Obrazy na stronie
PDF
ePub

colant. Arnoldum, Ecclesiæ Constantiensis inva- A BERTHOLDO (32) et nepoti ejus HERIMANNO (23), et sorem, excommunicatum nuntiat.

(Circa annum 1103, Febr. 10.) [NEUGART, Codex diploma'icus Alemanniæ, II, 40.] P. episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis G. Hirsaugiensi (27) et cæteris catholicis abbatibus et monachis per Sueviam, salutem et apostolicam benedictionem.

Audivimus, charissimi, quia plus solito mundus in vos sæviat, persecutiones accrescant, tumentes in vos fluctus maris acrius surgant. Sed mirabilis in excelsis Dominus, qui suis ea pedibus calcat. Propter quod rogamus, ne deficiatis in tribulationibus vestris, quæ est gloria vestra. Non enim, inquit Apostolus, condignæ sunt passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Hujus gloriæ revelationem patres nostri desiderantes ibant gaudentes de conspectu consilii; sic et nos, qui eorum debemus imitatores fieri, in tristitia et angustiis positi gaudeamus. Tristitia enim nostra vertelur in gaudium. Speramus enim in Domino, de sanctorum apostolorum meritis confidentes, quia ille vestris persecutionibus fidem imponet, qui dicit: Ego vici mundum. Vis igitur, dilectissimi, ad supernæ vocationis bravium intendentes, in præsenti agone viriliter contendatis, vos ipsos mutuis auxiliis foveatis, ad ardentem inter vos lucernam, fratrem videlicet nostrum.G. (28) Constantiensem episcopum omnes respicite, ipsum omnes unanimiter veneremini, et collatis dilectionis brachiis ipsum et vos in his tribulationibus adjuvetis. Porro Constantiensis ecclesiæ invasorem A. (29) a Romana Ecclesia noveritis excommunicatum, et a catholicæ Ecclesiæ unitate tanquam putridum membrum esse præcisum. Bunc quasi mortiferum venenum per omnia fugite, et modis omnibus devitate.

Dat. Laterani Iv Idus Feb.....

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

B

C

(27) Gebhardus ex familia comitum Uracensium, canonicus Argentinensis Hirsaugiam secessit, ibi- D demque a prioris officio fratrum suffragiis ad abbatis dignitatem vocatus an. 1091, præfuit annis 12, mensibus tribus. Trithem. in Chron., et Crus Annal. I. vii, p. 11, c. 9, p. 276.

(28) Gebhardum ep. Constant, legatum sedis apostolicæ sub Urbano II in eodem officio confirmavit Paschalis II. Berthold. Const., ad ann. 1100.

(29) Est hic Arnoldus monachus S. Galli, interventu Udalrici ejusdem monasterii abb. et patriarebæ, Aquileiensis, ab Henrico IV ad sedem Gebhardi destinatus, episcopus ordinatus est Romæ a Clemente III antipapa, ac vi demum 2 Februarii 1103 in illam intrusus. Fratrem habuit Henricum de Sancto Monte, vulgo Heiligenberg, partium suarum studiosissimum. Chron. Petershus I. 1. §§ 26, 27,

cæteris principibus per Sueviam,..

Licet post Satanam conversi de vestra salute jam diu sitis immemores, nos tamen, quos offici debitum et sedis apostolicæ compellit auctoritas, vestræ salutis non possumus oblivisci. Unde opportunum duximus, litteris præsentibus vos ipsos ad corda vestra reducere, et de somno mortis, corpore licet absentes, excitare. Dei patientia vos ad pœnitentiam exspectat, sed thesaurizatis vobis iram in die iræ. Diu est, quod vos a catholicæ Ecclesiæ membris separastis, et perverso capiti adhæsistis, membris ejusdem Ecclesiæ, quæ vos in Christo generavit, injurias irrogantes, et cum malorum omnium capite ipsam matrem vestram infestationibus aggravantes. Quod eo indignius judicamus, ac gravius ferimus, qui ejus vos defensores, ejus vos novimus amatores. Ipsa tamen, quæ sponsum suum quotidie pro filiis interpella', si resipueritis, si ejus vos membra recognoscitis, gratanter vos excipit, et in suorum restituet numero filiorum. Habetis juxta vos summi capitis membrum, et Ecclesiæ oculum, fratrem vi› delicet nostrum G. Constentiensem episcopum, qui vos de salute vestra plenius poterit informare, de tenebris ad lucem reducere: cujus vocem qui audit, illum se credat audire, qui dicit: Qui vos audil me audit, et qui vos spernit, me spernit. Ad ipsum igitur tanquam ad patrem recurrite, ipsius monitis, sicut B. Petri et nostris in omnibus obedite. Quod si feceritis, a maledictionis vinculo eritis absoluti. Porro Constantiensis Ecclesiæ invasorem A a Romana Ecclesia noveritis excommunicatum, et a catholicæ Ecclesiæ unitate tanquam putridum membrum esse præcisum. Hunc quasi mortiferum venenum per omnia fugite, et modis omnibus devitate. Dat. Lat. IV Idus Febr.....

[blocks in formation]

28. Burchard. De Cas. S. Galli, c. 7.

(30) Est hic Guelfo V, maritus antehac Mathildis marchionissæ Tuscia, quam an. 1095 deseruit, reconciliatus paulo post Henrico IV una cum patre Guelfone IV, ut prodit Bertholdus Const. ad h. an. (31) Henricus Niger dictus, filius Guelfonis IV. De his vid. R. P. Hess., Monum. Guelf. P. I.

(32) Bertholdus II,Zaringensis, frater Gebhardi ep. Constant., notatur a scriptore Chronici Petershus. quod, ut multi alii muneribus corrupti, ejus partes deseruisset. L. III, c. 27.

(33) Hermannus I marchio Badensis, frater erat mox memorati Bertholdi II Zaring. mortuus Cluniaci ann. 1074. Filium ex Juditha Calbensi habuit cognominem, cujus hic fit mentio. Vid. Schoepfl. Hist. Zaringo-Badens., t. I, p. 267 et seqq.

oblationes altaris tanquam populares merces exposuisti; unde nos te tanquam dilectum filium admonemus, ne tam gravi culpa te gravari diutius sinas Et si enim, ut dicitur, Ilierosolymitanum (35) iter inceperis, nihil animæ tuæ, proderit, quoniam excommunicationis et anathematis vinculo teneris in eodem Nemausensi concilio promulgato. Alioquin iram et indignationem omnipotentis Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli gravius profecto persenties.

ter noster Eduensis episcopus, et archidiaconi ejus, A Imo, quod gravius est, accepta pecunia, ejusdem vel archipresbyteri, non justitia ducti, sed æmulatione compulsi, vobis interdixerint Vizeliacence cœnobium devotionis gratia adire, ecclesiam introire, et ad sepulcrum beatæ Mariæ, quod in eadem ecclesia celebratur, accedere, aut aliquas oblationes apponere. Nova profecto, nova hæc est interdictio sacerdotum: cum ad devotionem vocare, non a devo. tione revocare, sacerdotalis officii debitum videatur. Porro nos interdictum hoc sacerdotali officio dissolventes, scire vos volumus quia sive episcopus, seu ministri ejus, nisi ab hac præsumptione destiterint, apostolicæ sedis indignatione plectentur. Datum Laterani 11 Kal. Novembris.

CV.

[blocks in formation]

B

Ecclesiam S. martyris Saturnini Tolosani antiquitus specialiter esse juris beati Petri plurimis est C notum, in tantum quod prædecessor noster bonæ memoriæ papa Urbanus cum XVII archiepiscopis et episcopis manu propria eam consecravit,atque privilegiis apostolicae sedis sub anathematis vinculo ipsam munivit, etc. Confrater noster Petrus Pampilonensis episcopus supranominato martyrii et canonicis suis ecclesialam cum concilio D. Sancii regis patris vestris dedit, etc.

[merged small][ocr errors]

Ad Bertrannum comitem Tolosanum. Increpatoria quod burgum S. Ædigii invaserit, et oblationes altaris tanquam populares merces exposuerit.

(Intra annum 1101-1104, Nov. 14.) [Dom. BOUQUET, Recueil, tom. XV, p. 32.] PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERTRANNO Comiti salutem, si obedierit, et apo- D

stolicam benedictionem.

Quid pater tuus (34) egregiæ strenuitatis comes de altari S. Edigii, quid etiam de toto burgo ficerit, tu ipse non nescis. Scripturam quoque et excommunicationem in Nemausensi concilio, juxta patris tui petitionem a sanctissimæ memoriæ Urbano papa factam, vel audisse te credimus vel vidisse: unde miramur quod burgum invadere, et juxta B. Egidii ecclesiam munitiones nova erigere præsumpsisti.

(34) Raimundus IV, de S. Egidio dictus, qui an. 1105, mortem obiisse pridie Kalend. Martii perhibetur.

Datum Laterani, xvn Kal. Decembris.

CVIII.

Ad Rangerium episcopum et canonicos Ecclesiæ
Lucersis.

(Intra annum 1103-1104, Oct. 14.)
[MANSI, Concil., XX, 1096.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri et coepiscopo RANGERIO et canonico Lucanæ Ecclesiæ, salutem et apostolicam benedictionem.

Sanctæ in Christo memoriæ Leonem apostolicæ sedis episcopum decrevisse audivimus ut, si quis de vestræ Ecclesiæ canonicis non communiter viventibus Ecclesia excessissel, omnia ejus ecclesiastica bona in usum fratrum communiter viventium conferrentur, quod in aliis etiam ecclesiis ab aliis Romanis pontificibus statutum agnoscimus. Unde miramur quod confratre vestro Ildebrando in Rosellanam Ecclesiam translato, præbendæ ejus et totum Ecclesiæ beneficium, quod tenuerat, in privatos usus cesserit, et apostolicæ sedis auctoritate contempta, canonice degentium fratrum communio tanto augmento fraudata sit. Tibi præsertim, charissime frater R., delictum hoc imponitur, quod apostolicae sedis decreta irrefragabiliter custodire, et subditos clericos ad hujus vitæ bonum etiam invitos debueras invitare; præcipimus ergo ut omne illud Ildebrandi nunc Rosellani episcopi beneficium in communia redigatur. Qui vero obedire contempserint apostolicæ sedis judicio puniantur. Datum Laterani, x1 Idus Octobris.

CIX.

Ad Lanuinum eremi S. Mariæ de Turri magistrum. (Anno 1104.)

[CAPIALBI, Memoriæ per servire alla storia della sancta

Chiesa Miletese, compilate da Vito CAPIALBI, Na poli, 1835, 8°, p. 143.]

PARCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LANUINO, salutem et apostolicam benedictio

nem.

Militensis Ecclesiæ canonicis frequenter jam litteras pro canonica celebranda electione transmisimus. Nuper autem præcipimus ut usque ad octavam proximæ Paschæ pastorem sibi idoneum eligerent, quod

(35) Bertrannus anno 1109 in Palæstinam pervenit: verum patre, eo anno 1105, defuncto, jam tum illud iter meditabatur.

si different, ecclesiæ aditum illis interdiximus. Vo- A præsentiarum juste possidetis sive in futurum,

lumus ergo ut eos comitissam, et bonos barones convenias, et ipsos vice nostra ad pastoris electionem commoneas: vero sicut hactenus contemptores exstiterint, aditum ecclesiæ omnino eis,donec satisfaciant,interdicas, et habito cum comitissa et baronibus consilio, electionem canonicam facias. Abbati S. Juliani ut in tua præsentia de objectis sibi satisfaciat monachum illum qui dudum in monasterio S.Euphemiæ constitutus est abbas (36), si ab ejusdem cœnobii occupatione per te commonitus deserere [al. disce fere] noluerit, nostra fultus auctoritate excommunicationi subjicias, in his omnibus nostras vices sollicitus, et plenius habere le volumus.

:

CX.

Ecclesiæ S. Crucis et B. Eulaliæ Barcinonensis lutelam suscipit possessionesque et privilegia confirmat. (Anno 1101, Jan. 27.

[FOREZ, España sagrada, XXIX, 465.] PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei,dilecto in Christo filio RAYMUNDO,præposito Barcinonensis ecclesiæ, quæ in honore sanctæ Crucis et beatæ Eulaliæ dedicata est,ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.

Justis votis assensum præbere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit: qui licet indigni justitiæ custodes, atque præcones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi, Domino disponente, conspicimur. Quapropter, fili in Christo charissime Raymunde, devotionis tuæ precibus annuentes, Sanctæ Crucis seu Beata Eulalia canonicam, cui Domino auctore præesse dignosceris, sub tutelam apostolice sedis accipimus, et per eam sæcularium hominum propitiante Domino gravamina removemus. Præsentis igitur privilegii paginam tibi, tuisque successoribus canonice institutis.jure perpetuo concedimus et confirmamus ea omnia quæ Barcinonenses episcopi pro communi victus sustentatione, vel alii fideles legitimis donationibus eidem canonice contulisse noscuntur: in quibus hæc duximus propriis nominibus exprimenda, ecclesiam S. Mariæ juxta mare, ecclesiam S. Michaelis intus Barcinonem, cum pertinentiis et allodiis suis: ecclesiam S. Joannis de Pinu, cum pertinentiis suis ; ecclesiam. S. Vincentii de Sarriano, cum pertinentiis suis; ecclesiam S. Cæciliæ; ecclesiam S, Andreæ de Palumbario, cum decimarum suarum medietate; ecclesiam S. Maria de Bitulona et S. Columbæ de Gramamto; S. Salvatoris de Polignam; S. Mariæ de Linari; Sancti Saturnini de colle Savadelli; S. Joannis de Senata; S. Mariæ de Ulpereras; allodia in civitate Barcinonensi, et in ejus suburbio,sive territorio, seu comitatu.Item allodia, in episcopatu Gerundensi, et in episcopatu Ausonensi et Urgellensi. Quæcunque præterea bona in

concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste atque canonice poteritis adipisci, firma vobis vestris que successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem canonicam perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel injuste datas suis ueibus vindicare, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura salva Barcinonensis episcopi canonica reverentia. Præterea constituimus ut sicut antiquitus noscitur institutum,et in ejusdem ecclesiæ libris continetur, semper collegii vestri fratres B numerum non excedant quadragenarium. Et quia tam de præsentibus quam de futuris nos convenit providere, sancimus ut alicui facultas non sit ultra præfixum numerum illic canonicum subrogare. Si qua sane ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire ten taverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat,reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, quod a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum C judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Raynerii scriniarii regionarii, et notarii sacri palatii.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

(36) Ne solo questi, ma altri monisteri di Calabria affido alle curo di Lanuino, papa Pasquale. V. Mabillonii Annales Benedictini, lib, LXX, § 55 et 56.

Romana Ecclesia cardinalis, n Idus Januarii, indi- A subjaceat. Noveritis autem fratrem nostrum Rogectione x, Incarnationis Dominicæ anno millesimo centessimo secundo, pontificatus autem domni Paschalis II papæ anno 111.

CXIII.

Lamberto episcopo Atrebatensi mandat ut ante diem apostolorum Petri et Pauli (29 Jun.) una cum Joanne episcopo Tarvanensi judicet inter Landfridum S. Wilmari abbatem et Heribertum, a comite Boloniensi eadem abbatia privatum.

(Anno 1104, April. 25.)

[BALUZ. Miscell. edit. Luc. II, 146.) PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri LAMBERTO Atrebatensi episcopo, salu. tem et apostolicam benedictionem.

Frater iste præsentium portitor cum Tarvanensis capituli litteris venit ad nos,conquerens se jam du- B dum de monasterii sui abbatia per manum Bononiensis comitis expulsum. Is autem frater qui eidem monasterio præesse dicitur, cum ad nos veniret, infirmitate sicut nobis relatum est, præpeditus, ad nos pervenire non potuit.Hanc igitur causam fraternitati tuæ vice nostra discutiendam committimus, ut, assumpto tecum fratre nostro Tarvanensi episcopo, utriusque abbatis allegationem diligentius pertractes et usqne in proximam apostolorum Petri et Pauli solemnitatem negotium hoc omnino canonice justitia dictante definias.

Data Laterani vII Kal. Maii.

CXIV.

Ad oppidanos S. Geminiani. Ne illorum oppidum, illiusque ager, a Volaterrensiz Ecclesiæ possessione C unquam alienetur.

(Anno 1104, Maii 24.)

[MANSI, Concil. XX, 1051.] PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, clericis et laicis universis de castello S. Geminiani, sa lutem et apostolicam benedictionem.

Paci et stabilitati Ecclesiæ vestræ, et nos constitutione nostra, et vos observatione vestra providere debemus .Idcirco vobis omnibus præsentium litterarum constitutione mandamus, et successoribus vestris in perpetuum servandum præcipimus, ut oppidum vestrum, quod S. Geminiani dicitur, cum monte Stafili juxta posito,ct cum universo territorio suo, nullo unquam modo,nulla occasione, alienari a possessione et porprietate Volaterrensis Ecclesiæ patiamini : sed sicut hodie est,sic semper in D proprio Volaterrensis Ecclesiæ jure permaneat. Sane nec episcopo, neque cuilibet ejusdem Ecclesiæ ministro, facultas, sit ipsum oppidum cum præfato monte in feudum personæ alicui dare, locare, vendere, pignoratione vel commutatione contradere : neque marchioni, neque comiti,neque alicui potestati liceat idipsum oppidum, seu prænominatum montem capere,vel ab Ecclesiæ potestate subtrahere, vel quibuslibet occasionibus alienare; sed sicut superius dictum est, semper in proprio Ecclesiæ jure permaneat. Si quis vero aliter agere præsumpserit; et qui fecerit, et qui consenserit, excommunicationi

rium, Ecclesiæ Volaterrensis aotistitem, ita nobis in hujus constitutionis capitulo consensisse: ut cum fratribus, qui eum ad nos comitati sunt,fieri ipse petierit, et ipse subscripserit.

Rogerius Volaterrensis Ecclesie indignus episcopus fieri rogavi, et ipse subscripsi.

Datum Laterani per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, 1x Kal. Jun., indict. 11, anno Incarnationis Dominicæ 1104, pontificatus autem domni Paschalis II papæ v.

[blocks in formation]

(Anno 1104. Oct 5.)

[MANSI, Concil., XX, 1015.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus, archiepiscopis et episcopis, 'per Remansem,Senonensem ac Turonensem provincias, salutem et apostolicam benedictionem.

Significatum nobis est quorumdam vestrum litteris, quia filius noster Francorum rex feminam illam pro qua toties commonitus, imo excommunicatus fuit, juxta præceptum nostrum abjurare decreverit: ipsa etiam mulier regem abjurare parata sit. Super quarum conversione personarum non minimum exsultavimus:quia super uno peccatorum pœniteniam agente, gaudium esse angelis Dei ipso Domino testante didicimus. Quam nimirum causam fratri nostro Richardo Albanensi episcopo reminiscimini a nobis fuisse commissam.Si ergo idem frater, Franciæ jam fines egressus est, nos eamdem causam, aspirante Domino, una vobiscum peragendam venerabili fratri Lamberto Atrebatensi episcopo commit. timus. Convenientibus itaque vobis in unum, si communis filius Francorum rex, et illa ejus lateralis tactis sacrosanctis evangeliis omnem carnalis copulæ consuetudinem abjuraverint, mutuum quoque colloquiumn et contubernium,nisi sub testimonio personarum minime suspectarum nunquam videlicet ad idem flagitium redituri, sicut quorumdam vestrum litteris significatum est satisfactionem eorum vice nostra vobiscum Atrebatensis episcopus suscipiat, eta vinculo excominunicationis absolvat : quatenus largiente Domino, et filium Ecclesia, et regem sibi Francia reconciliatum episcopali ministerio gratuletur.

Data Laterani per mauum Joannis, Nonas Octobris.

CXVII.

Monasterii S. Mariæ Bornhemensis protectionem suscipit, bonaque ac privilegia confirmat, petente Manasse episcopo Cameracensi.

(Anno 1104, Oct. 11.)

[MIREUS, Opp. diplom., I, 519.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei,dilectis filiis canonicis B. Mariæ Bornhem, salutem et apostolicam benedictionem.

Devotionis vestræ petitiones benigne audivimus, et monasterium Beatæ Mariæ apud Bornhem,in quo vitam regularem ducitis, juxta postulationem Manassis Cameracensis episcopi, apostolicæ sedis munimine confovendum suscepimus.

A montanis suæ diœcesis ædificasse cognoscitur : per præsentis igitur privilegii paginam, apostolica auctoritate statuimus ut quæcunque bona,quascunque possessiones, vel supradicti episcopi Gebhardi. vel successoris ejus æque felicis memoriæ Tyemonis, aut aliorum fidelium legitimis donationibus, aut jure quolibet ad ipsum hodie monasterium pertinent, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.

Statuimus enim ut quæcunque bona vel a Wenemaro Gandensi, ejusdem loci fundatore, vel a qui- B buscunque fidelibus, in eadem ecclesia oblata sunt, vel in posterum fuerint, quæcunque etiam venerabilis fratris nostri Manassis Cameracensis episcopi concessione concessa sunt, quieta et integra confir

mentnr.

Quidquid præterea munitionis et libertatis idem confrater noster Manasses loco vestro collegioque largitus est,nos decreti præsentis auctoritate firmamus prohibentes ne quis eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus bona diripere, vel modis qui. buslibet alienare præsumat, quatenus omnipotenti Deo liberioribus animis debitæ servitutis officia per ejusdem Dei gratiam persolvatis. Si quis autem præsentis decreti tenorem agnoscens, contrs id temere venire tentaverit, apostolorum principis Petri et nostræ animadversionis districtione multetur.

Datum Laterani per manum Joannis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi,v Idus Oct.,indictione XIII, anno pontificatus domni Pachalis Il papæ vi.

CXVIII.

Monasteri Gottwicensis privilegia confirmat.
(Anno 1404, Oct. 24.)

Dujus privilegii nonnisi mentio exstat apud Jaffe,
Regesta Rom. pont.. p. 487, cum hac clausula :
Dedit Wattenbach. »]

CXVIII bis.

Monasterii S. Blasii Admontensis possessiones confirmal.

(Anno 1103, Oct. 25.)

Decernimus ergo ut nuili omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur,eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Salzburg. episcopi canonica reverentia, cui tamen non liceat omnino vexationem aliquam vel consuetudinem, quæ regularium quieti noceat, irrogare. Nec episcopo autem, nec abbati ipsi, nec personæ alicui facultas sit, cœnobii bona in feudum sive beneficium sive consensu meliorum fratrum personis aliquibus dare, vel modis aliis alienare.

Sane sepulturam ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremæ voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Laicos sive clericos sæculares ad conversionem suscipere nullius episcopi vel præpositi contradictio vos inhiC beat. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia præponatur,nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam elegerint.

[PEZ, Thes. Anecd., III, 1, 659.] PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei,vene- D rabili filio HEINRICO abbati venerabilis monasterii quod Admuntis dicitur, in Salzburgensi parochia constituti, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.

Austri terram inhabitantibus per prophetam Dominus præcipit cum panibus occurrere fugienti: idcirco te, fili charissime Heinrice, te et fratres tuos de sæculo ad omnipotentis Dei servitium conversos, et ad ejus faciem fugientes gratanter excipimus. Quod nimirum cœnobium reverende memoriæ Gebhardus Salzburgensis episcopus in honore et nomine beati Blasii martyris in

Si qua igitur ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si nou satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat,reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat,atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant,et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.

Ego Paschalis, catholicæ Ecclesiae episcopus.

Datum Laterani per manum Joannis, sacræ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, vini Kal. Nov., ind. XII, Incarnationis Dominicæ anno 1105, pontificatus autem domini Paschalis II papæ anno vi.

« PoprzedniaDalej »