Obrazy na stronie
PDF
ePub

clesia possidet, imperatoris sunt: quia omnia terrena ▲ CAP. CXLVI. Quam firmus in his sacris sententiis

ejus sunt, ait: Convenior ipse a comitibus, tribunis, ut per me basilicæ fieret mutua traditio, dicentibus, imperatorem suo uti, eo quod in potestate ejus essent omnia, ideo ei omnia tradi debere; respondi: Si me peteret quod meum essel, id est fundum meum, argentum meum, jus hujusmodi meum, quanquam omnia, quæ mea sunt, sint pauperum, verum ea, quæ divina sunt, imperatoriæ potestati non sunt subjecta. Si patrimonium petat, invadite; si corpus; occurram; vultisin vincula rapere? vultis in mortem? Voluntati est mihi. Pro altaribus gratius immolabor. CAP. CXLIII. De eo, quia sacerdotes seditionem populi excitare non debent; si vero pro justitia, quam prædicant, excilata fuerit, non eis ascriben

aum.

Et post pauca (Epist. 20): Cum populus una cum regiis comitibus perturbaretur, exigebatur a me, ul compescerem populum. Referebam, in meo jure esse, ut non excitarem, in Dei munu, ut mitigaret. Itemque populus nutu Dei mitigatus ait: Rogamus, Auguste, non pugnamus; non timemus, sed rogamus. Hoc Christianos decet, ut et tranquillitas pacis opletur, et fidei veritatisque constantia nec mortis revocetur periculo.

CAP. CXLIV. Exaggeratio hujus sententiæ, et quam grave sit Ecclesiam tradere.

Et item (Epist. 20): Tentatus est Job nuntiis coacervatis malorum; tentatus est etiam per mulierem, quæ ait: « Dic aliquod verbum in Deum, et morere (Job 11). » Viletis quanta subito moveantur? Gothi, arma, Gentiles. Advertitis quid jubeatur, cum mandatur tradere basilicam? Hoc est: Dic aliquod verbum in Deum et morere. Nec solum dic adversus Deum, sed etiam fuc adversus Deum. Mandatur: Trade altaria Dei. Urgemur igitur præceptis regalibus, sed confirmamur Scripturæ sermonibus: respondit Job uxɔri, dicens: « Tanquam una ex insipientibus locta es (ibid.). »

CAP. CXLV. De eo, quia tam graves tentationes non uni homini, sed universæ Ecclesiæ fiant, et quia in divinis nullum jus imperator habeat.

beatus Ambrosius fuerit.

Quæ omnia, quæ fidei, et devotionis firmitate beatus Ambrosius protulerit, subdens demonstrat (Epist. 20): Pro quibus omnibus ego tyrannus appellor, et plus etiam quan tyrannus. Imperator exasperatus, comitibus rogantibus, ut deponeret indignationem, ad Ecclesiam procederet, ait: Si vobis jusserit Ambrosius, vinctum me tradetis. Quam vocem omnes cohorruerunt. Sed Gallicanus præpositus cubiculi mandare mihi ausus est: Tu contemnis Valentinianum? Caput tibi tollo. Respondi: Deus permittat tibi, ut impleas quod minaris. Ego enim patiar quod episcopi, tu facis quod spadonis. Alque ulinam Dominus avertat eos ab Ecclesia! in me omnia tela convertant, meo sanguine suam sitim exB pleant! luic rei attestatur historia Tripartita, dicens de B. Ambrosio quia, dum de ecclesia juberetur exire, ait: Ego sponte hoc non ago, ne lupis ovium septa contradere videar, aut blasphemantibus Deum. Hic si placet, occide, hoc loco mortem prona suscipio voluntate. Hic vero Valentinianus imperator, qui, agente matre Justina Augusta,ariana,beatum Ambrosium persecutus est, filius fuit illius Valentiniani, sub quo B. Ambrosius episcopatum suscepit.

CAP. CXLVII.

1

Exhortatio, ut sic serviatur imperatori, ut Deus non offendatur.

Beatus etiam Pater Augustinus in libris De verbis Domini exponens quomodo intelligenda sint verba sancti Apostoli, quibus nos potestatibus C sublimioribus subditos esse præcepit: ait: « Qui resistit, inquit Apostolus, potestati, Dei ordinationi resistit (Rom. x111). Sed quid, si illud jubeat quod non debet fieri? Hic sane contemne potestatem, timendo potestatem. Si aliquid jusserit procurator, nonne faciendum est? Tamen si contra proconsulem jubeat, non utique contemnis potestatem, sed eligis majori servire; nec hinc minor irasci debet, si major prælatus est. Rursum, si aliud ipse proconsul jubeat, et aliud imperator; nunquid dubitatur, illo contemplo, illi esse serviendum? Ergo si aliud imperator, et aliud Deus, quid judicatis? Solve tributum, esto mihi in obsequium. Recte. Sed non in idolio. In idolio prohibet. Recte. Quis prohibet? Major potestas. Da veniam; tu carcerem, ille gehennam minatur. Inde est quod sancti martyres contempserunt potestates terrenas, ut vero Domino deservirent. Hac expositione omnes sententias sanctarum Scripturarum, nobis potestatibus terrenis obedire præcipientibus [Sic cod. leg. præcipientes], intelligere convenit. Quod autem de idolio S. Augustinus ait, hoc de hæresi et de omni iniquitate intelligendum est. CAP. CXLVIII. De eo, quia non tantum vasa allaris sacra sunt, sed etiam omnia, quæ offeruntur. Sacra esse universa quæ Ecclesia possidet, non tantum videlicet ea quæ usu communi omnes sacrata dicimus, in vasis scilicet et basilicis, vel aliis quibusque sacratis rebus, sed etiam terrenis, vi

Et item post pauca ostendens quia Ecclesia graves tentationes sustinere deberet, ait (Epist. 20): Quæ ratio igitur est adversus hunc vermiculum graviores tentaliones, nisi quia non me, sed Ecclesiam persequuntur? Mandatur denique: Trade basilicam. D Respondeo: Nec mihi fas est tradere, nec tibi, imperator, accipere expedit. Domum privati nullo potes jure temerare, domum Dei existimasti auferendam? Allegatur imperatori licere omnia; ipsius esse universa. Respondeo: Noli te gravure, imperator, ut putes te in ea, quæ divina sunt, imperiale aliquod jus habere. Noli extollere, sed si vis diutius imperare, esto Deo subditus. Scriptum est: « Quæ Dei, Deo, quæ Cæsaris, Cæsari (Matth. xx11). » Ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem Ecclesia. Publicorum tibi manium jus concessum est, non sa

crorum.

PATROL. CLXIII.

22

683

CAP. CL. Vera comprobatio, quia sicut minima, ita et majora, quæ Deo offeruntur, Ecclesiæ jure competunt.

neis, hominibus, bestiis, pecuniis et omnibus om- A rum visionibus sancta esse, quæ Deo offeruntur, verissime comprobantur. nino rebus quæ Domino voventur; superius multis exemplis docuimus. Ubi attendendum quia omnia ista, quantum ad se, sancta non sunt,sed quantum ad illius supereminentem sanctitatem,cui offeruntur, et illorum, qui offerunt, devotionem. Et hoc ita esse intelligendum, S. Augustinus super Joannem loquens, apertissime declarat, de Juda inquiens: Ecce fur est Judas, et ne contemnas, fur sacrilegus,non qualiscunque fur loculorum, sed fur Dominicornm loculorum, et sacrorum. Sic crimina discernuutur in foro qualiscunque furti et peculatus. Peculatus est enim furtum de republica, et non sic judicatur furtum rei privatæ, quomodo publicæ. Quarto vehementius judicandus est sacrilegus fur? Non undecunque tollere, hoc est, el de Ecclesia tollere. Qui aliquid de Ecclesia furatur, Judæ perdito comparalur. Perscrutanda sunt verba sancti doctoris, qui eum furem sacrilegum nominavit, qui pe

B

cuniam Dominicam furatur. Non autem Judas de Ecclesia corporali, quæ nondum erat, sed de loculis furabatur. Pecunia vero illa non erat sancta, neque loculi sancti. Quare itaque sacrilegus fur, nisi quia pecunia illa, quamvis per se sancta non fuerit, sancta tamen erat, quia sancti Christi Domini nostri et ejus apostolorum erai? Ita et præsentis temporis Ecclesia, omnia, quæ possidet, per se quidem sancta non sunt, sed quia Christi et ejus Ecclesiæ sunt, sancta sunt. Qui ergo ea furatur, vel vi rapit, sacrilegus fur, sive sacrilegus raptor judicandus est. Ergo nec imperator in eccle- C siasticis rebus jus habere debet, quia videlicet sancta, et Deo dicata sunt. Et inde est quod B. Ambrosius ait (Epist 20): Ad imperatorem palatia, ad sacerdotem Ecclesia pertinet. Hoc autem pueriliter intelligere non debemus, sed nomine Ecclesiæ omnia, quæ Ecclesiæ sunt, designari scire debemus. Huic autem sensui et sanctissimus Pater Benedictus concordans, cum describeret monachorum Regulam, ait de cellerario monasterii. Omnia vasa monasterii, cunctamque substantiam quasi allaris vasa sacrata conspiciat.

-

CAP. CXLIX. De eadem re, Sanctus etiam Pater Gregorius sancta esse quæ Deo offeruntur, etiam ante quam sacrificentur, in suis Dialogis ostendit, inquiens: Cum quidam presbyter in aquis calidis sese lavins, cujusdam hominis obsequio frueretur, quadam die detulit secum duas oblationum,coronas. Cumque more solito lavisset,et ejus obsequio in omnibus usus esset, obsequenti sibi viro panem pro benedictione obtulit, petens, ut benigne susciperet, quod charitatis gratia offerret. Cui ille morens afflictusque respondit: Mihi ista quare das. Pater? Iste panis sanctus est: ego hunc manducare non possum; sed si vis mihi aliquid præstare, omnipotenti Deo pro me hunc panem offer, et tunc le exauditum cognosce, cum huc rediens, me non inveneris. In his itaque verbis notandum est, quia non solum vivorum testimoniis, sed etiam defuucto

D

Sunt vero nonnulli qui dicant: Ecclesia quidem, et circuitus ejus Deo consecratus, vere hominum nulli pertinet,nisi Deo et ejus sacerdotibus, ea vero, quæ Ecclesia possidet, nunc per orbem glorificata, id est ducatus, marchias,comitatus, advocatias, monetas publicas, civitates et castra, villas et rura,et cætera hujusmodi ita ad imperatorem pertinent, ut nisi pastoribus Ecclesiæ semper, cum sibi succedunt, iterum dentur, nequaquam ea habere debeant. Et inde est, quod ei jus in Ecclesia deberi in tantum contendunt, ut eam etiam investire debere dicant. Sed hi, si pacifice ea, quæ supra protulimus, dignentur advertere, liquido cognoscent, quia non solum parva, quæ prius Ecclesia possederat, ejus sunt,sed et magna,quæ nunc possidet, illius sunt. Parvæ enim possessiones, quas ante Constantinum imperatorem possedit, ideo ejus sunt, quia Deo,oblatæ sunt,et magnæ possessiones, quas post Constantinum possidet, ideo ejus sunt, quia Deo oblatæ sunt. Sponsus enim ejus, Dominus Christus, qui prius eam erudivit penuria,nunc ditare dignatus est gloria. Imperatori autem,pietatem el justitiam servanti, non solum jus Ecclesiæ teinerare, sicut ex verbis S. Ambrosii docuimus, non licet, sed ne quidem alicujus privati.Quod quidem in jure privati observant, absit ut in jure Dei temerare imperator audeat !

CAP. CLI. Contra eos qui dicunt; Terrena Ecclesiæ imperatoris sunt, et nisi pastores de manu ejus accipiant, ea habere non debent.

Ait enim imperatori B. Anibrosius (Epist. 20): Domum privati nullo potes jure temerare; domum Dei existimasti auferendam? Hic attendant, qui in tantum perversæ sententiæ manum dederunt,ut dicant, Ecclesiam quidem suo juri subdere non potest imperator, sed ea, quæ Ecclesiæ sunt,ita imperatoris sunt, ut pastor Ecclesiæ ea habere non possit, nisi ab imperatore accipiat. Quis enim eos ferret, si dicerent: Domum quidem privati temerare non potest imperator, sed tamen possessiones ejus ita imperaturis sunt, ut nisi ab imperatore eas accipiat, possidere hæc nequaquam prævaleat? Et si hoc tam absurdum in rebus humanis intelligitur, ut nullus etiam injustissimus judex hoc judicare ullo modo audeat, quanto magis hoc dicendum non est de rebus illius,qui fecit cœlum et terram? Ipse enim, quamvis omnia ipsius sint, tamen specialtier sua dicere dignatur ea,quæ sponsæ suæ, sanctæ scilicet Ecclesiæ donantur. Unde et discipulis suis ait : Qui vos honorat, me honorat (Luc. x). Honor autem sanctæ Ecclesiæ non solum in spiritalibus,sed etiam in corporalibus verissime intelligitur.

CAP. CLII. Quia episcopi,vel abbates per suos fide- A stianorum imperatorum imperialia præcepta, et les de magnis possessionibus, quas possident, ser- etiam eos a sacris canonibus non deviare. Taliter vire imperatoribus debent. enim de ordinatione episcoporum statuerunt di

Sane sciendum quia,sicut mutare, quod sui majores catholici imperatores fecerunt, Christianus imperator non debet,ita et si quid Ecclesiæ eo tempore donatum, ut sibi aliquid imperator exinde reservaverit,si contra canones sacros non fuerit, solvendun ei, nisi forte remiserit, per omnia est.Sicut enim,quæ jam Deo consecrata sunt, hominibus sæculi assignare non debemus, ita quæ illorum sunt, nisi ipsi donaverint, eis auferre non possumus. Episcopi autem et abbates, observantes præcepta canonum,sæcularibus negotiis se miscere non debent. Do reditu autem illarum magnarum possessionum juxta constitutum sacrorum canonum quatuor portiones in episcopiis fieri debent; in abbatis vero communia omnia esse juxta regulam sanctorum apostolorum.

CAP. CLII. Contra eos qui dicunt, ideo impera

tores Ecclesiam investire, quia sacrati sunt.
Sunt etiam qui dicant,imperatori,quia sacro oleo
unctus est, bene competere, ut pastores Ecclesiæ
donet. Quod quidem miramur, si aliqui sapientum
dicunt.Non enim ad hoc ungitur, ut Ecclesiam bene
disponat, sed ut regnum fideliter regat. Ecclesiam
enim non debet ordinare, sed ei ut filius obedire.
An non el Ozias rex,sicut omnes Judææ reges, oleo
sancto unctus est ? Cur igitur,si regibus unctis sa-
cra competunt, cum incensum offerre vellet, lepra
percussus est? (II Par.xvii.) Nonne majus est, præ-
rogativam episcopatus tribuere, quam incensum C
offerre? Desinant ergo reges, vel imperatores, ab
hac præsumptione, ne forte iratus Dominus lepra
spiritali eos percutiat, et de Ecclesia sua exire eos
compellat. Ament regulas catholicæ Ecclesiæ custo-
dire, ut in æterna Ecclesia cum Christo possint re-
gnare. Amen.

CAP. CLIV. Contra eos qui dicunt: Spiritalia
episcopis pertinent, sæcularia nequaquam.
Sed ne forte aliquis obsistat, et dicat: Sententiis
episcoporum spiritalia subjacere possunt, terrena
vero nequaquam ; attendat religiosi imperatoris
'Theodosii præceptum de hac re dicentis:
CAP. CLV. Constitutio Theodosii imperatoris.
Omnes itaque causæ, quæ vel prætorio jure, vel
civili tractantur negotio, episcoporum sententiis
terminatæ perpetua stabilitate perinaneant, nec li-
ceat ulterius retractari negotium,quod episcoporum
sententiis fuerit diffinitum.

CAP. CLVI. Diversa præcepta legum eadem fir-
mantium, quæ et sacri canones.

Quia vero protulimus multa canonum præcepta et sanctorum exempla, quibus probaremus pure et simpliciter pastores in Ecclesiam introducendos,et quod Ecclesia obtinet, jure perpetuo possidere debere, et non imperatori, vel alicui magnati licere investire,vel aliquo modo sibi subjugare Ecclesiam, vel ea, quæ possidet, aliquo ingenio alienare, vel alicui personæ tribuere, proferamus nunc et Chri

centes.

CAP. CLVII.

Quid observandum sit in ordinatione episcopi.

Debet enim prius disceptari de vita episcopi, utrum bona sit, an reprehensibilis, et utrum bonis testimoniis muniatur, an non? Eo autem tempore, quo consecratur, consulat eum is, qui consecrat,si possit facere, atque custodire omnia, quæ divini præcipiunt canones,et siquidem denegaverit,se non posse custodire, non consecretur.Si autem pollici tus fuerit observaturum se, quantum homini possibile est,sancta canonum præcepta, tunc is,qui conB secrat, cum admonere, atque prædicare ei debet, et religiosis episcopis connumerabitur. Nam canones Patrum vim legum habere oportet. Sin autem aliquis pecuniam dederit, eoque modo consecratus episcopus fuerit, non solum ipse, sed etiam qui consecravit eum, inter episcopos non erit ; vel pecunia, vel res data consecrationis causa sacro Ecclesiæ sanctæ addicantur, sive episcopus, sive clericus sit,qui dedit.Is autem, qui accepit,non solum res amittat, sed etiam gradum atque honorem clericatus.Similiter autem et si laicus fuerit,qui pecuniam, vel res accepit, et ipsas amittat,et aliud tantum, quantum accepit, pœnæ nomine sanctæ Ecclesiæ præstare compellatur. Sed et si magistratum gerat,in magistratu esse desinat, et exsilio irrevocabili condemnetur.

D

[blocks in formation]

CAP. CLXIV.

[ocr errors]

Nullus episcopus pro rebus Ecclesiæ suæ exactionem, vel molestiam patiatur.

CAP. CLXV. Quid agere debent imperator, si commulare voluerit cum Ecclesia.

Si imperator commutare voluerit cum Ecclesia, potestatem habeat, tantum, ut res melioratas Ecclesia pro commutatione suscipial.

CAP. CLXVI. De reverentia imperatorum in clericos.

Ecce his sacris constitutionibus aperte patet quantam reverentiam sacri imperatores Ecclesiæ Dei et ei servientibus habere debeant !

CAP. CLXVII. Exempla sanctornm, quibus pro veritate usque ad mortem certure plenissime admo

nemur.

B

De episcopis pro rebus Ecclesiæ non A injustitiam publice arguebat, et pro quadam imagine.
constringendis.
quam Augusta juxta ecclesiam ponere ausa est,eam
iterum publice increpavit,concilio pseudoepiscopo-
rum,quos ipse dudum juste damnaverat, damnatus,
imperatore etiam Arcadio, agente uxore, perse-
quente,exsilio directus, pro justitia mori non recu-
savit.Quid iste vir, quid istis diebus ageret,quando
Ecclesia tota calcatur, qui pro unius viduæ defen-
sione imperatoris animum contra se usque ad mor-
tem excitare non timuit ? Merito sanctus Innocentius
papa et omnes Occidentales episcopi, audientes
injustam necem tanti viri moti sunt,et omnes hujus
rei fautores anathemate damnaverunt. Moderno
etiam tempore venerandæ memoriæ Gregorius VII
papa pro honore sanctæ Ecclesiæ dimicans, multas
el varias tempestates sustinuit, sed flecti non potuit,
quia fundatus erat supra firmam petram. Urbanus
etiam ejus successor II illius sequens exemplum.
pro Domini sponsa multa pericula sustinere non re-
nuit. Sciendum enim quia ejus temporibus in tan-
tum schismaticorum persecutio crevit, ut in quodam
tempore in tota urbe Romana consistere non aude-
ret. Qui tamen non cessit, sed patienter ferens,
Christo pro se obtinente, omnis hæreticorum vis
destructa, et ipse sanctæ Ecclesiæ redditus,apud
B. Petrum in sua sede beato fine quievit. Nos itaque
hæc sanctorum exempla, sanctissimi Patres se-
quentes, custodiamus juxta propheticam admcni-
tionem (Psal. XXXVI), veritatem, et videamus æqui-
tatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico. In-
justi autem, quamvis ad tempus florere videantur,
C
in æternum disperibunt. Gratia autem Dei,quam nos,
Deo donante, defendimus, et hic in æternum nos
custodire dignabitur. Amen.

Iitur postquam tanla observande veritatis præ-
cepta præmisimus, nunc breviter sanctorum exem-
pla,qui pro veritate non tim uerunt præsentem vitam
perdere proferamus, et sic, Deo auxiliante, præsen-
tem libellum de honore sanctæ matris Ecclesiæ
ad finem ducamus. Hic primum occurrit beatus
Joannes, Domini præcursor, veritatis in tantum
amator, ut injustum facinus interdicendo regi,mori
pro veritate nequaquam timeret.Sic et beatus Elias
regi obsistendo persecutionem pati veritus non est.
Beatus etiam Moyses, Dei præceptis populum eru-
diens, non honorem, sed persecutionem ab eis sæ-
pissime passus est. Machabæi vero beati martyres
pro patriis legibus mori non recusarunt. Tres pueri
in camino ignis pro veritate mitti non refugierunt.
Sancti etiam apostoli totius mundi odia contra se
concitare pro Christi veritate non refugientes,sua
morte nos docuerunt pro Christo non timere, et
mortem libenter amplecti. Beati etiam Stephani
protomartyris et omnium eum sequentium marty-
rum Christi exempla sequenda sunt,qui innumeris
et exquisitis tormentis a veritate deflecti non potue-
runt. Sunt et alii sacratissimi confessores, quibus
non dictum est ut idola adorarent,sed ut dogmata
sacra mutarent, sicuti beatus exstitit Athanasius,
Alexandrinæ Ecclesiæ præsul, Hilarius etiam Picta-
viensis, et Paulinus Treverensis, Eusebius insuper
Vercellensis, qui contra Arium dimicantes, pro ve-
ritate Christi pati non dubitaverunt. Quin etiam et
B. Martini papæ exemplum valde imitandum est,
qui et ipse pro fide incarnationis Domini exsilium D
et vincula pati non refugit. Sunt autem et aliorum
exempla tanta sanctorum, ut tempus ante deficiat,
quim dinumerare possimus Veteris et Novi Testa-
menti Patres, qui, ut Apostolus ait, per fidem vice-
runt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repro-
missiones (Hebr. x1). Adhuc autem unum sanctæ
Ecclesiæ athletam, Joannen videlicet Chrysostomum,
ad medium deducamus. Qui in tantam perfectus,
in tantum Spiritu sancto plenus exstitit, ut pro cu-
jusdam viduæ defensione, cui Augusta vineam suam
tulerat, non dubitaret eam arguere et Jezabeli si-
milem dicere. Ad ultimum odio invalescente, quia

CAP. CLXVIII. Adhortatio, ut pro his sacris dogmatibus, Deo nos corroborante, usque ad mortem

cerlemus.

Attendentes itaque, sanctissimi Patres, horum sanctorum exempla, cognoscentes etiam ista sacratissima dogmata sanctæ Ecclesiæ ab ipso Domino Christo fore collata, pro eis observandis usque ad mortem, Deo nos corroborante el confirmante, studeamus certare, certi de misericordia Christi, qui primo pastori, beato Petro apostolo in judicio suæ veræ dilectionis pascendas suas oves commisit. Quia si pro his occubuerimus, pro justitia morti trademur.Beali autem, ut ipse Dominus ait,qui persecutionem propter justitiam patiuntur, quoniam ipsorum est regnum cælorum (Matth. v). Justum est enim pro honore sanctæ matris Ecclesiæ Dei gregem pascendo usque ad mortem certare, adhortante nos etiam beatissimo Joanne evangelista, atque dicente: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, ita et nos animas nostras pro fratribus ponere debemus (1 Joan. 111). Omnipotens autem Deus per nos infimos et ultimos servos suos hæc in vestris auribus loquitur, per se sancti Spiritus gratia in vestris cordibus eadem loqui et confirmare dignetur, qui pro amore suæ sanctæ Ecclesiæ de sinu Patris de

scendere, et mortem gustare dignatus est,qui vivit A per omnia sæcula sæculorum. Amen. Deo Patri et et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus Filio, et Spiritui sancto gratias! Amen.

Explicit liber de honore Ecclesiæ.

ANNO DOMINI MCXIX

PETRUS DE HONESTIS

CLERICUS RAVENNAS

NOTITIA HISTORICA

(OUDIN, Script. II, 1012)

Petrus de Honestis, Sanctæ Mariæ de Portu prope B Ravennam abbas, virtute circa annum 1116 conspicuus ac regulari observantia, scripsit Rgulam pro clericis sui instituti, quam vulgo Constitutiones Portuenses appellant, Petro Damiani falso attributas.ut Gabriel Pennotus in Historia Canonicorum Regularium lib. 11 probat. Nam abbatia S. Mariæ de Portu us que hodie a canonicis congregationis Lateranensis possidetur. Habetur hæc Regula inter Opera S. Petri Damiani editionis Parisiensis apud Carolum Chatelin anni 1642, via Jacobæa, sub signo Constantæ, et ultimæ editionis anni 1663, apud Egidium Tompere via Aurigaria prope Puteum certum. Floruit temporibus Paschalis secundi papæ, et anno 1119, die 29 Martii obiisse dicitur. Edidit hanc Regulam Constantinus Cajetanus, Syracusanus, abbas S. Baronti, ex congregatione Cassinensi. Multi sunt, ut idem abbas Cajetanus notat, qui hunc Petrum de Honestis cum Petro Damiani qui etiam de Honestis cognominatus est, confuderunt, atque ita antiquio- C rem istum S. Romanæ Ecclesiæ cardinalem monachum Banedictinum.indiscrete ordini canonicorum regularium ascripserunt. At Hieronymus Rubeus lib. v Historiæ suæ Ravennatensis circa annum 1116 utrumque recte distinguit. Sic autem de hoc ultimo Petro de Honestis loquitur:

<< Insignis hoc tempore habebatur Petrus, Portuensis cœnobii præfectus, qui nobili Honestorum Ravennatis familia genitus,litterarum haud omnino expers, cum esset sacerdos, ut votum persolveret, quod in navigatione tempestate actus, nuncupaverat divæ Mariæ Virgini,in portu Ravennati ædem et cœnobium exstruxit; quod deinceps ob eam a loco samptam causam, Portuense cœnobium est appellatum. Ibi sacerdotum conventum instituit, quibusdam præscriptis legibus,quas Paschalis II pontifex maximus exitu hujus anni millesimi centesimi decimi exti ad se missas firmavit, Petro ipso ita postulante. Eæ autem Petri fuere litteræ: Paschali Dei nutu summæ el apostolicæ sedis episcopo, Petrus Peccator, » etc. Tum utrumque docte quidem et in hanc rem eximie distinguit idem llieronymus Rubeus, his verbis: « Satis autem, ut puto, constare potest quantum inter hunc Petrum Portuensem et Petrum Damiani intersit. Est quidem uterque Petrus, uterque Ravennas; sancte ambo atque inno

D

center vixerunt, eodemque ferme tempore: quodque fecit, ut ecs multi non internoscerent. Ambo Peccatores appellati; inoleverat enim mos ut qui religiose tunc viverent, ob animi demissionem, sese peccatores inscriberent: idque facile cognoscet qui monumenta illorum temporum evolverit. Petrus iamen Portuensis præfectus, semper sacerdos et clericus, ut aiunt: Petrus autem Damiani, monachus. Ille in Portuensi cœnobio perpetuo fere vitam traduxit, hic Catriana solitudine. Ille Ravennæ diem suum obiit, hic Faventiæ. Ille iv Kalendas Aprilis,hic VIII Kalendas Martii. Ille anno millesimo centesimo decimo nono,hic septuagesimo secundo post millesimum. Quodque hac ratione inter se ii differrent, Dantes de Petro Damiani scribens, videtur testari: Dum enim Petrum Damiani loquentem inducit, se Petrum Damiani fuisse inquit in Catrienaque solitudine vixisse: Petrum autem Peccatorem in divæ Mariæ Virginis ad littus Adrianum commoratum.» Hæc præclare Hieronymus Rubeus. Contenderunt acriter satis ac perperam, meo sensu, scriptores De excellentia et prærogativis Canonicorum Regularium divi Augustini, hunc utrumque Petrum de Honestis fuisse ex ordine canonicorum regularium. Certum enim est Petrum Damiani fuisse monachum ac Regulam divi Benedicti professum esse : unde immerito eum accenset suis Canonicis Augustinianis Augustinus Ticinensis in Propugnaculo canonici ordinis parte iv,cap. 22, et parte v, cap. 8. Idemque Joannes Trullus De ordine canonicorum regularium lib.r, cap. 5. At e contra Constantinus Cajetanus, abbas Sancti Baronti ex congregatione Cassinensi, ut par pari Augustinianis Canonicis referat, multis contendit neutram ex bis duobus Petris de Ilonestis spectare ad canonicorum regularium ordinem.Non primum, quem constat fuisse monachum instituti Benedictini; non secundum, quippe cum regulam Augustinianam vel sic appellatam, nunquam amplexus sit, sed propriam ipsa conscripserit, nihil babentem commune cum illa quæ Augustiniana di. citur. Qui plura cupiunt de Peiro de Honestis legant citatum Cajetanum in Prolegomenis ad istam Regulam, Hieronymum Rubeum lib. v Historiæ Ravennatis, et alios qui de eodem argumento post ipsum scripserunt.

« PoprzedniaDalej »