Obrazy na stronie
PDF
ePub

diaconum, et me Pandulfum ostiarium (qui hæc A dum in ipsamet ecclesia missam simpliciter eum scripsi) in lectorem et exorcistam promovit, et plures alios in minoribus gradibus ordinavit: Lætum nomine, Verulanum episcopum a D. Paschale papa factum atque depositum suæ dignitati restituit; Chrysogonum diaconum,cancellarium fecit: ibique per totam Quadragesimam demorantes, festivitatem paschalem Capua solemniter celebravimus.

11. Nobis vero sic jam quomodolibet respirantibus,supervenere qui dicerent, quod Gajetæ per susurrum primum senseramus, Henricum illum barbarum, quemdam Mauritium nomine Bracharensem episcopum, quasi novum simulacrum in loco papæ struxisse, et sic illum intrusum papam suum Gregorium nominasse. Ecce de recidivo vulnere recidimus in typum antiquum. Addidit nuntius inde, B quod castrum prope turriculam, a fratribus S. Andrææ detentum, idem barbarus obsideret. Resumpsit papa vires; duci Guillermo ac principi Capuano Roberto aliisque baronibus dedit firmiter in mandatis, ut omnes contra barbarum arma cito pararent. Dixit, et factum est. Paratur papa ad reditum; re. deunt barones cum eo. Inde ad S. Germanum, videlicet Casinense coenobium, devenimus; ubi Guillermum ducem per dies aliquot exspectavimus. Interim Laudo dominus de turricula, Oddo, Coctus ac Gisolphus fratres ejus cum eo acriter cum rege pugnabant; faciunt contra machinas,vimina,balistas et arcus. Ibi primum rete contra petrarias ab astuto illo tyranno, ad turres operiendas, damnum plurimorum et proficuum multis ingenium exquisitum et inventum est. Ibi, mirabile dictu ! canis,fidele animal, Armico cuidam ipsorum dominorum castellulo [an. Arnico... Castellano.], breves suspensas a collo, modo turriculam intrans, modo de eadem ad Runcum festinato regrediens, alternatim illis dominis, extrema multoties quæcunque sibi dictaverant, utens quodammodo ratione, fideliter quotidie reportabat.

12. Venit dux ad papam interea: tum cœperunt reditum maturare. Quod Benricus persentiens, infecto negotio ab castello remotus est, et via ipsa qua venerat, irato sibi domino, Alemanniam rediit, idolo quod plasmaverat in urbe relicto. Tunc papa vellet multum, quam reddi nimis inconsulto præcepit, Circæam arcem habere. Igitur dux el princeps cum baronibus rediere; papa in propria, scilicet in Campaniam, veniente, sui eum non sine pretio receperunt et ita pedetentim, magis peregrini quam domini Romam, sicut Deus novit, intravimus. Latuit dominus papa, melius quam hospitatus est in ecclesiola quadam, quæ S. Mariæ in secundo cereo dicitur, inter domos illustrium virorum Stephani Northmanni, Pandulfi fratris ejus et Petri Latronis Corsorum, ibique de imminentibus periculis, præsertim de intrusione Burdini, cum tota scilicet ecclesia diligentius conferebat. Cui quidam de cardinalibus, Desiderius S. Praxedis, prope etenim erat festivitas (quod utinam non cogitasset!) ad cantan

C

D

quodam vespere invitavit, sed nimium simplicius a papa est concessum. Die autem crastina, etsi displi cuerit multis, quia ecclesia esset in fortiis Frajapanum,freli tamen Stephani Northmanni et Crescentii Gajetani,ejusdem papæ nepotis, antiquis strenuitatibus, itum est et cantatum.

13. Necdum adhuc celebratis officiis, ecce cum non parva manu militum et peditum et aliorum procacium impii Frajapanes apparent, irruunt, lapides et spicula mittunt, nostros affligunt, multi pauculos. atterunt. Resistit miles Northmannuset Crescentius gloriosus cum eo; resistunt undique nostri.Jacula mandata remandant, ensis atteritur ense, lancea retusa retunditur;

Hinc pedites, illinc miles cadit undique stralis;
Undique pugna gravis. Papam cupit iste tenere,
Iste tuetur eum, miles utrimque cadit.

Turba ruunt, pedites saliunt muros, capiuntur ex
nostris aliqui non tamen eximii. O quantus luctus
omnium! quanta præcipue lamenta matronarum!
quæ papam solum, tanquam scurram per campos,
sacris pro parte vestibus restitutum, quantum equus
poterat, fugientem viderunt. Hunc crucifer sequi-
tur: cecidit; muliercula quam tunc invenit abscon-
dit, sonipedem crucemque recondit, et in sero re-
duxit.

14. Jam quota parte dici acriter est ab utrisque pugnatum Cum Stephanus Northmannus, credens papam in tuta fugisse, taliter Frajapanes alloquitur: « Quid, inquit, facitis? quo ruitis? papa, quem quæritis, jam recessit, jam fuga elapsus est: nunquid et nos perdere cupitis? Et quidem Romani sumus, similes vobis. et si dici liceat consanguinei vestri. Recedite, rogo, recedite, ut et fessi pariter. recedamus. Ad hanc itaque vocem nepos ejus Leo Frajapane gemebundus, audiens papam liberatum, cum insano fratre Centio aliisque reccssit: redierunt et nostri, non omnes. Interim papa, utrobique petitus, demum intra campos S. Pauli ecclesiæ adjacentes, fessus, tristis et ejulans inventus est et reductus. Die illo prandium cum cœna fit unum; inter spem et metum animi cunctorum nutabant dolentes. Et quantum ad diem, per longa tempora memorabilem, consiliatum est; nox consilium dirimit.

15. Sane die altero quique secundum libitum hæc et illa audentes, papa post omnium sententias dixit: << Viri fratres et filii, sicut non longe malum est, ita non longo opus est nec novo sermone. Sequimini patres nostros, quoniam valde bonum est antiquos sequi parentes; sequamur nihilominus Evangelium; quandoquidem vivere in ista civitate non possumus,fugiamus in aliam ; fugiamus Sodomam, fugiamus Ægyptum. Veniet,credite mihi, veniet aliquando tempus cum vel omnes pariter, vel quos Deus permiserit, flante Austro, redibimus, et tempora meliora redibunt. Ego coram Deo et Ecclesia

dico, si unquam possibile esset, mallem unum im- A omnibus et incolumis attigit, ubi a venerabili abbate peratorem quam tot: ubi unus nequam, saltem perderet nequiores, donec quoque de illo evidentem justitiam faceret imperatorum omnium Imperator.»> Ad hoc omnes pariter'una voce clamaverunt: « Fiat sic, fiat, (jungentes tertio) fiat. » Singula itaque singulis juxta modum omnium ac mensuram, omni tarditate seposita, Ecclesiæ ministeria personis assignata sunt et concessa. Venerabilis D. Petrus Por tuensis episcopus loco papæ vicarius constitutus : cardinales aliqui ei sunt in auxilium sociati. Viro reverendissimo et sagaci, domino et avunculo meo, Hugoni cardinali apostolorum, Beneventanæ urbis custodia, prout postea videbimus, non sine Spiritus sancti oraculo est commendata. Nam paulo post deficiente papa, nisi ipse resisteret et mille modis sagaciter obviasset, Northmanni illam hodie et non papa tenerent Nicolao seni cantorum schola conceditur; Petro dicto præfecto, per quem domino nostro sanctæ memoriæ papæ Paschali plurima mala provenerunt, occasione ista (etenim aliter vix fecis. set) præfectura Urbis nequam et indignissino homini stabilitur. Princeps et clypeus omnium pariter curialium, Stephanus Northmannus, collaudantibus omnibus protector ac vexillifer, in Dei Patris nomine nimis efficaciter ordinatur, et ad Urbis custodiam cum jam dictis aptatur.

16. Navibus interea pluribus aliis pro tempore præparatis, quia per terram non poterat, nobis Beneventum jungentibus, papa mare intravit, atque post dies aliquot Pisas prospere applicuit (die 2 Septemb. juxta Chronicon Benevent.). Exierunt cum

B

C

eo domnus Joannes Cremensis, Guido S. Balbinæ,
et de diaconis cardinalibus domnus Petrus Leonis,
Gregorius S. Angeli, Rosemannus atque Chrysogo-
nus. Sed et de Romanis nobilibus Petrus Latro et
Joannes Bellus, frater Petri præfecti, et quidam mi-
nores alii clerici sive laici, præter ipsorum domesti-
cos et custodes. Hi omnes cum papa simul honori-
fice satis atque solemniter ab innumera cleri ac po-
puli multitudine Pisis recepti sunt et tractati. Ubi
idem papa inter alia multa super verba Psalmista:
« Dixi, pronuntiabo adversus me injustitias meas
Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei
(Psal. xxx1, 5), » sermonem talem habuit, qualem
certe vix faceret Origenes in carne. Ibidem igitur
aliquandiu commorans, quæque sui officii libertate D
plenaria tractans, mare iterum introivit, et sic du-
cente Domino portum S. Egidii sanus cum suis

(1) Scilicet usque ad creationem successoris : nam ejus ordinationem non prius facta est, quam Roma rediissent, qui electionem illic approbandam eo pertulerant.

Porro ex duabus hujus papæ epistolis apud Baronium, quarum altera pridie quam discederet ab Urbe, Pisas indeque in Galliam navigaturus, data legitur Roma, per manum Chrysogoni S. R. E. diaconi cardinalis, Kalendis Septembris, indictione duodecima, anno Dominicæ Incarnationis 1119,

Hugone ac illius monasterii fratribus undecunque confluentibus cum maxima laude est et honore susceplus. Qualiter quoque inibi quam bene, quam largissime ab eis fuerit diutius pertractatus, satis manifestum est. Illic omnes episcopi atque monachi, nobiles atque ignobiles cujuscunque ordinis, pari modo conveniunt, quippe pro suo modulo deservire parati. Abbas Cluniacensis D. Pontius adveniens, cum munusculis aliis triginta equitaturas præparavit; decem vero abbas S. Ægidii cum donariis aliis cum quibus et cum aliis equitavit dominus papa per terram illam. In viciniis quoque illis, cooperantibus urbium vicinarum plurimis episcopis, ecclesiam S. Cæciliæ de Stagello, ecclesiam S. Silvestri de Fillavo, S. Stephani de Tornaco dedicavit, et terminos lapideos infixit, quos absque maledictione perpetua, nulli unquam ad damnum vel loci vel alicujus rei transgredi quandoque licebit. 17. Inde papa ingrediens absque mora, per Podium in Franciam properavit : et inter villas alias, ubi fuit vice B. Petri susceptus, Cluniacense adiit monasterium, in quo, juxta tanti loci potentiam et secundum quod apostolicum virum condecuit, receptus est, omnesque bene et optime intrarunt cum eo archiepiscopi et episcopi terræ, sed et reges et principes, tanquam si Petrum viserent, tam per se quam per nuntios cum non parvis muneribus sedule eum frequentabant. Qui omnes unanimiter a tanto Patre ac domino plenioribus brachiis charitatis amplexi, de lætis qui veniebant lætiores effecti, demum cœlestibus ferculis medullitus epulati, redibant. Tractabat vir sanctissimus qualiter et his quos secum duxerat, et quos in urbe reliquerat in omnibus et per omnia provideret. Et quidem multa jam ad libitum, Domino juvante, peregerat, cum jam quasi in portum fere se deductum congaudens, subita passione correptus, quam a costa Græci pleuresin appellari jusserunt, suis ac multis fratribus undique convocatis, facta confessione ac sumpto corpore cum sanguine Redemptoris, et juxta formam monasticam strato terræ corpusculo, sancta illa anima carne soluta est, hinc ad cœlum Petro duce conscendens. Corpus honorabiliter intra limen Cluniacensis cœnobii requiescit in pace. Amen. Quem Romani, qui aderant et qui Romæ remanserant, clerus omnis ac populus et defleverunt tunc, et quasi patrem justitiæ, nolentes consolari, deflebant; et cessavit episcopatus dies 15 (1).

pontificatus autem domini Gelasii secundi papæ anno primo; altera ar ud Sanctum Ægidium vildus Novembris, iisdem indictione et anno, intelligitur stylo curiali tunc usitatum fuisse ut indictio ab ipsis Kalendis Septembris inchoaretur, et annos more Pisano novem mensibus præverteret Kalendas Januarii. Astejusdem epistolam, post antipapæ promotionem data Cajeta ad episcopos Galliæ, mendose subscribitur decima septima Kalendas Februa. rii, quando adhuc vivebat decessor Paschalis ; ideo

NOTITIA DIPLOMATICA

IN EPISTOLAS

GELASII II.

(Philippus JAFFE, Regesta pontificum Romanorum, pag. 522.)

In Gelasii billis solent hæc verba addi: EGO GELASIUS ECCLESIÆ CATHOLICA EPISCOPUS, SIGNUM MANUS MEE: DEUS (al. DOMINUS) IN LOCO SANCTO SUO (5, 8, 10, 13, 15, 16, 17, 19, 20, 23, 26, 27, 28). Subscripserunt: ep. Ostiensis Lambertus inde a d. 21 Mart. 1418.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

>> S. Mariæ in Aquiro. . . . Comes

...

subdiaconus cardinalis et abbas S. Laurentii foris muros Amicho die

[blocks in formation]

que recte corrigitur a Baronio, substituente mensem Aprilis.

Alphonsus Ciacconius,cardinalium quotquot potuit nomina primus aggressus colligere sub suo quæque pontificatu; incipit in hoc Gelasio, distincte enumerare eos, qui cujusque pontificis electioni interfuerunt, eo quo a decessorum aliquo creati sunt ordine; primum episcopos, deinde presbyteros, tertio diaconos. Sed per prolepsim intelligendus est hic auctor episcopis concedere jus electionis, et eos cardinalibus adnumerare: cum neutrum illis hac ætate competeret, uti intelligitur primo ex hujus ipsius pontificis Vita, valde expresse hoc testante: deinde ex epistola Petri Portuensis episcopi ad episcopos quatuor Innocentianæ partis contra Anacletum,ubi quod circa pontificem officium sit episcoporum suffraganeorum Romanæ sedis iisdem fere, quibus hic Petrus, verbis explicat, cum ait: Nec vestrum, sicuti nec meum, fuit eligere; sed potius electum a fratribus (cardinalibus scilicet) approbare. Atqueita in epistola quam ad sui justificationem direxerunt Lothario Romanorum regi fratres qui Romæ sunt, primum nomina sua scribunt cardinales presbyteri et diacones universim viginti quinque, deinde Petrus Senex Portuensis episcopus...... Cum reliquis Romanæ Ecclesiæ suffraganeis, subdiaconi omnes, primicerius cum omni schola cantorum, Petrus basilicæ Salvatoris, quæ appellatur Constantiniana, archipresbyter..... cum reliquis Romanæ Ecclesiæ archipresbyteris, et cum omni clero Romano, Anastasius abbas S. Pauli....... cum reliquis

A abbatibus. Ubi videt accurate servatum cujusque ordinem, quoad electiones: nam in subscriptionibus synodalibus, et pontificiorum privilegiorum subsignationibus, videas semper priori loco nomina episcoporum,utpote in sublimiori gradu positorum. deinde cardinalium: et hunc ordinem etiam tenet Petrus eos recensens, qui ad hanc electionem convenerunt.

B

Hic vero addiderim ex Italico itinere Mabilionis, pag. 147, prædictos pontificis Romani suffraganeos, aut eorum saltem duos, media ætate vocatos episcopos Urbis, ut qui in sui tituli civitate vix unquam,in Romana semper residebant, tanquam episcopi (ut nunc appellantur) vicarii. Id autem eruit ille ex hac inscriptione, Romæ in ecclesia S. Mariæ de Capella, olim ad Pineam dicta, anno Dom. 1090, ind. Xu, mense Mart., die 25, dedicata est hæc ecclesia S. Mariæ quæ appellatur ad Pineam, per episcopos Urbis, id est V. (Ughello, Ubaldum) Savinensem et Joannem Tusculanens., tempore D. Urbani II papæ, in qua sunt reliquiæ, etc. Atque ita idem Mabilio notat ex chartario Farfensi, quod Dodo, episcopus sanciæ Romanæ Ecclesiæ, dedit libras quinque pro rebus post mortem, mense Octobri, temporibus Benedicti VIII, id est intra annum 1011 el 1004 eumque putat etiam fuisse Sabinensem Ughello præteritum,qui proinde fuisset successor Rainerii anno 1003 ex Chronico Farfensi. Denique aliud diploma sibi visum ait,ubi iidem vocantur Romani episcopi.

GELASII II

PONTIFICIS ROMANI

EPISTOLÆ ET PRIVILEGIA.

[blocks in formation]

Sicut ipsi nostis, priorem vestrum dominus noster papa ad hoc in Lateranensem duxit ecclesiam, ut una cum ea in uno semper charitatis vinculo permaneret. Diversas enim animas, prout Scripturæ sacræ series manifestat, una in Christo charitas B unas facil. Ea propter venientem ad vos filium nostrum V., Lateranensis Ecclesiæ priorem,dilectioni vestræ præsentibus litteris commendamus,ut in his quæ necessaria sunt,et in clericis maxime, vestrum ei auxilium conferatis, quatenus domus vestra cum Lateranensi, cooperante Deo, in dilectionis et charitatis semper unitate permaneat. Quidquid enim ei impenditis, nobis impensum ascribimus. Exiguitatem nostram, et labores nostros, ac totius Ecclesiæ vestris orationibus commendamus.

Datum Laterani 1x Kal. Mart.

[blocks in formation]

Dilectionis vestræ Domino gratias agimus, quod unanimiter persistentes, communicare tenebrarum operibus noluistis. Audivimus etiam, quondam [qnoniam] ile amicus noster dominus imperator, familiarem nostrum Mauritium Bracarensem archiepiscopum,antea sibi super tractanda pace legatum, in nostram Ecclesiam ingesserit. De quo sciatis quod dicitur olim secundum consuetudinem, confirmatione, consecratione (3) pallium accepisset a nobis, et nos ab ipso secundum statuta canonicum juramentum fidelitatis et obedientiæ recepimus, etc. Rogamus ergo dilectionem vestram, atque præcipiendo mandamus, ut ab eo vos tanquam ab excommunicato, perjuro, invasore, et sanctæ matris Ecclesiæ ac fidei catholicæ constupratore abstineatis, etc.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

(Anno 1118, Mart. 15.)

[MURATORI, Rer. Ital. Script., V, 505.]

G. episcopus, servus servorum Dei, ven. fratri JORDANO Mediolanensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.

Frater iste Landulphus ab ecclesia sua se queritur exturbatum.Quod autem ab eo quæritur ut titulationis suæ certificationem exhibeat secundum B. Gregorium ridiculum demonstratur. Quod enim ait,juxta ejusdem beati Gregorii dicta et legum statuta probare debet, alioquin non est huic calumnia hujusmodi occasionibus impingenda: sed nisi alia causa impediat, suæ restituatur ecclesiæ.

Datum Gaietæ Idibus Martii.

(3) Locus corruptus.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

A rabili fratri OLDEGARIO Barcinonensi episcopo,salutem et apostolicam benedictionem.

B

Quia vos Romanæ Ecclesiæ membra estis: quæ in ea nuper acta sunt dilectioni vestræ significare curamus. Siquidem post electionem nostram dominus imperator furtive et inopinata velocitate Romam veniens, nos egredi compulit. Pacem postea et minis et terroribus postulavit, dicens quæ posset se facturum, nisi nos ei juramento pacis certitudinem faceremus. Ad quæ nos ista respondimus : «< De controversia quæ inter Ecclesiam et regnum est, vel conventioni, vel justitiæ libenter acquiescimus, loco et tempore competenti, videlicet Mediolani,vel Cremona, in proxima beati Lucæ festivitate, fratrum nostrorum judicio, quia a Deo sunt judices constituti in Ecclesia, et sine quibus hæc causa tractari non potest. Et quoniam dominus imperator a nobis securitatem quærit, nos verbo et scripto eam promittimus, nisi ipse eam interim impediat.Alias enim securitatem facere nec honestas Ecclesiæ,nec consuetudo est. » Ille statim, die videlicet post electionem nostram quadragesimo quarto, Mauritium Bracarensem episcopum, anno præterito a domino C prædecessore nostro Paschali papa in concilio Beneventi excommunicatum, in matris Ecclesiæ gremium [al. invasionem] ingessit. Qui etiam cum per nostras olim manus pallium accepisset, eidem domino nostro, et catholicis successoribus, quorum primus ego sum, fidelitatem juravit.

In hoc autem tanto facinore nullum de Romanis (4) dominus imperator, Deo gratias,socium habuit sed Guibertini soli, Romanus de Sancto Marcello, Cencius, qui dicebatur de Sancto Chrysogono, Teuto [al. et Euzo], qui multo per Daciam debacchatus est tempore, tam infamem gloriam celebrarunt. Vestræ igitur experientiæ litterarum præsentium perceptione mandamus, ut super his per Dei gratiam communi deliberatione tractantes, ad matris Ecclesiæ ultionem, communibus, præstante Deo, auxiliis, sicut oportere cognoscitis, accingamini.

Datum Caietæ decimo septimo Kalendas Febr.

V.

Oldegarium, episcopum Barcinonensem, Ecclesiæ Tarraconensi præficit eique pallium tribuit. (Anno 1118, Mart. 221)

[FLOREZ, España sagrada, XXV, 21.]

GELASIUS episcopus, servus servorum Dei vene

D

Tarraconensis civitatis Ecclesiam insignem olim fuisse metropolim, et scripturarum veterum et divisionum provincialium monumenta declarant : ad cujus profecto restitutionem prædecessores nostri plurimum laborasse noscuntur: unde etiam tem poporibus nostris Berengario Ausonensi episcopo a prædecessore nostro sanctæ memoriæ Urbano papa pallium datum fuit. Et nos ergo ad ejusdem civitatis restaurationem penitus intendentes, te charissime frater Oldegari, Barcinonensem episcopum ipsius Ecclesiæ antitistem constituimus, et pallium ipsum tibi ex apostolicae sedis liberalitate concedimus; ea nimirum provisione et ea fiducia, ut pro data tibi a Domino facultate, civitatem ipsam et

Ecclesiam studeas omnimodis ad Domini Dei nostri honorem et gloriam restaurare. Sane Dertosam, si divina clementia populo Christiano reddiderit, in suburbanam parochiam metropoli Tarraconensi concedimus, donec, præstante Deo, Tarraconensis Ecclesia robur status sui recipiat: mox Dertosa ipsa proprium pastorem obtineat. Porro Tarraconensem civitatem cum terminis suis, sicut ab illustri Barcinonensium comite Raymundo per manus tuas Tar. raconensi Ecclesiæ tradita et scripti sui libertate firmata est, præsentis decreti pagina tibi, tuisque successoribus ejusdem sedis metropolitanis in perpetuum confirmamus. Tibi ergo tuisque legitimis successoribus in eadem cathedra constituendis, et per te Tarraconensi Ecclesiæ refirmamus ipsam Tarraconensem provinciam, ut in ea debeatis deinceps et suffraganeos episcopos ordinare, et concilia secundum formam canonicam celebrare, et omnia juxta metropolitanam curiam largiente Domino pro videre, salva in omnibus apostolicæ sedis auctoritate ac reverentia.

Palii vero usum fraternitas tua infra ecclesiam lantum ad sacra missarum solemnia se noverit obtinere, his videlicet diebus: Nativitate Domini,Circumcisione, Epiphania, Coena Domini, Sabbato sancto, Resurrectione Domini, Ascensione, Pentecoste in solemnitatibus beatæ Dei Genitricis Virginis Mariæ; in Natalitiis B. Joannis Baptistæ atque apostolorum omnium; in festivitate B. Thecla, et B. Fructuosi martyris; in consecrationibus ecclesiarum et episcoporum, seu ordinationibus clericorum, et anniversarii tui die. Cujus nimirum pallii volumus te peromnia genium vindicare: hujus siquidem indumenti honor humilitas atque justitia est. Tota ergo mente fraternitas tua se exhibere festinet in proximis humilem; in adversis, si quando eveniunt, cum justitia erectum; nullius unquam faciem contra veritatem suscipiens, nullius unquam faciem pro veritate loquentis premens, infirmis compatiens, benevolentibus congaudens, aliena damna tua deputans, vitiis pie sæviens, in fovendis virtutibus ani

(4) Al. Romano Clero, Ad hanc vocem, Binii scholion hoc est: Per Romanos, intellige Catholicos: per Guiberlinas, schismaticos.

PATROL. CLXIII.

16

« PoprzedniaDalej »