Obrazy na stronie
PDF
ePub

cepit, ut habeantur conciones, cum haec ceremonia tractatur. Et in his concionibus, cum de caeteris articulis et preceptis Evangelii diligenter docentur homines, tum etiam admonentur, ad quem usum institutum sit Sacramentum, videlicet, non quod ex opere operato mereatur eis remissionem peccatorum haec ceremonia: sed quod Sacramentum sit testimonium, sit pignus, quo Christus testetur se nobis praestare promissa, et quod promis siones ad nos pertineant, quod Christus exhibeat nobis corpus suum, ut testetur se in nobis efficacem esse tanquam in membris suis, exhibeat sanguinem, ut testetur nos ablui sanguine suo. Prodest igitur Sacramentum his, qui agunt poenitentiam, et ibi querunt consolationem, et confirmati hoc testimonio, credunt vere sibi prestari remissionem peccatorum, et agunt gratias Christo pro tanto beneficio. Ita fit applicatio beneficii Christi, non propter alienum opus, sed propria cujusque fide, et proprio usu Sacramenti. Nam cum ipsi utimur, testatur ipsa Christi ordinatio, quod ad nos pertineat beneficium Evangelii. Talis usus Sacramenti pius est, et docendus in Ecclesiis, qui et illustrat doctrinam de fide, et de spiritualibus exercitiis et veris cultibus, et adfert piis conscientiis ingentem consolationem, et erigit fidem. Ante haec tempora de usu Sacramenti longe aliter docebantur Ecclesiae. Nihil proponebatur, nisi quod hoc opus faciendum esset. De fide, de consolatione conscientiarum nemo quidquam monebat. Et vexabantur conscientiae immodica diligentia confessionis. Hanc putabant puritatem esse, quam requirit Evangelium, cum Evangelium requirat verum timorem et veram fiduciam, et usu hujus Sacramenti nos consolatur, ut hi, qui poenitentiam agunt, credant certo se habere Deum propicium propter Christum, etiamsi natura infirma et immunda est, etiamsi haec nostra inchoata obedientia procul abest a perfectione Legis. Ex his omnibus satis liquet, Missam apud nos convenire cum institutione Christi et ritu primae Ecclesiae; ad haec illustrat maxime verum usum Sacramenti. Hujusmodi communis Missa fuit in veteri Ecclesia, ut Chrysostomus testatur, qui ait, Sacerdotem ad altare stare, et alios ad communionem accersere, alios vero arcere. Et ex Nicenae Synodi Decretis apparet, unum aliquem celebrasse Liturgiam, ut Graeci vocant, qui ceteris omnibus porrexerit corpus et sanguinem Domini. Haec enim sunt verba Decreti: Accipiant Diaconi secundum ordinem post Presbyteros ab Episcopo, vel a Presbytero sacram communionem. Hic diserte ipsos Presbyteros ait accipere Sacramentum ab uno quodam porrigente. Nec privatae Missae ulla fit mentio ante Gregorii tempora: sed quoties veteres de Missa loquuntur, apparet eos de una quadam communi Missa loqui. Cum igitur Missae ritus apud nos habeat autoritatem Scripturae et exemplum veteris Ecclesiae, et tantum intolerabiles quidam abusus abjecti sint: speramus non posse improbari nostrarum Ecclesiarum morem. Ceteri ritus adiaphori, magna ex parte', usitato more servantur; sed numerus Missarum dissimilis est. Nec olim in Ecclesiis frequentissimis fiebat quotidie Missa, ut testatur Historia

Tripartita lib. 9. cap. 38: Rursus autem in Alexandria, quarta et sexta feria Scripturae leguntur, easque Doctores interpretantur, et omnia fiunt praeter solennem oblationis morem. A: [III.] 3. om. unum.

-

II. BC: De utraque specie Sacramenti. Et quoniam communis Missa apud nos celebratur, ut intelligat populus, se quoque sanctificari sanguine Christi, et discat verum usum ceremoniae: datur laicis utraque pars Sacramenti in Coena Domini, quia Sacramentum institutum est, non solum pro parte Ecclesiae, scilicet pro Presbyteris, sed etiam pro reliqua Ecclesia, igitur et populus utitur Sacramento, sicut Christus instituit. Et quidem Christus inquit, Matth. 26: Bibite ex hoc omnes!. ubi manifeste ait de poculo, ut omnes bibant. Et ne quis cavillari possit, quod id tantum ad Sacerdotes pertineat, Pauli ordinatio ad Corinthios testatur, totam Ecclesiam communiter usam esse utraque parte. Hic mos diu mansit etiam in Latinis Ecclesiis, nec constat, quando aut quo autore mutatus sit. Cyprianus aliquot locis testatur populo sanguinem datum esse, sic scribit alicubi ad Cornelium Papam : Quomodo docemus, aut provocamus eos in confessione nominis, sanguinem suum fundere, si eis militaturis Christi sanguinem denegamus? Aut quomodo ad martyrii poculum idoneos facimus, si non eos prius ad bibendum in Ecclesia poculum Domini jure communicationis admittimus? Et Hieronymus inquit: Sacerdotes Eucharistiae ministrant, et sanguinem Christi populis dividunt.

Extat in Decretis Canon Pontificis Gelasii, qui prohibet dividi Sacramentum, his verbis: Comperimus autem, quod quidam, sumpta tantum corporis sacri portione, a calice sacri cruoris abstineant, qui procul dubio, quoniam nescio qua superstitione docentur astringi, aut integra Sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur, quia divisio unius ejusdemque mysterii sine grandi sacrilegio non potest accidere.

In Historia Tripartita scriptum est, in objurgatione Theodosii Imperatoris, quem Ambrosius noluit ad communionem admittere sine poenitentia, propterea quod Thessalonicae paucorum militum necem, qui per tumultum interfecti fuerant, nimis acerbe ultus erat, trucidaveratque septem millia civium. Hic Ambrosius inquit: Quomodo his manibus suscipies sanctum Domini corpus? qua temeritate, ore tuo, poculum sanguinis preciosi percipies? etc. Constat igitur veteris Ecclesiae morem fuisse, dare populo utranque Sacramenti partem. Tantum consuetudo, non ita vetus, adimit populo alteram partem. Non disputabimus autem, quid sentiendum sit de consuetudine recepta contra autoritatem Apostolicae Scripturae, contra Canones, contra exemplum veteris Ecclesiae intelligunt enim omnes pii, conscientias de doctrina Christiana verbum Dei consulere debere, nec approbandam esse consuetudinem contra verbum Dei. Quanquam autem consuetudo mutaverit in Latina Ecclesia veterem morem, tamen non improbat, aut prohibet. Nec vero humana autoritas prohibere ordinationem Christi et receptissimum usum veteris Ecclesiae

debet. Ideo nos non duximus prohibendum esse usum integri Sacramenti. Et in ea ceremonia, quae debet esse foedus mutuae dilectionis in Ecclesia, non voluimus contra caritatem duri esse aliorum conscientiis, qui maluerunt integro Sacramento uti, neque seviciam ea in re ullam exercendam esse putavimus: sed quantum possumus, una cùm ipsa ceremonia, restituimus piam doctrinam de fructu ceremoniae, ut intelligat populus, quomodo Sacramentum propositum sit ad consolandas conscientias eorum, qui agunt poenitentiam. Haec doctrina invitat pios ad usum et

ad reverentiam Sacramenti. Etenim non solum ceremonia mutilata fuit antea, sed etiam neglecta praecipua doctrina de fructu. Et fortassis ceremoniae mutilatio significavit obscuratum esse Evangelium de sanguine Christi, hoc est, de beneficio mortis Christi: nunc Dei beneficio renovatur ac restituitur pura doctrina de fide, una cum ceremonia.

III. BC: De Confessione. Huic parti doctrinae Christianae de poenitentia inprimis magnas tenebras offuderunt Theologi et Canonistae. Idque testantur non solum ipsorum Bibliothecae, sed etiam omnium piorum conscientiae, quae fatentur illas inextricabiles disputationes Theologorum, et traditiones infinitas de poenitentia, horribilem carnificinam conscientiarum fuisse. Nusquam enim quidquam certi docent, quomodo contingat remissio peccatorum; de fide prorsus est altissimum silentium. Imo jubent perpetuo dubitare de remissione peccatorum. Postea excruciant conscientias acerba enumeratione delictorum, item satisfactionibus. Qualis enim laqueus conscientiae fuit traditio, quae praecepit [C: precipit] omnia peccata enumerare!

Satisfactiones vero obscuraverunt beneficium Christi, quia etiam docti fiogunt, per eas compensari aeternam mortem. Indocti putabant his operibus emi remissionem culpae. Quid? quod plerumque fuerint cultus non mandati a Deo, Bartoloyia precum, invocationes Sanctorum, peregrinationes, et hoc genus alia. Ita fuit obruta ingenti acervo inutilium ac malarum opinionum simplex doctrina de poenitentia. Et constat multis seculis bonos desiderasse doctrinam puriorem.

Porro, precipue opus est in Ecclesia extare purissimam et simplicissimam de poenitentia doctrinam. Ideo huic articulo maxime studuerunt nostri lumen afferre, quem quidem ita patefeceruot, atque illustrarunt, ut etiam adversarii saniores fateantur, hac in re bene meritos esse de Ecclesia.

Nam simpliciter, plane, sine ulla Sophistica, proponimus Evangelii sententiam de poenitentia, ut intelligant homines, quomodo ad Christum redire debeant, quomodo consequantur remissionem peccatorum, qui cultus, quae opera placeant Deo. Primum docemus necessariam esse contritionem, hoc est, veros terrores et dolores animi, qui agnoscit iram Dei, et dolet se peccasse, et desinit mala perpetrare. Etsi autem bi dolores Decessarii sunt, tamen sciendum est, remissionem peccatorum non dari propter dignitatem contritionis, seu horum dolorum: sed addenda est fides, hoc est, fiducia misericordiae, promissae pro

C

pter Christum, et statuendum est, gratis remitti peccata propter Christum.

Cum hac fide in terroribus illis erigimur, consequimur certo, remissionem peccatorum, sicut supra ostendimus, et hanc fidem concipiunt animi ex Evangelio, item ex absolutione, quae Evangelium annunciat et applicat perterrefactis conscientiis. Ideoque docent nostri retinendam esse in Ecclesiis privatam absolutionem, et ejus dignitatem, et potestatem clavium veris et amplissimis laudibus oroant: quod videlicet potestas clavium administret Evangelium, non solum in genere omnibus, sed etiam privatim singulis, sicut Christus inquit: Lucratus eris fratrem etc. Et quod voci illi Evangelii, quod ministerio Ecclesiae nobis in absolutione administratur, credendum sit, tanquam voci de coelo sonanti.

Hoc totum beneficium absolutionis et hujus ministerii antea fuit omnino obscuratum falsis opinionibus illorum, qui docuerunt, absolutionem non valere, nisi sufficienter contriti simus. Et postea jubebant dubitare de absolutione, quia nemo sciret, se satis contritum esse. Quid fuit hoc aliud, quam Evangelii consolationem eripere conscientiis, et tollere ex Ecclesia, ac prorsus abolere ministerium Evangelii, seu potestatem, clavium? Quis non videt hos tam perniciosos errores merito reprehensos esse?

Cum autem confessio prebeat locum imperciendae absolutioni privatim, et ritus ipse intellectum potestatis clavium et remissionis peccatorum conservet in populo, preterea cum illud colloquium magnopere prosit ad monendos et erudiendos homines: diligenter retinemus in Ecclesiis confessionem; sed ita, ut doceamus, enumerationem delictorum non esse necessariam-jure divino, nec onerandas esse conscientias illa enumeratione. Nullum enim extat in Scripturis Apostolicis preceptum de hac enumeratione. Et ompium delictorum recitatio impossibilis est, ' juxta illud Psalmi: Delicta quis intelligit? Item, Jeremias ait: Pravum est cor hominis et inscrutabile. Quod si nulla peccata, nisi recitata remitterentur, nunquam, possent acquiescere conscientiae, quia plurima peccata neque vident, neque meminisse possunt. Qua ex re facile intelligi potest, ministerium absolutionis et remissionem non pendere ex conditione enumerationis.

Testantur et veteres scriptores non esse necessariam enumerationem. Chrysostomus enim in Epistolam [C: Epistola] ad Ebreos inquit: Persuadeamus nobis peccasse nos, nec id lingua tantum pronunciet, sed etiam intima conscientia, nec tantum dicamus nos esse peccatores, sed etiam peccata specialiter computemus. Non tibi dico, ut te prodas in publicum, neque te ut apud alios accuses, sed obedire te volo Prophetae: Revela Domino viam tuam, coram Deo peccata tua confitere, apud verum Judicem cum oratione delicta tua pronuncia, non lingua, sed, conscientiae tuae memoria, et tunc demum spera te misericordiam posse consequi. Haec Chrysostomi concio non solum docet, quid de enumeratione sentiendum sit, sed etiam gravissime con jungit contritionem et fidem, sicut nos conjungimus; jubet pri

mum, ut 'peccata vere agnoscamus, et ex animo detestemur; deinde docet addendam esse orationem ac fidem, quae statuat nobis ignosci. Et alio [C: in] loco ait: Peccata tua dicito, ut deleas. Si pudet dicere, quod peccaveris: dicito quotidie in anima tua. Non dico, ut confitearis ea servo, ut exprobret: dic Deo, ut curet ea.

Fatetur et Glossa in Decretis, de Poenitentia, Distinctione quinta, confessionem institutam esse ab Ecclesia, nec precipi eam in Scripturis Veteris et [C: aut] Novi Testamenti. Idem plerique Doctores senserunt. Quare sententia nostra de confessione neque nova, neque absurda est.

Postremo de satisfactionibus vel maxime opus fuit moneri pias mentes. Nam satisfactiones plus etiam incommodi habuerunt, quam illa enumeratio. Obscurabant enim beneficium Christi, quia indocti putabant, se remissionem culpae consequi propter illa propria opera. Deinde siquid in his erat omissum, conscientiae perturbabantur. Item, deligebantur ceremoniae, peregrinationes, et bujus generis alia inutilia opera, non mandata divinitus. Et his fingebant ipsi Doctores compensari mortem aeternam.

Itaque duximus pias mentes liberandas esse his terroribus, et docemus satisfactiones, videlicet Canonicas illas, quas ipsi vocant opera indebita ete. nec ad remissionem culpae, nec ad remissionem poenae aeternae prodesse, nec esse necessarias. Olim in Ecclesia mos fuit in publica poenitentia non recipere lapsos ad Ecclesiam redeuntes, nisi addita aliqua mulcta exempli causa. Ab illo more sunt ortae satisfactiones. Sed veteres illo exemplo volebant populum a peccando deterrere, non sentiebant ceremoniam illam esse compensationem culpae, vel aeter+ nae mortis, vel purgatorii; haec postea affinxerunt homines indocti.

Sed veteres illi mores tempore consenuerunt et antiquati sunt. Nos igitur non oneramus conscientias satisfactionibus, sed illud docemus, fructus poenitentiae necessários esse, obedientiam, timorem Dei, fidem, dilectionem, castitatem, et universam novitatem Spiritus debere in nobis crescere.

Monemus et illud, saepe puniri peccata etiam temporalibus poenis in hac vita, ut David, Manasse, et alii multi puniti sunt. Et has poenas mitigari docemus bonis operibus et universa poes nitentia, sicut docet Paulus: Si nos ipsos judicaremus, non judicaremur a Domino. Et poenitentia meruit, ut Deus sententiam de delenda Ninive mutaret.

Ita, cum antea disputationes de poenitentia fuerint inextricabiles et plenae absurdarum opinionum, nunc repurgata doctrina ita traditur populo, ut intelligi possit, et prosit ad pietatem. Retinemus et illustramus veras poenitentiae partes, contritionem, fidem, absolutionem, remissionem peccatorum, emendationem totius vitae, mitigationem presentium poenarum.

Ac speramus bonos viros in hoc loco non solum nihil reprehendere, sed etiam gratiam habere his, qui repurgarunt hane doctrinae Christianae partem, quam prodest in Ecclesiis extare

C*

« PoprzedniaDalej »