Obrazy na stronie
PDF
ePub

QUÆ IN HOC TOMO LXXV CONTINENTUR.

Præfatio generalis.

Vita S. Gregorii papæ, auctore Paulo Diacono.

Eadem, auctore Joanne Diacono.

Eadem, ex ejusdem S. Gregorii papæ scriptis potissimum adornata.
In expositionem Beati Job Moralia, seu Moralium libri (a primo usque
ad decimum septimum, cæteris in sequentem tomum translatis).

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

SANCTISSIMO PATRI

CLEMENTI XI,

PONTIFICI MAXIMO.

Inter omnia quæ tui pontificatus exordium commendarunt sane plurima et præstantissima, beatissime Pater, illud præ cæteris laude dignissimum nobis videtur, quod adulatoribus valere jussis, solos audire volueris antiquæ ac spectatæ virtutis viros, qui liberrime monerent, et sine fuco vera dicerent. Nec alia quidem ratione tuorum consiliorum participem facere potissimum decrevisti sanctissimum abbatem Clarævallensem, propter summam loquendi, monendi, etiam arguendi libertatem tibi gratissimum cujus idcirco libros de Consideratione ad Eugenium papam liberiori scriptos calamo, seorsim typis iterum subjicere nobis jussisti, ut pro enchiridio tibi essent, ac facile possent circumferri, nec a tuo unquam avellerentur conspectu.

Quam accepta fuerit Sanctitati tuæ, nova hæc editio ipsi nuncupata, significare dignata est suis pontificiis litteris ad præpositum nostrum generalem (8 Martii 1701), quæ ad audenda majora nobis animos addidere; præsertim cum ex ipsis, et ex aliis ad eumdem scriptis (6 Junii 1702) intelligeremus, nostrum in recensendis sanctorum Ecclesiæ Patrum operibus institutum, a Beatitudine tua (quod maxime in votis erat) laudari et approbari. Quid enim efficacius ad levandos labores nostros, etsi arduos, in tam difficili quam cepimus reipublicæ litterariæ provincia?

Itaque cum tunc prelo subjicere cepissemus sancti Gregorii Magni opera omnia per sexennium ad manuscriptos Codices recensita, emendata, aucta et illustrata notis, novum hunc studiorum nostrorum fetum tuo sacro nomini nuncupandum statim judicavimus. Neque vero dubitamus, sanctissime Pater, quin a te, ut par est, excipiatur Gregorius noster, imo multiplici jure tuus. Si enim omnibus consiliis tuis interesse voluisti Bernardum, dignus est sane Gregorius qui præsit. Assideat clavum navis Petri tenenti, qui eamdem tot annis, tanta prudentia, gravissimas inter procellas gubernavit, difficillimisque temporibus, hoc est miserabili quod agimus ævo simillimis. Habeat semper ob oculos pastorum princeps librum regulæ pastoralis plane aureum, quem omnibus olim episcopis in ordinatione datum et commendatum legimus. E supremo Ecclesiæ throno iterum puriora fundat oracula doctor ter maximus dignitate, eruditione, sanctitate, cujus in medio Ecclesiæ Dominus os aperuit, et quem replevit spiritu sapientiæ et intellectus. Agnoscatur denique redivivus in Clemente Gregorius.

Hæ fere sunt rationes, beatissime Pater, quæ nos impulerunt ut ad tua provoiuti vestigiaGregorium Magnum recens a nobis in lucem editum Sanctitati tuæ offerre auderemus, quamvis aliæ multæ quidem gravesque suppetant. Et sane non aliis quam pontificiis auspiciis decebat rursum diem aspicere pontificem illum tot titulis maximum. Gregoriana opera Vaticanis typis excusa jam Sixto V nuncupata fuere. Notas et observationes quas in Gregorianas epistolas elucubravit Antonius Dadinus Alteserra Clementi IX dicavit. Quid supererat nisi ut Editionem hanc universorum sancti Gregorii operum novissimam, omnium quæ præcesserunt locupletissimam, et quantum licuit absolutissimam, Clementi XI, consecraremus? Igitur ad sanctam sedem, unde exierunt hæc scientiæ et sapientiæ flumina, revertantur, ut iterum fluant, et in universum orbem Christianum diffundantur.

Et quidem inde nobis affulsit consilium aggrediendi tanti operis, et auxilium ad perficiendum. Cum enim sancti hujus doctoris vitam vulgassemus, eamque felicis recordationis Innocentio XII gratissimam fuisse nos docuisset litteris suis eminentissimus cardinalis Spada (8 Aprilis 1698), et ad majora tentanda, impertita nomine summi pontificis apostolica benedictione, provocasset; statim de divina ope quasi certi, ad publieanda quoque novis curis, novisque typis Gregorii Magni opera nos accinximus. Quod igitur cœptum est auspice anteces

PATROL. LXXV.

1

11

EPISTOLA NUNCUPATORIA.

12

sore tuo, nune absolutum, tibique summa cum animi demissione oblatum accipere non dedignetur Sanctitas tua. Etsi vero præ tantæ celsitudinis formidine ad thronum tuum accedere, ac editum a nobis Gregorium Magnum offerre trepidaremus; ille nostris e manibus elapsus in sinum tuum ultro involaret, sedem videlicet sibi notam et amicam hospes familiarissimus et charissimus.

Attamen unum est, quod ne tibi minus placeat in Gregorio Magno plurimum veremur, beatissime Pater. Diligis, ut diximus, qui moneant, et laudantes odisti. Te nihilominus ab æquissimo pontifice laudatum iri ne dubites, qui optimos episcopos (a) laudibus ad cœlum tollere consuevit. Ah! quanta exsultatione tibi gratulatur, quem juxta promulgatas a se leges in libro Regulæ Pastoralis (Reg. Past. in exordio) ad sancti Petri cathedram vocatum, ex earumdem præscripto vivere, docere, regere, hisce perditissimis temporibus; nec minus infirmitatem suam quotidie agnoscere, pene admirabundus conspicit! Quam lætus delineatam in suis aut scriptis aut gestis eximii Pastoris imaginem, in te feliciter expressam agnoscit!

Hæc quam invitus audias nos non latel, Pater sanctissime, cum non semel ut a tuis laudibus temperaremus, imperaveris. At patere ut posteritati, ut æternitati commendemus (quod Ecclesiæ, quod ævo nostro certe perhonorificum) quanta tibi cum Gregorio, pontificum fere omnium qui post Petrum Romanam cathedram obtinuerunt, maximo, similitudo sit et conve nientia.

Etenim si natales attendimus, genus utrique patricium aut senatorium; parentes religione magis quam nobilitate conspicui. Si studia quærantur, Gregorius noster « disciplinis liberalibus, grammatica, rhetorica, dialectica, a pueritia ita est institutus, ut nulli in Urbe hac, licet florerent hic studia litterarum, putaretur secundus (Paulus Diac.). » Tevero, beatissime Pater, a prima ætate litteris humanioribus Latinis et Græcis excultum Roma suspexit nondum duodecim annos natum, ac de futura eruditione in omni disciplinarum et scientiarum maxime sacrarum genere augurium sumpsit. Cujus quidem specimen fuerunt nonnullæ sanctorum Patrum homiliæ, (b) Menologiumque vetus : quæ cum e Græco in Latinum convertisses, luce dignissima, severiorum etiam censorum æstimatione judicata sunt. Dehinc sodalem te habere ambierunt (c) celebres academiæ, et virorum eruditorum cœtus.

Gregorius « in annis adolescentiæ Deo cœpit devotus existere, et ad superne vitæ patriam totis desideriis anhelare (Paulus Diac.).» Tu lubrica etiam in ætate, contra vitia summa morum innocentia vallatus, divinis rebus totum te statim addixisti.

Gregorium præturam Romæ gessisse legimus; quo in munere egregia prudentiæ, probitatis, integritatis, paternæ in populos charitatis, aliarumque virtutum exempla cæteris judicibus præbuit. Te quoque prætorem et præfectum meruerunt habere Urbs vetus, Reate, Sabini; nec alio fere quam laudatarum virtutum satellitio cinctum, plus amare didicerunt quam formidare. Gregorius ad sacrum ministerium assumptus, Pelagio 11 in scribendis epistolis adjutor fuit (Paulus Diac., lib. ш de Gest. Langob. c. 20). Tu vero post eminentissimi cardinalis Slusii obitum, ab Innocentio XI, applaudente sacro senatu, et a duobus aliis qui te præcesserunt summis pontificibus, præ cæteris tum prælatis tum etiam cardinalibus ad id muneris vocatus, illud strenue exsecutus es, licet ab Alexandro VIIIin purpuratorum patrum collegium adlectus, et multis ecclesiasticis negotiis præpositus, vix ullum ad scribendum otium invenires.

His gradibus, beatissime Pater, ad supremi pontificatus fastigium ascendisti, omnium suffragio vocatus, te solo reluctante. Nondum obductam cicatricem refricare cogimur, et dolorem renovare; qui certe lantus fuit, ut in febrim incideris : sed hæc silentio præterire non licebat, in quibus Gregorium Magnum perfectius refers et exhibes. Quis enim nesciat sanctissimum virum, cum in pontificem electum se intellexisset, juga sibi consuluisse, ac provection m suam ad summam illam dignitatem, continuis lacrymis tanquam gravissimum casum, quandiu vixit deflevisse?

Utinam, sanctissime Pater, aa mujorem tui pontificatus cum Gregoriano similitudinem, non conferrent terræmotus aliæque calamitates, quibus Romam totamque Italiam attritam lu

(a) Legendæ epistolæ ad Eulogium Alex., Anastasium Antioch., Dominicum Carthag., Leandrum Hispalensem, etc.

(b) Laudatur aliquando a Bollandianis.

(c) Academia de gl Umoristi, Reginæ Sueciæ, etc.

[ocr errors]

gemus. Et his quidem divinæ justitiæ flagellis ita sævientibus, Gregorius olim reconciliator accedens, populum ad pœnitentiam gravi oratione commovit (In fine homil. in Evang., tom. I Gregor. Turon.), quæ miro plausu statim excepta, per orbem volitavit Christianum; nec non institutis publicis supplicationibus, vim Deo gratam faciens, angelum ultorem exurmavit. Tu vero non dissimili eventu, cum terræmotibus quassata Roma periclitaretur, eleganti æque ac efficaci adhortatione, in omnes orbis Christiani provincias mox disseminata, pœnitentiæ opera trepidantibus et fugientibus a facie arcus imperasti; ac fusis lacrymis precibusque inter Deum et populum stans velut alter Phinees placasti, et cessavit quassatio. Quo tempore collectam et alias orationes in terræmotibus dicendas elucubrasti, quibus ditandum non immerito censuimus librum Sacramentorum sancti Gregorii denuo a nobis editum (Tom. III); ut in hoc etiam tibi, sanctissime pontifex, cum Gregorio conveniat, quod utrique sacer ille Codex suum debeat incrementum.

Quandoquidem cœpimus de re sacra loqui, commemorare liceat homilias illas Gregorianis jure meritissimo æquiparandas, quas inter missarum solemnia jam plurimas habuisti ad populum. In his nihil fucatam redolet eloquentiam: Sermo vivus et efficax; quippe totus ex Dei verbo et sacræ Scripturæ sententiis contextus, quam, ob assiduam ejus meditationem, mira facilitate ad quodlibet argumentum pertractandum adducis, non invitam trahis. Quantus est populi Romani plausus, quando te sacro e suggestu oracula fundentem avide audit; recordaturque Leonis Magni et Gregorii Majoris, qui Romanis ex pontificibus pene soli ante te hoc pastorali officio functi sunt: ob infinita scilicet quibus distinebantur negotia. Earumdem, imo majorum curarum sustinet molem Sanctitas tua; tota fere Italia, orbe Christiano prope universo bellis et odiis conflagrante, quæ incendia restinguere sollicitus, animum in omnes versas partes. Attamen ad scribendas elegantes homilias tibi vacat quod in Gregorio nostro merito suspexit Bernardus (Lib. 1 de Consid., cap. 9). Admirationem auget infirma utriusque valetudo, quæ feriari a labore suadere solet.

De cœlesti pane frangendo et subditis tibi populis apponendo, dum ita satagis, beatissime Pater, de ministrando cibo nutriendis corporibus necessario non minus curas; ut propensiss mum Gregorii animum in pauperes æmulari jure dicatur Clemens, largus quidem et prodigus in egenos, sibi autem fratri dignissimo, fratris filiis optimæ indolis et spei adolescentibus, suis denique omnibus parcissimus. Ut vero singulorum necessitatibus providere possis, eos jubes certis diebus convenire, ac supplicantibus aures manusque aperis.

Gregorius præ cæteris pauperibus eos fovere solebat, quos amor Christi spoliarat, monachos videlicet ac sanctimoniales, ut ex tot ejus epistolis intelligitur. Iis abunde necessaria suppeditavit, fundatis etiam plurimis monasteriis, eorumque tranquillitati, concessis variis privilegiis prospexit. Qua in re sedulo ipsius vestigiis insistis; cum enim ante pontificatum duplicis religiosæ familiæ protector fuisses (Chartusianorum et Minimorum), pontifex creatus, factus es pater omnium. Quod ad nos spectat dissimulare non possumus, beatissime papa, quam paterno affectu nostram complectaris congregationem, et maxime ipsius alumnos qui in recensendis sanctorum Patrum operibus laborant; quod est etiam observantiæ tuæ erga primarios illos Ecclesiæ doctores argumentum et similitudinis cum Gregorio, qui summam in sanctos Patres, maxime in Augustinum reverentiam ubique profitetur (Lib. x, epist. 37). Quam sitibundo ore tanti magistri doctrinam hauserit, altaque mente repositam servarit sanctissimus pontifex, pleraque ejus clamant scripta; nolebat enim tritam a suis decessoribus viam deserere. Sed quis ex Romanis pontificibus Augustiniane doctrine (a) vindex magis strenuus quam Clemens, cum non ita pridem damnavit libellum sanctissimo Patri, gratiæ Christi assertori fortissimo injuriosum?

Ut institutam comparationem paucis absolvamus, Gregorius Francorum reges officiosissimos semper expertus est ac beneficos; maxime cum pro fide apud Anglos aut prædicanda aut confirmanda eorum ope indiguit. Hinc in epistolis ad illos reges scriptis (b) toties gratiarum

(a) Romanorum pontificum prædecessorum nostrorum, qui ejusdem sancti Doctoris (Augustini) præcelsam doctrinam magno semper in pretio habuerunt, totoque mentis affectu amplexi fuerunt, laudabilibus vestigiis firmiter inhærere volentes, etc. (Damnatio et prohibitio libelli typis editi sub titulo : Véritable tradition de l'Eglise sur la Prédestination, etc.)

(b) Ad Theodericum, Theodebertum, Clotarium. Brunichildem.

actiones occurrunt, quas hoc loco referre operæ pretium non est. At vero dissimulare non possumus elogium istud Childeberto regi, ob ipsius in catholicam fidem studium ab æquissimo pontifice repensum: « Quanto cæteros homines regia dignitas antecedit, tanto cæterarum gentium regna, regni vestri profecto culmen excellit. Esse autem regem, quia sunt et alii, non mirum est: sed esse catholicum, quod alii non merentur, hoc satis est.»

Præconium hoc, beatissime Pater, Christianissimo regi Ludovico Magno jure debitum, etsi taceremus, quis non intelligeret? Bellicam laudem et innumera propemodum terra marique præclare gesta, quibus cæteros reges antecellit, dissimulemus, quando Clementem alloqui nobis datur, communem scilicet Christianorum Patrem, cujus est bella sopire, pacemque inter dissidentes filios conciliare. At de Ludovici Magni in catholicam fidem studio silere non licet; ejectos a perduellibus Anglis ob fidem orthodoxam sanctum regem, piissimam reginam, regium puerum, eorum subditos adhuc in fide integros, religionis olim in Anglia Gregorii Magni opera fundata veluti reliquias, hospitio exceptos, ac facultatibus pro regia munificentia et dignitate sustentatos; hæresim e regno, vel summo cum discrimine profligatam; Europe maximam partem ea de causa in Christianissimum regem regnumque armatam, hæresis præconibus vel antesignanis classicum canentibus, bellique facem circumferentibus: neque tamen regum maximum adduci unquam potuisse, ut alicui pacis conditioni quæ hæresi tantisper favere videretur consentiret; quid Ecclesiæ primogenito dignius?

Ad hæc vero quid dicturus esset Gregorius Magnus? Quas in laudes erumperet, si foret superstes? At vivit adhuc in Clemente; nec dubium quin pro tantis in Ecclesiam collatis beneficiis, gratum se probaturus sit æquissimus pontifex erga regem christianissimum.

Hæc sunt, sanctissime Pater, præcipua lineamenta, quibus in te Gregorii Magni effigies perfectius exprimitur, qualibet imagine aut in ære incisa, aut coloribus depicta. Hinc ipsam in operum ejus veluti limine affigendum pro more censuimus; ut sit monimentum quovis ære perennius tum devoti erga sanctissimum Doctorem animi, tum singularis observantiæ in apostolicam sedem, tum demissi obsequii quod pollicentur.

PRÆFATIO GENERALIS

A BENEDICTINIS SUE S. GREGORII OPERUM EDITIONI PRÆFIXA.

I. Nova SS. Patrum Editiones jam a nobis adornatæ. — Quanto reipublicæ tum litterariæ, tum Christianæ emolumento, jam insigniorum e sanctis Patribus opera, nostrorum labore ac studio castigala, novo cultu in lucem prodierint, commemorare neque decorum nobis est, neque, testante id publica gratulatione, necessarium. Ad quem vero ab Athanasio, Hilario, Hieronymo, Ambrosio, Augustino gradum faceremus, nisi ad Gregorium, dignitate, doctrina, sanctitate ter maximum? Neque tanti doctoris, quem ut summum familiæ nostræ decus veneramur, scripta mendorum quodammodo spinis obsita diutius relinquere nos decebat, ne alienis colendis insudantes, agrum proprium incultum deseruisse videremur.

II. Variæ operum S. Gregorii Magni Editiones.-Prodierunt sane jam sæpius omnia sancti Gregorii opera, ut de singulis ejusdem scriptis seorsim editis interim sileamus. Prior Editio est Parisiensis, a Bertholdo Rembolt adornata an 1518, complectiturque libros Moralium, Pastorale, Dialogos, Commentarium in Cantica, et in septem Psalmos pœnitentiales; Homilias in Ezechielem et in Evangelia, ac Epistolarum Registrum.

Hanc brevi excepit, quæ Rothomagi facta est apud Franciscum Regnaut, an. 1521. Biennio post alia Parisiensis ex officina Claudii Chevalon prodiit. In eadem urbe iterum excusa sunt omnia sancti Gregorii opera apud Carolum Guillart, an. 1542. Editionem hane antecessit Lugdunensis, an. 1539 et 1540, in duobus tomis, aucta Commentario in lib. I Regum. Longum et tædiosum foret omnes commemorare quæ deinceps Parisiis, Lugduni, Basi

« PoprzedniaDalej »