Obrazy na stronie
PDF
ePub

cornibus superius hæsit. Romæ in basilica Lateranis fulmen sacram turrim percussit, partem culminis et gallum æneum vento versatilem campanasque dejecit, et quassato angulo ejusdem basilicæ sepulcrum papæ quod erat inferius omnino destruxit. Edem S. Pauli ex tribunali, igne de cœlo tactam, destruxit, ut et tecti plumbum conflaretur,et trabes visibiliter arderent; profecto arderet tota, nisi aqua et auxilio apostolorum confluentes populi Urbis obstarent: monstrant indicia trabes. Beneventi bicipitem, sine pedibus natum [audivi] Romæ in porticu Gallæ vidi id quoque prodigium, Gloriosam nomine et virtute, Bonum filium, juvenem audacissimum, tunc gladium ferentem et hastam, in armo dextro cepisse, suscipiensque eum : « Tunc est ille, ait,nequam,qui virum meum interfecisti ? » et abstracto cultro de supparo quem tenuit, evisceravit; volentibusque sumere vindictam : « Utquid ille,inquit, virum meum interfecit ? » Sic pro pœna gloriose [sumpta] gloriosa mansit.

scopis et cardinalibus cæterisque ordinibus, et cum A terræ hos interceptus, dum corpore inferius fluxit proceribus quam multis, apprehendit: de aliis vero maximas strages fecit: clericos vero, archipresbyteros, presbyteros exspoliavit, planetas et thymiamata eis auferendo: et proprias vestes, ex quibus vestiti erant,minime dimittebat,nec etiam subtala. ria atque femoralia eis habere permittebat. Hæc vero acta sunt mense Februari 11 Idus, anno Dominicæ Incarnationis 1111,ind. IV. Eodem namque die Dominica qua legebatur evangelium: «Assumpsit Jesus duodecim, etc., et ait illis: Ecce ascendimus Hierosolymam et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis, quoniam tradetur gentibus, et i!ludetur, et flagellabitur et conspuetur. « Ascensio ista descensio fuit: quoniam ut Dominus a malignis perpessus est injuriam, sic et iste a barbaris malitiose captus est. Consummata sunt in Christo,quia a prophetis prænuntiatum est eum passurum flierosolymis; in isto, quoniam jam multis vicibus dictum erat, non iturum, si vero ivisset, non prius rediturum quam omnia velquæ let faceret. Traditus fuit videlicet a suis et non ab extraneis: flagella multaque opprobria diu ab eis perpessus est. A prædicto namque die videlicet a Idus Febr. usque ad v Kal. Maii, devotus Dei pontifex multis affectus est cruciatibus: tamen ad ultimum pro deliberatione Ecclesiæ et multorum captivorum qui cum eo detenti erant, quamdam cum prædicto exterminatore pacem composuit; sed [non] diu duravit.

[ocr errors]

C

15. Discedente igitur eo, videlicet Henrico, Romam pax rediit: non illa quam insimul composuerant quoniam minus boni continens erat: sed terræ pax est reddita, quia omnes possessiones B. Petri, quas abstulerat, B. Petro sunt collatæ. Viguit au'em pax annis plus minus noven, posteris vix credenda quam profecto vidi tantam, quantam et timidus bubulcus exoptat, et audax perhorrescit latro, ut quisque locus depositum tueretur. Quid autem egregia Pisanorum industria et admirabilis pertinacia per eumdem Dominum papam Balearibus insulis Efise et Majorica contulerit;quem apparatum, quas copias supplementumque quemve legatum ipsi habuerint, quo consule, sub quo imperator militaverint, cujux vexilli indicia secuti fuerint, quisve eorum fortiter [fecerit], quot navibus et quomodo ierint, quid naufragii quidve laboris in D reficiendis ratibus passi sint; illud etiam gloriosum admirandumque subsidium quod non desperaverint; quomodo etiam evulsis captivis,direptis spoliis, subversis urbibus victores redierint,quia digno volumine comprehendere disposui,suo loco et suo tempori distuli.

16. Hujus temporis prodigia. Apud Mamistram terræmotus muros omnes domosque subvertit,majoremque partem hominum ruina involvit ; quam dum miles quidam fugere nititur ad Antiochiam properans, subito hiatu terræ cum equo absorptus, prius est sepultas quam mortuus. Ibidem alio hiatu

17. Anno xvi pontificatus dicti domini papæ, anno pacis x mense primo [id est Martio] die 26 mensis, die transitus Domini,ira Dei de manu calicis ejus de terra ascendit. Porro Urbis præfecto defuncto, homines scelerati,seditiosi, proni ad malum privatis negotiis male,publicis pessime providentes, inconsultis Patribus primoribus, puerum adolescentem in Urbis præfectum eligunt: cujus modus,imo excessus hic est. Dum domi in cilicio pater præfectus moritur,extra in gradibus filius præfectus eligitur: patris cadaver ad ecclesiam ducitur, filii fastus ad loca præfectoria destinatur; patri exsequiæ funeris in ecclesia, filio laudes præfectoriæ in atrio applaudunt; illi patrem Deo rationem redditurum in sepulcro deponunt, isti filium juraturum populo in ambonem ponunt et sublevant. Miserabilis casus utrorumque. Et tu exsequias funeris pro comittis filii perdidisti, pater: et ut comitiorum applausum pro patris exsequiis amisisti, fili. Concludat igitur qui vult, dicatque, malo patrem terminasse exitu, cujus in morte uxor gaudeat, lætetur filius, domus tota exsultet filium principiis inchoasse nequam,cujus in comitiis mater laceratis crinibus plangat,filius scissis vestibus gemat, tota domus tristetur.

18. Turbavit dominum papam totamque curiam simul et patris mors et excessus filii. Initoque con. silio : « Quia nostra, inquit, ante tempus occupant, merito et non sua in tempore perdunt. Vade P.[Petre] et te Constantine, et ex omnibus quæ ad præfecturam pertinent, ad curiæ commodum, in testimonium hujus nostri venerabilis diaconi, te investias. Parui jussis: in reditu tumultum insidiasque in domini papæ necem persensi: providi auxiliis in subsidiis positis, loco ac tempore egregie facturus: deinde sic sibi adfuturum fore denuntiavi.» Jamque ille, cum tumultu populi plebisque, Constantinianæ basilica limen pede tetigerat; cum subito oleum consecrandum in chrisma, jam infectum balsamo

confectumque, fracto vase, diffusum est. Turbari A 20. Hac spe boni auxilii nostri securi, ad conPatres, mirari dominus: nec credebant prodigium, eo quod in prosperitate positi, nullius periculi casum adfuturum timebant. Ac iterum alio oleo confecto, dominus pontifex, ad exsequendum tantæ solemnitatis mysterium,ad altare ascendit. Jamque ex tribunali sede orationem, « Deus a quo et Judas reatus sui pœnam et latro confessionis suæ præmium sumpsit,» incrperat; cum illi puerum scisBis vestibus,inter altare et tribunal,sibi opponunt, confirmari eum in Urbis præfectum pelunt.Cumque ut ejus domini moris erat, ob incoeptum officium respondere differret, irasci illi, magnis acelamare vocibus, Deum sibi testem facere, in vota jurare,ai responderit ; aliterque si senserit, atrocis fati miserias eo die visurum. Tandem dominus: « Quid, inquit, confirmari eum in præfectum petitis, quem nec nos digne dare, nec vos hodie honeste petere potestis? cum vos hodierni funeris exsequiæ a comitiis merito subtrahant,et nos solemnis diei charismata ab bujusmodi juste removeant? quibus peractis respondebitur digne. » Et illi : « Pro velle nostro nos dispositis utemur; » tumultuantesque discedunt: fecissentque dispositis viam,nisi eorum, quæ ira tumuerat,nostrarum copiarum timore enervaretur audacia.

B

gredierdum eis Tiberim copias exponunt: præsto fit prælium; et quasi Urbis totius milites cum no. stris hæreditariis paucis belli fortunam sortiri debuissent, magno ausu, sed subito nostri victores, illorum alios ad jurisjurandi religionem in receptionem domini reversuros astringunt, alios et ipsum puerum secum captivos ducunt. Jam nostri ad Fumonem properantes Albam transierant; jam terram Ptolomæi uti securi, molles dissoluti, inermes intraverant ; Algidum jam devenerant: cum Ptolomæus veniens in eos, et captos abstulit, et capientes cepit, non veritus dominum papam, ob noviter susceptum beneficium triplicata jurisjurandi religione. Hac Ptolomæi perfidia in exemplum suscepla, perjurii contagium omnes fere infecit, adeo ut ob participationem consortibus sceleris, in Urbe et cæteris hinc inde, perjurium nec infamia nec crimen haberetur. Exsecrabile dictu! horribile auditu! Hoc ausu, hac indulgentia criminis Sarminetum, Nymphas, Tiberiam, et omnem Maritimam enormitas defectionis involvit,simul et totam Urbem : vix unus in multis, quem factionis reum vel dicta vel facta verosimilibus indiciis non demonstrarent. Ebullire tota machinis et tormentis, ea parte qua Capitolii rupes ædibus Petri Leonis imminet contigue; ordinans quidquid armis, igne, manu inferri poterat invidia magis quam ratio molliebatur: factumque ut solus ex parte pateretur in toto,quidquid undique ab omnibus poterat conferri in unum. Hujus tamen impetus fluctus cœpit tandem detumeC scere, vel divinis operibus, vel rusticanis, pro maturitate illius temporis, omnibus fere instantibus ; ipsa etiam curia,ob impatientem in locis istis æstatem, in Campaniam Maritimamque secessit.

19. Die altero, die Parasceve, cum omnium civium hujus Urbis, maxime vetusti moris sacra devotio per loca sancta, per martyrum cœmeteria, per votiva solemnia, pedibus discalceatis in Urbe subur. biisque confertim diffunderetur; illi simplicem populum plebemque in factionis suæ charybdim sub armis jurare compellunt: itidem die magni Sabbati, die Paschatis gravius. Secunda feria eunti domino ad basilicam B. Petri, juxta radicem pontis Trajani, cum tumultu se puer ille opposuit, confirmari petiit. Quod quia adeptus non est, sequentis familiæ alios cœpit, alios affecit injuriis. In reditu,coronato domino papa, ut ejus diei mos est, et Patribus solemniter procedentibus in curiain, et Capitolio,strepitu, clamore, lapidibus eos prosequuntur.Nec adhuc satis delegant post eum, nec antea vestes sacras eum exui licuit, quam respondere oportuit,sequenti feria vi de confirmatione communi consilio deliberandum. At ille non contentus termino,eo die quæ restabant præfectualia, a quibus potuit, in se compleri fecit. Feria vi in tantam exarsit audaciam, D ut eorum domos subverteret, quorum religio fidei in dominum papam perfide agere noluisset. Providens autem dominus huic ruinæ absque multa cæde resisti non posse, in Albam secessit. Furor illius fautorumque in ecclesiam et domum Petri Leonis, quæ illam tueri videbatur, amnino conversus; nec posse pati nisi reverso eo suorum fulciretur auxilio. Reversus tanto copiosius principibus curiæ largitus est munera, quanto laboriosius suis bellicis sudoribus pro se subjiciendos fore cognoverat; Ptolomæo Ariciam, cæteris aurum, argentum, alterius supellectilis copiam.

21. Altero namque anno rex llenricus in Italiam rediit,manifestus hostis Ecclesiæ, tantoque infestior bonis ac religiosis, quanto benignior malis seditiosisque. Hujus consiliarii familiaresque,abbas Farfensis, qui ob sacrilegium factionemque ab Ecclesia bis ter in capite damnatus, Joannes maledictus, Ptolomæus, horumque fautores. Tunc simul atque Latium intravit, B. Petri fidelibus bellum injecit. Magna conatus,est, famosa fecit, sed parva. Ob hujus victoriæ gloriam quam fecerat, videlicet quia apprehenderat quædam castra, populus plebsve Romana triumphum sibi instituit. Coronata Urbe,rex et regina per medium magnus apparatus, parva gloria. Huic nullus Patrum, nullus episcoporum, nullus catholicus sacerdos occurrit: fit ei processio,empla potius quam indicta. Iturus ad basilicam S. Petri navi transivit, non ponte. Trajectus coronari petiit respondetur, in ea basilica a papa vel Patribus coronandus coronari debet, aliter nequit: quod si velis, ab eis fore petendum. Fit consultum delegat in hunc modum.

22. « Si divinitus datum fuisset, Patres conscripti, rerum publicarum statum digno nioderamine gubernari, dignaque reverentia earum rectores alter

dissolute vagabatur, ante corpus B. Gregorii coronari se fecit, sicque ab Urbe comitiatus abscessit. In itinere erat que distabat ab Urbe el Sutrio; audivit principem Apuliæ cum expeditis equitibus Companiam intrasse, Pillumque ob defectionem ab illis depopulari. Fit consilium eos vel amoveri posse, si ante diem a regio exercitu incautis subveniatur. Nec mora totum robur belli cum agilitate eo destinat. Et quidem succederet voto, ni quædam nobilis matrona ex Plumbinaria, dum sic properantem exercitum vidit, periculum quod timebat accito veredario adfuturum principi annuntiaret: sicque dum cavit uni, providit utrisque, ut duo tam teroces exercitus, jam fere contigui, alter in vicum Mauriti, in Acutæ arcem indemnis se alter conferrent.

ab altero prævenirentur, pax foret, nec pontificali- A effectus, per biennium, extra Ecclesiam propriam, bus obesset orbis imperator, sed alter alterius glo- opulentissimo cultu et regio, hac et illac molliter et ria fulciretur, gloria alterius gloria utriusque foret; et robur utrorumque, amorque utrorumque, timor omnium, totaque se converteret civitas; nos Patres, nos consules, nos primores, nos omnes bonis Urbis et orbis intuerentur, Gothi, Galli, Hispani, Afri, Græci et Latini, Parthus et Indus et Arabs aut timerent nos aut diligerent. Nunc autem, cum secus agitur, fit aliter: dimissis cæteris, invicem angimus, invicem angimur; ab omnibus merito hæc patimur, maledicimur,exterminamur.Convertimini igitur, et mei, licet peccantis, votum correctionemque suscipite; ne, dun per vos in me rigescit justitia, multiplicatis eceleribus in aliis, sine me qualiter rigescat non habeat. Ecce a patre Romanæ Ecclesiæ B domino papa e Galliis in Urbem coronandus adveni; eum abesse in infortuniis meis reputo: nunc autem a vobis id exposco. Tantoque id recipienti fiet gratius, quanto ut id mibi fieret gravius elaboravi. Solent accuratius excolere homines, quod diuturnis quæsitum periculis adinvenitur. Sit pax. Et quidem erit, si velitis. Sine crimine loquor. Profecto sedatis ventis, quiescent maria. » Hæc

rex.

23. Ad hæc Ecclesia quæ erat in urbe : <«< Inhonestum satis arbitramur ac indignum, rex, ut aliquando nos dulcibus dictis convenias, quos fellitis actibus in dies circumvenire [non cessas]. Credisne credamus, rex, te ad pœnitendum satisfacturumque advenisse; per quem acerba ira continuaque irrupliones barbaricas, rapinas sacrilegas, ordinationes exsecrabiles, exordinationes impias, seditionesque assiduas conflari fierique cernimus? Simul ac Latium intrasti, rex, B. Petri fidelibus bellum injecisti: si non successit voto, id [debemus] Deo, non regi. Age, qui sunt pro quibus agitur? Abbas Farfensis et Ptolomæus, uterque anathematizatus. Qui sunt contra quos agitur ? BB. Petrus et Paulus. Quibus locis agitur? In eorum patrimoniis, in domo propria. Oblitus horum, rex, illis ducibus audax audacter ecclesiam B. Petri intrasti: quibus clericis [comitatus], quibus Patribus, cum quibus episcopis ? Quomodo silendum, quomodo agendum est? Adde, qui sunt, qui nunc ante ejus fores excubant: nonne seditiosi, nonne hæretici? Heu! heu! Expulsis Catholicis reverendam cunctis populis B. Petri ecclesiam per te hæretici occupant. Hæccine est via illa, rex, qua pœnitens veniam merearis ? satisfactio, qua Ecclesiæ conformeris? pax, qua bella quiescant, seditiones cessent, venti sedentur, mare detumescat? Profecto nisi conversus, immemor mali, aliter cum Deo senseris, rex, aliter Rex regum cum rege sentiet Deus. Comitiari cum excommunicatis, rex, nosti nos nec debere nec posse; eo maxime cum contremiscat comitiis tuis interesse secundis, quicunque nostrum interfuit primis. »

24. Diffisus hinc rex, accito Mauritio Bracarensi archiepiscopo, qui ob superbam levitatem curialis

c

C

D

25. Dominus papa celebrato concilio, quod in partibus Apuliæ congregaverat, rediens in Campaniam, Pillum Pillanumque in Maritimis, et oppidum S. Silvestri in sui ditionem convertit. Jamque autumnus instabat, cujus calore vel æstu exterius constipatus, interius dissolutus, uti senex et quierat in castris debilior, in Anagniam se convertit: hicque adeo infirmitas eum oppressit, ut qui aderant medici morti eum magis quam vitæ adjudicarent. Sed auctor vitæ Deus vitam ejus produxit in longum, et dum dissolutis interius membris compaginis soliditatcminjecit,exustis exterius fomenti robur diffudit: factumque est ut qui ante in lecto alterius auxilio. suspensus vix sedere poterat, postmodum antealtare per se erectus missarum solemnia celebraret. Hac valetudine venit in Preneste, et B. Agapiti ecclesiam ibidem dedicavit. Nativitatis Domini vigilias Romæ, Ordinis missas et matutinum post missam, et iterum missam processionemque, cum omni voto et solemnitate ei diei debita, Octavas etiam et Epiphanias devolissime celebravit : et data licentia legatis Constantinopolitani imperatoris, quos ibidem receperat, deliberaturus B. Petri basilicam, in tantis hostibus Romam in portica [id est lectica] venit. Ob cujus inopinatum adventum subitumque tantus terror Ptolomæum et præfectum invaserat, ut ante al er quam nollet dominus papa pacem dare, pateret quod desperans de gratia, dimissis penatibus, in urbe latitare pararet.

26. Jamque bonus pontifex ad perficiendum quod incoeperat, machinas et tormenta et quæque necessaria bello, incredibili agilitate, per biduum per suos parari fecerat. Vicisse eum [potius] diceres quam victurum. Sed dum quod voluit fecit, Dominus vitam ejus, quam ob gratiam distulit, ob debitum terminavit. Biduo post reditum tanto arctius ob laborem itineris populique frequentiam infirmitas convaluit, quanto remissius ob quietem assiduitatis amonitatemque obsequii ante defecerat. Vir sanctus moriebatur et operabatur. Convocatis Patribus, ut in constantia fidei et sinceritate veri eum sequerentur,in. junxit in cautela doli ab his qui intus forent et

extra, in exsecutione Gibertinorum et enormitatis A mirifico opere sculpto, x1 Kalendas Februarii colTeutonicæ : ut invicem se diligerent et invicem idem dicerent, et ipsum verum quem diligerent Deum in omnibus tenerent. Post hoc unctus oleo sacro, facta confessione, peractis in eo omnibus prout decuit sanctum, psallendo cum psallentibus, nocte media, ut qui de tenebris properabat ad lucem, senex honestus, imo ipsa hones' as, carnis debitum solvit xv Kalendas Februarii.

27. Corpus ejus balsamo infectum, et ut ordo habet sacris indutumn vestibus, cum obsequiis debitis et honore digno, cum frequentia cleri et populi, non cuilibet tanta gleba deportanda imposita est, sed ab ipsis Patribus honorifice est deportata in basilicam Salvatoris in sede propria, in patriarchio, in dextro latere templi, in mausoleo purissimi marmoris

(9) Malleacense Chronicon duorum ex prædictis conciliorum meminit; primo, » Anno 1107 apud Trecas in Francia fuit concilium, quod tenuit Paschalis papa, in quo decrevit ut per nullam guerram incendia domorum fierent, nec oves aut agni caperentur.» Utile et Christianæ militiæ legibus dignum decretum, sed heu ! quam alienum ab usu et praxi

B

locatus. Qui beatissimus quam plures fecit ordinationes per diversos menses, presbyteros L, diaconos Xxx, episcopos numero centum, consecravit ecclesias xx, Romæ ecclesiam S. Adriani in Tribus Fatis, II anno sui pontificatus, dedicavit, et ecclesiam S. Mariæ in regione Areolæ, in loco qui vocatur Monticelli, similiter consecravit. Verum etiam ecclesiam SS. Quatuor Coronatorum, quæ tempore Roberti Guichard Salernitani principis destructa erat, a fundamentis refecit atque consecravit; anno pontificatus sui XVII, mense Januario, die xx. Celebravit concilium apud Guardastallumin Longobardia,aliud apud Trecas civitatem in Francia (9). Postea defuncto eo cessavit episcopatus dies III.

calamitosissimæ nostræ ætatis ! Etrursum: «< Anno 1116 Romæ fuit concilium, quod tenuit novissime Paschalis. » Et: « Anno 1118, x Kalend. Februarii obit Paschalis papa, et successit ei Gelasius. » Sepulcri in Laterano positi meminit Cæsar Rasponus, eique locum assignat versus oratorium S. Thomæ.

LAUS METRICA PASCHALIS II PAPE
AUCTORE MILONE CARDINALI

S. ALBINI ANDEGAVENSIS MONASTER. MONACHO

(Dom MARTENE, Voyage lilléraire de deux religieux Bénédictins, tom. II, pag. 24.

Magnificandus et omnicolendus ubique timendus, C Si de Parnasso transferret carmina Naso,

Justitiæ fidem qui Petri continet ædem,
Nomine Paschalis venerandus vir specialis,
Lux, decus Ecclesiæ, caput orbis, imago Sophia,
Examer juris, pia forma sequenda futuris,
Cujus ad adventum terror fregit Beneventum.
Sit per eum salvus quem Virginis edidit alvus.
Si genus et speciem dialectica cuncta novaret,
Magnus Aristoteles si scire suum repararet,
Tullius et Plato si surgant fonte renato;

Magnifican lus ut es, vix dignum laude sonarent
Nobilitate tui generis nimis es specialis,
Moribus et vila magis es quam pontificalis
Roma caput mundi si præmunita fuisset,
Sedis apostolicæ tibi pridem jura dedisset,
Justitiæ legi tua vox nihil ante tulisset.
In Samio summo bivio sic vita regatur.
Ne leve læva levet, levitatem dextra sequatur.

NOTITIA DIPLOMATICA.

Philippus JAFFE, Regesta pontificum Romanorum pag. 477).

+ Paschalis II bullæ Incarnationis annos vulgares, Florentinos, Pisanos passim præbent; indictionem habes plerumque Constantinopolitanam, aliquoties Pontificiam. Nonnullis anni 1111 bullis appositi sunt anni imperatoris (317, 318).

Dictum Paschalis hoc est: VERBO DOMINI COELI FIRMATI SUNT (27, 46, 47, 70, 111, 143, 147, 154, 203, 2:30, 234, 248, 248, 338, 357, 367, 377).

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Scriptæ bullæ sunt p. m.

Leo

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

.

[ocr errors]

1101

a 21 Dec. 1116 ad 22 Dec. 1116

a 24 Febr. 1107 ad 1 Sept. 1116
a 23 Nov. 1116 ad 22 Dec. 1116

a 24 Mart. 1116 ad 22 Dec. 1116

a 24 Febr. 1107 ad 25 Jul. 1107

a 21 Dec. 1116 ad 22 Dec. 1116

a 24 Mart. 4116 ad 22 Dec. 1116

a 21 Dec. 1116 al 22 Dec. 1116

a 13 Febr. 1113 ad 24 Mart. 1116

a 10 Nov. 1100 ad 20 Nov. 1100

d. 5 Jul. 1114

d.24 Mart. 1116

d. 24 Mart. 1116

d. 13 Febr. 1113

d. 15 Febr. 1113

d. 23 Nov. 1116

Petri notarii regionarii et scriniarii sacri palatii (8, 19, 39, 40, 45, 46, 47, 48, 50, 51, 56, 66, 67, 68, 70, 77, 111).

Pyderii (Petri?) regionarii et referendarii sacri pulatii (74).

Joannis scriniarii regionarii et notarii sacri palatii 18, 90, 91, 92, 147, 148, 161, 276, 289, 317, 313). Rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palarii (96, 110, 118 bus, 119, 123, 124, 137, 139, 141, 143, 152, 156, 162, 166, 167, 174, 182, 186, 253, 255, 258, 270, 273, 278, 280, 285, 290, 299, 338, 341, 389).

Grisogoni notarii sacri palatii (350, 351, 356, 367, 381).

Gervasii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii (380, 421,440)

Datæ p. m.

Docibilis S. R. E. diaconi cardinalis (3).

Joann's S.R.E.diuconi cardinalis a bibliothecarii (bullæ 186. quarum prima est 8. ultima 496).

Joannis S.R.E.diaconi cardinalis ac bibliothecarii vice domini Friderici archicancellarii et Coloniensis. archiepiscopi (317, 318).

Lanfranci scriptoris sacri palatii (14).

Leonis scriptoris (18, 19).

Equitii agentis vicem cancellarii (2, 84, 97, 101, bis, 110, 143, 148, 209).

Galteri R. E, diaconi cardinalis (83, 84 bis).

Leonis S. R. E. diaconi cardinalis (261, 263).

« PoprzedniaDalej »