Nemo umquam carnem suam odio habet, sed nutrit, et fovet eam (Ephes. v, 30). Et rursum scriptum est: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 14). Qui igitur carnis curam in concupiscentiis fieri prohibet, profecto in necessitatibus concedit. Nam si Dominico die corpus lavare peccatum est, lavari ergo die eodem nec facies debet. Si autem hoc in corporis parte conceditur, cur hoc, exigente necessitate toti corpori denegetur? Dominico vero die a labore terreno cessandum est, atque omni modo orationibus insistendum, ut si quid negligentiæ per sex dies agitur, per diem resurrectionis Dominica precibus expietur. (Lib. xi, ep. 1.)

52. Tanta compassionis gratia circa omnes Gregorius redundabat, ut alterius infirmitatem in suo corpore hunc sustinuisse, si velis, aspicias. Unde Joanni, Ravennati episcopo, scribens, ait: Dominicis man

datis præcipimur proximos sicut nosmetipsos dili- A invenerunt percussum, quia fraternitatem tuam retu

gere, eorumque languoribus tanquam propriis infir-
mitatibus condolere. Quorum memor vestra frater-
nitas competenti sibi more Castorium fratrem et
coepiscopum nostrum, et prius per compassionem
studuit visitare, et eum postmodum excrescente
molestia corporis, in Ravennati urbe suscipere. Unde
non solum nos impensa charitatis, sed et Deum vo-
bis fecistis proculdubio debitorem, cui in fratris
infirmitate condoluisse probamini, ipsumque ægrum
in sui membri molestia non solum visitasse, sed etiam
suscepisse. Quem quidem ipse pro sua simplicitate
illic ordinare omnino renuebam; sed petentium im-
portunitas fecit, ut contradicere nullatenus potuis
sem. Si autem fieri potest, multum mihi et ipsi con-
sulitis si eum ad me vel per Siciliam transmitta- B
tis. › (Lib. 1, ep. 35.)

Castorium,

Item Leontio, episcopo Urbinati: fratrem coepiscopumque nostrum, Romæ pro corporis sui molestia retinemus; et quia nunc ad suam non valet ecclesiam remeare, propterea, eo absente, ecclesiæ ipsius fraternitati tuæ visitationis operam providemus delegandam. › (Lib. I, ep. 24.)

Item universis habitatoribus Arimini: Si culpam vestram, filii dilectissimi, intentius velitis attendere, assidua vos apud Deum debetis oratione purgare, quod episcopum vestrum non devota mente, nec, ut filii, suscepistis; quem inquietudo et tribulatio a vobis illata ad hoc usque perduxit, ut molestiam corporalem incurreret, quamvis in eo 158 nihil de his quæ nobis sunt scripta cognovimus, sed solam inesse debilitatem vidimus, pro qua eum hic retinere curáVimus. (Ibid. ep. 25.)

Item Eulogio patriarchæ Alexandrino: Ante hoc temporis Bonifacii chartularii responsalis mei, qui in urbe regia demoratur, vehementer me scripta turbaverunt, quæ dicebant dulcissimam mihi atque suavissimam sanctitatem vestram defectum corporei luminis pertulisse. Ex quibus scriptis gravi mœrore perculsus sum, sed subito Creatoris ac Redemptoris nostri gratia prosperante, beatitudinis vestræ suscepi epistolam, et sanum de ea corporis molestia quam audieram agnoscens, exsultavi vehementer, quia tanta cordis lætitia secuta est quanta prius tristitia amaritudo præcesserat. Scimus enim quia in omnipotentis Dei adjutorio multorum salus est vita vestra. (Lib. xi, ep. 42.)

Item Rusticianæ patricia: Quoties de urbe regia ad nos aliquis venit, curæ nobis est de corporis vestri sospitate requirere. Sed peccatis meis facientibus, et semper audio quæ me tædet audire, quia in tanta tenuitate atque debilitate adhuc in vobis referunt podagræ dolores excrescere. Sed oro omnipotentem Dominum, ut omnia quæ in vestro corpore aguntur, ad salutem animse dirigantur, flagella temporalia æternam vobis quietem præparent, et per eos dolores qui cum fine sunt gaudia vobis sine fine concedat. › (Ibid. ep. 22.)

[ocr errors][merged small]

C

lerunt de vomitu sanguinis ægrotare. Ex qua re sol licite, et singulatim eos quos hic doctos lectione novimus medicos fecimus requiri, et quid singuli senserint, quidve dictaverint, sanctitati vestræ scriptum misimus, qui tamen quietem et silentium præ omnibus dictant. Quam si tua fraternitas in sua ecclesia possit habere, valde sum dubius: et ideo videtur mihi ut ordinata illic ecclesia, vel qui missarum solemnia celebrent, vel qui episcopii curam gerere, hospitalitatem et susceptionem possit exhibere, quive monasteriis custodiendis præesse, tua fraternitas ad me ante æstivum tempus debeat venire, ut ægritudinis tuæ ego specialiter, inquantum valeo, curam geram, quietemque tuam custodiam, quia huic egritudini æstivum tempus modici vehementer dicunt esse periculosum. Et valde pertimesco, ne si curas aliquas cum adversitate temporis ceperis, amplius ex eadem molestia pericliteris. Ego enim ipse valde sum debilis, et omnino est utile ut cum Dei gratia sanus ad tuam ecclesiam redeas, aut certe si vocandus es, inter manus tuorum voceris, et ego, qui me morti proximum video, si me omnipotens Deus ante vocare voluerit, inter tuas manus debeam transire. › (Regist. lib. x1, ep. 33.)

53. Pro barbarorum incursionibus bis in hebdomada fieri litanias Gregorius decernebat. Quapropter universis episcopis Sicilia scribens, ait Super afflictiones et gemitus quos annosa hic continuatione de hostibus sustinemus, major nos metus excruciat, quod inimicos nostros omni annisu ad Siciliæ invasionem cognoscimus festinare. Sed ne, hoc illis molientibus, prosperitatem multitudo nostrorum præbeat peccatorum, toto nos corde ad Redemptoris nostri remedia conferamus, et quibus resistere virtute non possumus, lacrymis obviemus. Nam quid vobis cavendum, quidve sit vehementius formidandum, ex istius provincia 159 debetis desolatione colligere. Itaque hortor, fratres charissimi, ut, omni hebdomada, quarta et sexta feria litaniam inexcusabiliter indicatis, et contra hos barbarica crudelitatis incursus supernæ protectionis auxilium imploretis. > (Lib. x1, ep. 51.)

54. Tandem Siciliam simoniaca hæresi libidineque sordentem Gregorius, sicut modo cernitur, perituram prædixit, Maximiano, episcopo Syracusano, scribens: Tanta nobis subinde mala quæ aguntur in illa provincia nuntiantur, ut, peccatis facientibus, quod avertat omnipotens Deus, celeriter eam perituram credamus. (Ibid.)

55. Sed et pejora prioribus esse futura, præsago spiritu, Maximo, Salonitano episcopo, scribit, dicens: Ad Romanam urbem veniens communis filius presbyter Veteranus ita me podagræ doloribus debilem reperit, ut fraternitatis tuæ epistolis per me respondere nullatenus valuissem. Et quidem de Sclavorum gente, quæ vobis valde imminet, et affligor vehementer et conturbor. Affligor in his quæ jam in vobis patior; conturbor autem quia per Istria adituin jam ad Italiam intrare cœperunt. De Juliano autem

[ocr errors]

justitia promittatur, et per omnia commoneantur exire, atque suorum actuum reddere rationem. Quibus etiam ecclesiæ vestræ defensorem deputare vos convenit, cujus sollicitudine ea quæ illis fuerint promissa serventur. › (Lib. x, ep. 38.)

58. Quantæ humilitatis Gregorius fuerit, cum ex multis, tum ex his manifestissime poterit deprehendi, quod omnes quidem sacerdotes, fratres et comministros, clericos autem diversi ordinis dilectissimos filios, at vero laicos viros dominos, et feminas dominas, in suis litteris nominabat, neque ab aliquo se summum pontificem aut universalem sive dominum vocari æquanimiter permittebat. Nam ut ea quæ super hujusmodi comprehensa sunt prætermittam,

Scribone quid dicam? Quando ubique video quia no- A mentum ab his quorum interest de servanda lege et bis peccata nostra respondeant, ut et foris a gentibus, et intus a perversis judicibus conturbemur? Sed nolite de talibus omnimodo contristari, quia qui post nos vixerint deteriora tempora videbunt, ita ut in comparatione sui temporis felices nos æstiment dies habuisse. In quantum vero fraternitas tua prævalet, opponere se pro oppressis debet; quæ, etiamsi prodesse minime valuerit, ipsa omnipotenti Deo mentis devotio sufficit, quam dedit. Scriptum est enim : Eripe eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses (Prov. XXIV, 11). Quod si dixeris Vires non suppetunt, qui inspector est cordis ipse intelligit. In omni ergo quod agis, inspectorem cordis appete habere placatum. Quidquid est unde illi placeas facere non omittas. Nam humani B Rusticianæ patricia scribens, ait: Excellentiæ veterrores et gratiæ, fumo sunt similes, qui leni aura raptus evanescit. Hoc certissime scito, quia placere Deo sine pravis hominibus nullus potest. In tanto ergo se æstimet fraternitas tua omnipotenti Deo placuisse, quanto se perversis hominibus displicuisse cognoverit. Ipsa tamen defensio pauperum moderata et gravis sit, ne, si quid nimis rigide agitis, ex juventute vos arbitrentur homines superbire. Sed talis necesse est ut inveniatur pro oppressis vestra defensio, quatenus et humiles protectionem sentiant, et oppressores non facile inveniant quod ex malevola mente reprehendant. Attende ergo quod ad Ezechielem dicitur : Fili hominis..... increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas (Ezech. 11, 6). Et beatus Job ait: Frater fui draconum, et socius struthionum (Job C xxx, 29). Et Paulus discipulis dicit: In medio nationis pravæ et perversa, inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo (Phil. ii, 15). Tanto ergo debemus cautius ambulare, quanto nós scimus inter Dei inimicos vivere. (Regist. lib. x, ep. 36.)

56. Hujus cautelæ suæ conscius Romano defensori Gregorius ait: Pervenit ad nos quia quidam homines, minorent omnimodo discretionem tenentes, in sais nos periculis implicari desiderant, atque ita volunt ab ecclesiasticis personis defendi, ut ipsæ quoque ecclesiasticæ personæ ex eorum culpa teneantur. Idcirco præsenti te præceptione admoneo, et per te fratrem et coepiscopum nostrum domnum Joannem, vel cæteros 160 qui interesse possunt, ut patrocinia ecclesiastica, sive mea suscipiatis scripta, sive etiam ea minime fuerint directa, sub tanto moderamine debeatis impendere, quatenus, si qui in furtis publicis implicati sunt, a nobis non videantur injuste defendi, ne opinionem male agentium ex indiscretæ defensionis ausu in nos ullo modo transferamus, sed quantum decet, ecclesiam admonendo et verbum intercessionis adhibendo, quibus valetis succurrite, ut et illis opem feratis, et opinionem sanctæ Ecclesiæ non inquinetis. (Lib. ix, ep. 27.)

57. Item Januario, episcopo, post aliqua . ‹ Si qui eorum de quibus est aliqua quæstio in ecclesiam fortasse refugerint, ita debet causa disponi, ut nec ipsi violentiam patiantur, nec hi qui dicuntur oppressi damna sustineant. Curæ ergo vestræ sit ut eis sacra

[ocr errors]

D

stræ scripta suscepi, quæ me in gravissima ægritudine positum, de salute, de devotione, ac de dulcedine sua omnino relevarunt. Unum vero ægre suscepi quia in eisdem epistolis ad me (quod semel esse poterat) sæpius dicebatur: Ancilla vestra, ancilla vestra. Ego enim, qui per episcopatus onera servus sum omnium factus, qua ratione te mihi ancillam dicis, cujus ante susceptum episcopatum proprius fui? Et ideo rogo per omnipotentem Deum ne hoc verbum aliquando ad me in scriptis vestris inveniam. (Lib. x1, ep. 44.)

59. Hujus humilitatis mansuetudine Gregorius non solum Theudelinda reginæ Langobardorum pro tribus capitulis, verum etiam, inter alios, Savino quoque, suo subdiacono, satisfacere non renuit, dicens :

Exeuntes maligni homines turbaverunt animes vestros, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant, adstruentes quod aliquid de sancta Chalcedonensi synodo piæ memoriæ Justiniani temporibus sit imminutum, quam nos omni fide omnique devotione veneramur; et sic quatuor synodos sanctæ universalis Ecclesiæ sicut quatuor libros sancti Evangelii recipimus. De personis vero de quibus post terminum synodi aliquid actum fuerat, ejusdem piæ memoriæ Justiniani temporibus est ventilatum; ita tamen ut nec fides in aliquo violaretur, nec de eisdem personis aliquid aliud ageretur, quam apud eamdem sanctam Chalcedonensem synodum fuerat constitutum. Anathematizamus autem, si quis ex definitione fidei quæ in eadem synodo prolata est, aliquid imminuere præsumpsit, vel quasi corrigendo ejus sensum mutare, sed sicut illic prolata est, per omnia custodimus. Te ergo, fili charissime, decet ad unitatem fidei remeare, 161 ut finem tuum valeas in pace concludere, ne malignus spiritus, qui contra te per alia opera prævalere non potest, ex hac causa inveniat unde tibi in die exitus tui in aditu regni cœlestis obsistat. (Lib. m, ep. 10.)

[ocr errors]

60. Item Gregoriæ, cubicularia Augustæ, post cætera: Quod dulcedo tua in suis epistolis subjunxit, importunam se mihi existere quousque scribam mihi esse revelatum quia peccata tua dimissa sint, rem et difficilem et inutilem postulasti. Difficilem quidem, quia ego indignus sum, cui revelatio fieri debeat; in utilem vero, quia secura de peccatis tuis fieri non de

bes, nisi cum jam in die vitæ tuæ ultimo plangere ea- A halaret, Sabiniano suo diacono Constantinopolitano

dem peccata minime valebis; quæ dies quousque veniat, semper suspecta, semper trepida, metuere culpas debes, atque eas quotidianis ffetibus lavare. › (Lib. vii, Ep. 25.)

scribens, ait: Unum est quod breviter suggeras serenissimis dominis nostris, quia si ego servus eorum in morte Langobardorum me miscere voluissem hodie Langobardorum gens nec regem, nec duces, nee comites haberet, atque in summa confusione divisa esset. Sed quia Deum timeo, in morte cujuslibet hominis me miscere formido. Malchus autem idem episcopus neque in custodia fuit, neque in aliqua affictione, sed die qua causam dixit et addictus est, nesciente me, a Bonifacio notario in domum ejus ductus est, ibique prandidit, et honoratus est ab eo, et nocte subito mortuus est inventus. › (Lib. IV, ep. 47.)

65. Igitur in omnibus suis dictis vel operibus, Gre

61. Item Anastasio, presbytero Isauriæ, post aliqua : Tua itaque fraternitas quantum in charitate perfecla sit, scio: et qui omnipotentem Deum multum diligit, oportet ut de proximo multum præsumat. Non enim loca vel ordines Creatori nostro proximos faciunt, sed ei nos aut merita bona conjungunt, aut mala disjungunt. Quia ergo adhuc incertum est, quis interius qualis sit, cur non audeas scribere, cum inter me et te quis sit superior ignores? Et quidem bene te vivere scio, me autem multis oneratum peccatis cognosco. Sed etsi ipse peccator es, tamen me multo B gorius imminentem futuræ retributionis diem ultimelior es, quia tua tu tantummodo, ego vero et eorum qui mihi commissi sunt peccata porto. In hoc ergo te altum, in hoc te magnum aspicio, quia ante humanos oculos in magno atque in alto loco minime profecisti in quo sæpe dum exterius ab hominibus honor tribuitur, ad ima animus mergitur, quia curis discerpentibus gravatur. Tibi autem omnipotens Deus juxta hoc quod scriptum est, Ascensus in corde disposuit in valle lacrymarum (Psal. xxx1, 6). Multo autem mihi altior, multo sublimior videri poteras, si neque ducatum monasterii quod Neas dicitur suscepisses. › (Lib. vii, ep. 32.)

mum perpendebat, tantoque cautius cuncta cunctorum negotia ponderabat quanto propinquius finem mundi insistere, ruinis ejus crebrescentibus, advertebat. Quapropter in homiliis Evangelicis perhibet dicens Exsurget gens contra gentem et regnum adversus regnum, et erunt terræ motus magni per loca, pestilentiæ et fames. » Et quibusdam interpositis adjunxit: Et erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris et fluctuum. Ex quibus profecto omnibus alia jam facta cernimus, alia in proximo ventura formidamus. Nam gentem contra gentem exsurgere, earumque pressuram terris iusistere, plus jam in nostris tribulationibus cernimus qnam in codicibus le gimus. Quod terræ motus urbes innumeras obruat, ex aliis mundi partibus, scitis, quam frequenter au. divimus. Pestilentias sine cessatione patimur. Signa vero in sole, et luna, et stellis' adhuc aperte minime vidimus; sed quia hæc non longe sint, ex ipsa jam aeris immutatione colligimus. Quamvis prius quam Italia gentili gladio ferienda traderetur, igneas in cœlo acies vidimus, ipsumque qui postea humani generis fusus est, sanguinem coruscantem. Confusio I autem maris et fluctuum necdum nova exorta est, sed cum multa jam prænuntiata sint completa, dubium non est quin sequantur etiam pauca quæ restant, quia sequentium rerum certitudo est præteritarum exhibitio. Et paulo post : Ecce, fratres mei, jam cernimus quod audiebamus. Novis quotidie et

62. Item Stephano episcopo, inter alia: ‹ Multum mihi, et ultra quam indignus audire debui, favorein in epistolis demonstratis. Et scriptum est: Ne laudes C kominem quamdiu vivit (Eccli. x1, 30). At tametsi audire talia dignus non fui, orationibus vestris pelo ut dignus efficiar, ut si bona in me non ideo dixistis quia sunt, ideo sint quia dixistis. › (Lib. vii, ep. 8.) 63. Sed ne solis verbis tanti præsulis humilitas inculcari credatur, superest ut ex Græcorum relationibus ad me nuper interpretatis eadem Patris humilitas vivis operibus demonstretur, in quibus videlicet ita Lefertur. Enarravit nobis abbas Joannes, Persa, sanétus et reverendus vir existens, de magno Gregorio beatissimo papa romano, dicens: Olim ivi Romam ad adorandum loculos sanctorum apostolorum Petri et Pauli; et una dierum, cum starem in medio civitatis, video papam Gregorium per me transiturum, et cogitavi me mittere ante eum. Cum ergo appropin- D crebrescentibus malis mundus urgetur. Ex illa plebe

quasset mihi papa, videns quia pergerem ut mitterem me ante eum, sicut coram Deo dico, fratres, primus misit se ante me super terram, et non ante surrexit quam ego prior surgerem, et amplexatus me cum multa humilitate, tribuit mihi per manum numismata tria, et jussit mihi dari casulam et necessifates meas omnes. Glorificavi ergo Deum, qui donavit ei talem humilitatem circa omnes, et eleemosynam et charitatem. (Prat. spirit., c. 151.)

162 64. Hinc est quod patientissimus pastor Gregorius peues imperatorem Mauricium,sibi prorsus infensum, dudum accusatus quod Malchum episcopum, sui patrimonii provisorem, pro retentis pensionibus Landiu in custodiis afflixisset quousque spiritum ex

innumera quanti remanseritis aspicitis, et tamen adhuc quotidie flagella urgent, repentini casus opprimunt, novæ nos et improvisa clades affligunt. Sieut enim in juventute viget corpus, forte et incolume manet pectus, torosa cervix, plena sunt brachia; in annis autem senilibus statura curvatur, cervix exsiccata deponitur, frequentibus suspiriis pectus urgetur, virtus deficit, loquentis verba anhelitus intercludit (nam si languor desit, plerumque senibus ipsa salus ægritudo est): ita et mundus in annis prioribus velut in juventute viguit, ad propagandam humani generis prolem robustus fuit, salute corporum viridis opulentia rerum pinguis; at nunc ipsa sua senectute deprimitur, et quasi ad vicinam mortem

in medio ejus quia prius quidem in ea vehementer incaluit actio gloriæ sæcularis, sed postinodum ipsa gloria cum suis sequacibus defecit. Per ossa etenim potentes sæculi, per carnes vero populi designantur: quia sicut carnes ossibus portantur, ita per potentes sæculi, infirmitas regitur populorum. Sed ecce jam de illa omnes hujus sæculi potentes ablati sunt: ossa ergo excocta sunt. Ecce populi defecerunt : carnes ejus 164 liquefactæ sunt. Dicatur ergo: Congere ossa quæ igne succendam, consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. Ubi enim senatus? ubi jam populus? Contabuerunt ossa, consumptæ sunt carnes, omnis in ea sæcularium dignitatum ordo extinctus est. Excocta est universa

molestiis crebre centibus urgetur. (Homil. 1 in A dicitur : Efferbuit coctio ejus, et decocta sunt ossa illius Evang.) Et iterum : « Euntes prædicate, dicentes quia appropinquabit 163 regnum coelorum (Matt. x, 7). Hoc jam, fratres charissimi, etiamsi Evangelium taceat, mundus clamat. Ruinæ namque illius voces sunt. Qui enim tot attritus percussionibus a gloria sua cecidit, quasi jam nobis e proximo regnum aliud, quod sequatur, ostendit. Ipsis jam et a quibus amatur amarus est. Ipse enim ejus ruinæ prædicant quod amandus non est. Si enim ruinam sui donius quassata minaretur, quisquis in illa habitaret fugeret, et qui stantem dilexerat recedere quantocius a cadente festinaret. Si igitur mundus cadit, et nos eum amando complectimur, opprimi volumus potius quam habitare, quia nulla nos ratio a ruina illius separat quos in ejus passionibus amor ligat. Facile ergo est nunc B compositio ejus, et tamen ipsos nos paucos qui rejam, cum destructa omnia cernimus, animum nostrum ab ejus dilectione disjungere. Sed hoc illo in tempore difficillimum fuit, quo apostoli prædicare cœleste regnum invisibile mittebantur, cuin longe lateque omnia cernerent florere regna terrarum. › (Homil. 4 in Evang.)

66. Quæ autem de istius urbis Gregorius incommoditate descripserit indicabo, quatenus ii qui, nunc in ruinis ejus habitantes, eam ordinatiorem ac per hoc valentiorem fuisse non autumant, contremiscant. Ait enim in expositionis Ezechielis homilia octava decima sic Quid est jam, rogo, quod in hoc mundo libeat? Ubique luctus aspicimus, ubique gemitus audivimus. Destructæ urbes, eversa sunt castra, depopulati sunt agri, in solitudinem terra redacta est. Nullus in agris incola, pene nullus in urbibus habitator remansit; et tamen ipsæ parvæ generis humani reliquiæ adhuc quotidie et sine cessatione feriuntur, et finem non habent flagella coelestis justitiæ, quia nec inter flagella correcta sunt actionis culpæ. Alios in captivitatem duci, alios detruncari, alios interfici videmus. Quid est ergo quod in hac vita libeat, fratres mei? Si talem mundum adhuc diligimus, non jam gaudia sed vulnera amamus. Ipsa autem quæ aliquando mundi domina esse videbatur, qualis remanserit Roma conspicimus, immensis doloribus multipliciter attrita, desolatione civium, impressione hostium, frequentia ruinarum ita ut in ea completum esse videamus quod contra urbem Samariam per Ezechielem prophetam prædictum est: Pone ollam, pone, inquam, et mitte in ea aquam, et congere frusta ejus in eam; et paulo post : Efferbuit coctio ejus, et decocta sunt ossa ejus in medio illius; atque iterum: Congere ossa quæ igne succendam, consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat et liquefiat æs ejus (Ezech. xxiv, 10 et seq.). Tunc enim nobis olla posita est, cum hæc est civitas constituta. Tunc enim in ea aqua missa est, et frusta ejus congesta sunt, quando ad eam undique populi confluebant, qui, velut aqua calens, actionibus mundi fervescerent, et quasi frusta carhium in ipso suo fervore liquarentur. De qua bene

C

mansimus, adhuc quotidie gladii, adhuc quotidie innumeræ tribulationes premunt. Dicatur ergo: Pone quoque eam super prunas vacuam. Quia enim senatus deest, populus interiit; et tamen in paucis qui sunt dolores et gemitus quotidie multiplicantur: jam vacua ardet Roma. Quid autem ista de hominibus dicimus, cum ruinis crebrescentibus ipsa quoque ejus destrui ædificia videmus? Unde apte de civitate jam vacua subditur: Incalescat et liquefiat æs ejus. Jam enim et ipsa olla consumitur, in qua prius carnes et ossa consumebantur : quia postquam defecerunt homines, etiam parietes cadunt. Ubi enim sunt qui in ejus aliquando gloria lætabantur? Ubi eorum pompa? ubi superbia? ubi frequens et immoderatum gaudium? Impletum est in ea quod contra destructam Niniven per prophetam dicitur: Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum (Nahum. 11, 11)? An ejus duces ac principes leones non erant, qui per diversas mundi provincias discurrentes prædam sæviendo et interficiendo rapiebant? Hinc leonum catuli inveniebant pascua : quia pueri, adolescentes, juvenes sæculares et sæcularium filii, huc undique concurrebant, cum proficere in hoc mundo voluissent. Sed ecce jam desolata, ecce contrita, ecce gemitibus oppressa est. Jam nemo ad eam currit, ut in hoc mundo proficiat. Jam nullus potens et violentus remansit, qui opprimendo, prædam diripiat. Dicamus ergo Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulo· rum leonum? Contingit ei quod de Judæa novimus D per prophetam dictum : Dilata calvitium tuum sicut aquila (Mich. 1, 10). Calvitium quippe hominis in solo capite fieri solet, calvitium vero aquila in toto fil corpore, quia cum valde senuerit, plumæ ejus ac pennæ ex omnibus illius membris cadunt. Calvitium ergo suum sicut aquila dilatat, quia plumas perdidit dum populum amisit. Alarum quippe pennæ ceciderunt cum quibus volare ad prædam consueveral, quia homines ejus potentes extincti sunt per quos aliena rapiebat.

Item in Dialogorum libro secundo : Præterea, inquit, antistes Canusinæ ecclesiæ ab Benedictum Domini famulum venire consueverat, quem vir Dei pro vitæ suæ merito valde diligebat. Is itaque dum cum illu de ingressu regis Totile et Romanæ urbis

« PoprzedniaDalej »