Obrazy na stronie
PDF
ePub

catiónem etc. suat in piis bona et meritoria opera, ut testatur Danielis exemplum. Sunt enim opera, quae ad hunc finem requirit Deus, ut carnem coherceant.

11.

[ocr errors]

A: [V.] 1. ad promerendam remissionem culpae et poenae. observationes magis mereri remissionem peccatorum et

justificationem.

V. BC: De conjugio Sacerdotum. Cum doctrina Christiana honorifice praedicet conjugium, eoque uti jubeat, non solum procreationis causa, sed etiam ad frenandas vitandasque libidines: nunc non solum Pontificia lege, sed etiam nova atque inusitata sevicia prohibentur conjugia Sacerdotibus, et contracta dirimuntur. Idque hoc est indignius, quod haec in Ecclesia fiunt, quae ut maxime debet abhorrere a turpitudine, ita conjugium ad vitanda multa ingentia flagitia summo studio tueri debebat. Ad baec cum in omnibus Ethnicis rebus publicis mediocriter con stitutis, propter gravissimas causas, conjugium in magno honore fuerit, quid minus decet in Ecclesia, quam et sanctissimum foedus conjugii distrahere, aut capitalibus poenis, velut summum scelus, punire conjugium? unde haec in Ecclesiam, in qua debet excellere mutua dilectio, pervasit immanitas? Porro res loquitur ipsa, quantum turpitudinis ac scelerum pariat Pontificia lex de coelibatu, nec ulla humana voce dici potest, quantum viciorum ex hoc fonte in Ecclesiam exundaverit. Nam ut non dicamus de Epicureis, quos nihil pudet, quam multi pii ac boni viri infoeliciter luctati sunt cum imbecillitate naturae, et ad extremum in horribilem desperationem inciderunt: quo spectat autem haec nova crudelitas, nisi ut illa infinita scelera in Ecclesia confirmentur, et ut improbi peccent impunitius? Haec causa nihil babet opus disputatione. Nam baec nova lex, quae nunc defenditur ab adversariis, quae et prohibet Sacerdotibus conjugia, et contracta distrabit, pugnat com jure naturali, divino, cum Evangelio, cum veterum Synodorum constitutionibus, cum exemplis veteris Ecclesiae. Tantum opus est nobis pietate et aequitate optimi Imperatoris, quem oramus, ut pro sua pietate, et pro suo officio, abolita tyrannica lege, mederi Ecclesiae studeat. Cum omnis injusta crudelitas Deo displicet, tum illa maxime, quae exercetur in Sacerdotes pios et eruditos, qui bene merentur de Ecclesia. Ac non solum divina oracula minantur atrocissimas poenas his, qui crudelitatem exercent adversus Sacerdotes, sed exempla etiam extant omnium aetatum, quae comprobant illas minas non esse irritas. Nam ut alia innumerabilia exempla omittamus, Gens Benjamin fere tota deleta est propter stupratam hospitis Sacerdotis conjugem. Cum enim cadaver mulierculae, quae vexata stupris, extincta erat, dissectum, missum esset ad Principes Israel, judicavit universus populus, tantam immanitatem severissime puniendam esse. Cumque non dederentur ad poenam autores facinoris, tota gens Benjamin, magna clade accepta, poenas dedit. At hoc tempore multiplici injuria afficiuntur Sacerdotes, ipsi, cum quidem nullum eis crimen objiciatur, nisi conjugium, excruciati horribilibus suppliciis

necantur, miserae conjuges et parvi liberi, ejecti suis nidulis, vagantur extorres, sine certa sede, sine tecto, sine lare. Paulus vocat prohibitionem conjugii doctrinam daemoniorum. Id testantur non solum turpissima vicia, quae coelibatus invexit in Ecclesiam, sed etiam haec ipsa asperitas, quae propter hanc legem exercetur in Sacerdotes, et eorum conjuges ac liberos. Nam diabolus homicida est, et piorum calamitatibus praecipue delectatur. Sed olim Deo poenas daturi sunt talium consiliorám autores. Nos hanc seviciam neque dignam Christianis, neque utilem Ecclesiae esse judicavimus.

Quod vero objicitur autoritas legis Pontificiae, cur non allegant autoritatem Canonum adversus turpia exempla impuri coelibatus, et scelera digna animadversione? Nulla debet esse autoritas Pontificii decreti, pugnantis cum jure naturae, et cum mandato divino. Natura homines ita conditi sunt, ut sint feecundi, quare Jurisconsulti dicunt, conjunctionem maris et foeminae esse juris naturae. Idque docet Genesis, capite primo et secundo. Deinde, cum Paulus inquit: Unusquisque habeat uxorem ad vitandam fornicationem: certe precipit omnibus, qui non sunt idonei ad coelibatum, ut contrabant conjugia. Et Christus monet, non omnes idoneos esse ad coelibatum, cum ait: Non omnes capiunt verbum hoc.

Porro nec leges humanae, nec vota valent pugnantia cum mandato divino, et eventus ipse testatur, naturam legibus humanis non posse mutari. Videmus, quantum turpitudinis pariat ille coelibatus. At siqui sunt viri boni, qui student esse casti, hi intelligunt oneris et periculi magnitudinem et precipue deplorant hanc sui ordinis servitutem. In Nicena Synodo quidam conati sunt legem ferre, ut Sacerdotibus interdiceretur consuetudine conjugum. Repudiata est haec lex ab universa Synodo. Et fuit quondam mitior Latina Ecclesia, tantum enim dimittebat a ministeriis eos, qui cum gererent munus Ecclesiasticum, ducebant uxores; non prohibuit conjugium. Haec nova lex est Pontificum, ignota veteri Ecclesiae ac Synodis, quae in totum prohibet conjugia, et contracta distrahit.

Constat autem utranque partem hujus decreti pugnare cum Evangelio. Allegatur contra nos Ecclesiae et Synodorum autoritas, quam Pontifices ipsi, bujus decreti autores, impudenter contempserunt. Nec obscure reclamaverunt pii Sacerdotes huic novae legi. Nam historiae Ecclesiasticae testantur, eam non sine [C: acerrimis] certaminibus impositam esse Ecclesiis. Tarraconensis Episcopus scribit ad Syricium Pontificem, Sacerdotes Hispanos non posse adduci, ut legem accipiant, qua interdicebatur eis consuetudine uxorum. Quas ibi tragoedias agit Syricius, quam inclementer rescribit!

Haec enim sunt Syricii verba, indigna Pontifice: Dicat mihi nunc ille, quisquis est, sectator libidinum, preceptorque viciorum! Et deinde Pauli dictum alienissimum detorquet ad suam causam: Qui in carne sunt, placere Deo non possunt. Dubium profecto est, utrum inscitiae, an impudentiae adscribendum sit,

quod tam contumeliose loquitur de conjugio. Nihil enim agebatur aliud, nisi ut interdiceretur Sacerdotibus usu conjugum, quas tunc habebant. Deinde, posteriores Pontifices multo etiam duriores fuerunt. Cum decretum Pontificium de abjiciendis uxoribus in Germania recitaret Synodo Archiepiscopus Moguntinus, ita exarserunt ira Sacerdotes, ut minarentur se impetum facturos in ipsum Archiepiscopum. Et erat res cum indigna, tum acerba, abjicere praesentes conjuges: sed vicit tandem vel vis vel supersticio. Quanto mitior fuit Cyprianus mulieribus, quae non servabant promissam castitatem! Scribit enim libro primo, Epistola undecima: Si perseverare nolunt, aut non possunt, melius est, ut nubant, quam ut in ignem deliciis suis cadant; certe nullum fratribus aut sororibus scandalum prebeant.

Porro injustae leges non solent esse perpetuae. Rogamus igitur optimum Imperatorem, ut inter cetera Ecclesiae incommoda, etiam hujus legis vicia consideret, qua in re et illud considerandum est, natura ipsa hominum veluti senescit et fit imbecillior. Quare providendum est, ne vicia crescant. Nec debent leges ipsae semina esse viciorum. Plato gravissime dicit, leges virtutis causa ferendas esse. An autem traditio de coelibatu pietatis causa propugnetur, aut alio quodam consilio, non difficile est judicare. Postremo, cum Christus precipue commendaverit piis curam Ministrorum Evangelii, rogamus optimum Imperatorem [C: ut optimus Imperator] seviciam prohibeat, quae diu jam in homines pios, Sacerdotes exercetur, ac cum Ecclesia potius deliberet, quam cum adversariis nostris. Debent in Ecclesia excellere dilectio et misericordia. Quare maxime abhorret vera Ecclesia a crudelitate non necessaria, nec vult interfici Sacerdotes propter tyrannicam traditionem, parci etiam vult miseris mulieribus ac liberis Sacerdotum. Horum omnium vitam ac salutem Ecclesia tibi, clementissime Imperator, commendat. Omnes pii ubique terrarum afficiuntur horum calamitatibus, et taciti desiderant Christianam lenitatem in hoc negocio, tibique communibus lachrymis doctos et bonos viros, Ecclesiae utiles, et horum conjuges ac liberos commendant, quem vident et natura praeditum esse eximia quadam et heroica bonitate, et in hac causa, hactenus singulari usum esse moderatione, quae quidem significat te de repub. rite sananda deliberare. Non vult Ecclesia,

te alienae crudelitatis ministrum fieri. Maximus honor est Regum, quem tribuit eis Esaias, cum inquit, eos debere Ecclesiae nutricios esse, hoc est imperia, defensionem pacis, et humanae societatis, non solum corporali utilitati servire, sed etiam adjuvare Evangelium, cum videlicet et tegunt Sacerdotes, et tranquillitatem civitatibus concedunt, ut institui ad religionem juventus, et doceri homines, possint. Rogat igitur Ecclesia, ut memineris tibi pios Sacerdotes, tanquam alumnos, tuendos esse. Tuum munus est, innocentiae praesidio esse, depellere injurias, precipue ab imbecillibus, qui se tueri non possunt ipsi, a piis mulieribus, a puericia, ab orphanis. In his etiam Sacerdotum

conjuges et liberos, qui vere sunt orphani, tibi commissos esse divinitus existimes.

Ecclesia vel maxime qılóorogyos est, et non modo conjugum inter se caritatem, parentum erga liberos amorem, probat: sed afficitur étiam ipsa desertorum atque orphanorum aerumnis. Ac vero in tanta bonitate naturae tuae nihil esse äorogyor judicat, quare sperat tibi quoque dolorem afferre Sacerdotum neces ac supplicia, conjugum et liberorum exilia. Monet illud etiam Ecclesia, ut provideas, ne plerique doctrinae Christianae loci, quorum necessaria est explicatio, simul opprimantur, dum pie eruditi interficiuntur, dum exeutiuntur hominibus studia doctrinae Christianae. Quid agunt adversarii aliud, nisi ut deletis omnibus literis, et oppressa doctrina, tantum pendeant homines ex autoritate illorum, qui dominantur, somnia indoctorum, quamlibet impia, quamlibet absurda, ducant esse oracula? Hanc barbaricam servitutem existimant adversarii prodesse dominationi suae, nec obscure multis in locis jam hac servitute jacet oppressa Ecclesia. Et si autem B: : nos quoque veteres Synodos amplectimur, congruentes cum Apostolica doctrina [C: non est concedenda licentia convellendi sententias vera autoritate receptas, nec discedendum est, vel a Scripturis, vel a decretis veterum Synodorum, in quibus pronunciarunt de doctrina Christiana]: — BC: tamen non decet autoritatem Ecclesiae praetexere omnibus abusibus ac viciis, quae recentior ac deterior aetas in Ecclesiam invexit. Nimium autem blandiuntur sibi homines, si nihil vicii derivatum esse putant in Ecclesiam ex affectibus hominum cupidorum, ex illis labyrinthis et tenebris doctrinae Scholasticae et traditionum. Neque vero tam propter conjugium periclitantur hoc tempore boni viri, quam propter studium repurgandae et illustrandae doctrinae Christianae, quod regere ac juvare Episcopi debebant. Nam his precipue commendata est cura ornandae et defendendae doctrinae, hi debent esse hujus sanctissimi et utilissimi studii gubernatores et horta

tores.

Sed non ad solos Episcopos, verum etiam ad pios Principes, ac maxime ad Imperatorem pertinet, pure intelligere Evangelium, dijudicare dogmata, advigilare, ne ímpiae opiniones recipiantur aut confirmentur, idololatriam omni studio abolere. His officiis praeclare meriti sunt de piis multi magni heroes, Gedeon, Ezechias, Josias, Constantinus, et plerique alii. Quare existimabis et tui officii esse, cavere, ne obruantur ea, quae pie et utiliter patefacta et emendata sunt a bonis et doctis viris, ne impii abusus autoritate tua stabiliantur. Psalmus inquit: Propter templum tuum in Jerusalem Reges offerent tibi munera.

Sunt autem propria Regum munera in Ecclesiam conferenda, inquirere veram doctrinam, et curare, ut boni doctores preficiantur Ecclesiis, dare operam, ut rite dijudicentur Ecclesiasticae controversiae, non delere piam doctrinam, sed excitare potius ac propagare et defendere, concordiam Ecclesiae recte constituere et tueri. His veris muneribus potes nunc, optime Imperator, ornare Christi Ecclesiam, quae quidem a te precipue et Christus requirit ipse, et

petunt Ecclesiae, B: quibus opus est pace. [C: horribilibus modis laceratae.] Postremo, cum humanae traditiones cedere debeant temporibus, maxime in Ecclesia, in qua longe pluris fieri debent salus piorum, dilectio et pax publica, quam ullae traditiones humanae: multo satius est dissimulare abrogationem hujus tradiciunculae de coelibatu, quam confirmare libidines, dissipare conjugia, suscipere seviciam in Sacerdotes et eorum conjuges ac liberos, opprimere piam doctrinam, vastitatem efficere in Ecclesiis.

B: Etsi autem mundus omnibus aetatibus dedit insignes poenas libidinum, ut historiae testantur, de diluvio, de Sodomis, de Davide, denique innumerabiles Ethnicae historiae: tamen homines propbani leviter curant judicium Dei, rident libidines, ideo tolerant pollutos et contaminatos sacrificulos. Ad hoc accedit, quod coelibes facilius possunt tueri opes Ecclesiasticas, et hunc splendorem, qui nunc est procerum Ecclesiasticorum, quem quia Reges sibi ornamento esse putant, majore studio coelibatum defendunt. Sed Evangelium jubet nos anteferre mandatum Dei prophanis judiciis et utilitatibus, ostendit late vagari poenas libidinum per totas gentes, et pollutos coecitate et aeternis suppliciis puniri. Jubet uti conjugio et ordinationi Dei obtemperari, qui ita condidit naturam hominum, ut perpetua societas sit duorum conjugum, maris et foeminae. Monet cultus Dei esse, obtemperare ordinationi et voci Dei, et fugiendas esse superstitiones pugnantes cum ordinatione divina. Ideo sustulimus prohibitionem conjugii, et sentimus abolendam esse in tota Ecclesia. Et quia non dubitamus peccare omnes, qui defendunt prohibitionem illam, nos Sacerdotibus legitima et pia matrimonia concedimus. Nec opus est in hac causa disputatione longiore, opus est judice, qui DOO ridet libidines, sed iram Dei metuit, et vera pietatis officia intelligere studet. Deinde qui odit injustam crudelitatem, quae hoc tempore adversus Sacerdotes maritatos et eorum conjuges ac liberos exercetur. Rogamus igitur Imperatorem, ne Pontificiam legem de coelibatu, pugnantem cum mandatis Dei et cum veteribus Synodis, defendat, nec sit autor aut adjutor injustae crudelitatis, nec trucidatis piis Sacerdotibus polluat se parricidiis. Nam cum caeteras injustas caedes Deus atrociter punit, tum maxime irascitur his, qui seviciam in Sacerdotes pios exercent, ut inquit 4 Regum 9: Ulciscar sanguinem servorum meorum Prophetarum etc. Quid est indignius, quam imperia, quae divinitus instituta sunt, ut veram doctrinam de Deo, veros Dei cultus, honesta conjugia, bonos mores tueantur, transferri ad delendam veram doctrinam, ad dissipanda conjugia, ad confirmandas et augendas flagitiosas libidines Pontificum, Sacerdotum et Monachorum? Quam miserabile spectaculum est, cum Reges, qui debebant esse imago Dei in terris, non Deo serviunt, sed furori diaboli, confirmantis horribilia peccata, idolomaniam, libidines et injustam crudelitatem? Porro cum de Ecclesiae et piorum defensione scriptum sit: Beatus, qui miseretur super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Domiuus: optamus, ut omnes Reges et Principes adficiantur hac voce coelesti, et tegant pios Sacer

« PoprzedniaDalej »