Obrazy na stronie
PDF
ePub

praecepta et promissiones, ut et ipsum invocemus, et statuamus exaudiri preces nostras, cum ad hunc Pontificem et Intercessorem confugimus, sicut inquit Joan. 16: Quicquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Et Joan. 14: Quicquid petieritis in nomine meo, id faciam. Haec testimonia jubent ad Christum confugere, jubent, ut Christum sentiamus esse Intercessorem et Placatorem, jubent, ut confidamus nos exaudiri a Patre propter Christum. De Sanctis vero, nec precepta, nec promissiones, nec exempla sunt in banc sententiam in Scripturis. Et obscuratur officium et honos Christi, cum homines confugiunt ad Sanctos, et hos ducunt esse Mediatores, eosque invocant, et sibi fingunt opinionem, Sanctos esse benigniores, atque ita fiduciam debitam Christo transferunt in Sanctos. At Paulus inquit: Unus est Mediator Dei et hominum. Hunc igitur cultum precipue requirit Christus, ut sentiamus ad ipsum confugiendum esse, ipsum esse Intercessorem, propter quem certo exaudiamur etc.

XXII. BC: Haec summa est doctrinae, quae in Ecclesiis nostris traditur. Et consentaneam esse judicamus et Propheticae ac Apostolicae Scripturae, et Catholicae Ecclesiae, postremo etiam Romanae Ecclesiae, quatenus ex probatis scriptoribus nota est. Atque idem judicaturos esse speramus omnes bonos et doctos viros. Non enim aspernamur consensum Catholicae Ecclesiae, nec est animus nobis ullum novum dogma et ignotum Sanctae Ecclesiae invehere in Ecclesiam, nec patrocinari impiis aut sediciosis opinionibus volumus, quas Catholica Ecclesia damuavit. Non enim adducti prava cupiditate, sed coacti autoritate verbi Dei et veteris Ecclesiae, amplexi sumus hanc doctrinam, ut et gloria Dei fieret illustrior, et consuleretur piis mentibus in universa Ecclesia. Constat enim plerosque abusus irrepsisse in Ecclesiam, qui emendatione opus habent. Et cum propter gloriam Christi, tum propter salutem omnium gentium maxime optamus, ut, diligenter cognitis his controversiis, Ecclesia repurgetur, et ab iis abusibus liberetur, qui dissimulari non possunt: quam ob causam diu jam omnes boni viri in omnibus nationibus expetunt Synodum, cujus quidem spem aliquam clementiss. Imperator omnibus gentibus ostendit. Faciet igitur Imperator rem dignissimam sua magnitudine et foelicitate, et exoptatam universae Ecclesiae, si in Synodo permiserit judicium de tantis rebus, non illis, qui privatos affectus in consilium adhibent, sed delectis piis et doctis viris, qui gloriae Christi et saluti universae Ecclesiae consulere cupiant. Haec est usitata et legitima via in Ecclesia dirimendi dissensiones, videlicet ad Synodos referre controversias Ecclesiasticas.

Hunc morem servavit Ecclesia inde usque ab Apostolis. Et praestantissimi Imperatores, Constantinus ac Theodosius, etiam in rebus non valde obscuris et dogmatibus absurdis, tamen sine Synodo nihil constituere voluerunt, ut Ecclesiae libertatem in judiciis dogmatum conservarent. Et honestissimum est Caesari, illorum optimorum Principum exemplum imitari, praesertim cum nos nihil mutaverimus sine exemplo veteris Ecclesiae. Et spe

ramus hanc tantam foelicitatem Imperatori divinitus datam esse, ad Ecclesiae emendationem ac salutem. Certe hanc gratiam Deus®_ ab ipso reposcit, ut potentiam suam conferat ad ornandam Christi gloriam, ad Ecclesiae pacem, ad prohibendam immanem et injustissimam crudelitatem, quae mira quadam rabie passim exercetur in membra Christi, in homines pios et innocentes. Harum maximarum rerum curam mandavit Deus summis Principibus, Ideo excitat Monarchas, ut injusta imperia probibeant, quemadmodum excitavit Cyrum, ut liberaret a captivitate populum Judeorum; Constantinum, ut illam infinitam seviciam, quae tunc in Christianos exercebatur, depelleret. Ita optamus, ut Caesar et curam emendandae Ecclesiae suscipiat, et injustam crudelitatem prohibeat.

Nam articuli nostri, quos recensuimus, satis clare testantur, nos nullum dogma contra Catholicam Ecclesiam, nullam impiam aut sediciosam opinionem docere aut probare: imo quosdam insignes articulos Christianae doctrinae a nostris pie et utiliter illustratos esse. In externis traditionibus abusus quidam mutati sunt, quarum etiam siqua est dissimilitudo, si tamen doctrina et fides pura sit, nemo propter illam traditionum humanarum dissimilitudinem habendus est hereticus, aut desertor Catholicae Ecclesiae. Nam unitas Catholicae Ecclesiae consistit in doctrinae et fidei consensu, non in traditionibus humanis, quarum semper in Ecclesiis per totum orbem magna fuit dissimilitudo. Nec vero fidem habeat Caesarea Majestas his, qui, ut odia contra nos inflamment, miras calumnias spargunt. Praedicant omaes ceremonias, omnes bonos mores in Ecclesiis deleri a nobis. Haec crimina aperte falsa sunt. Nos enim et ceremonias divinitus institutas summa pietate conservamus, et ut earum reverentiam augeremus: tantum novos quosdam abusus sustulimus, qui contra Scripturam, contra veteres Canones, contra veteris Ecclesiae exempla, sine ulla certa autoritate vicio temporum recepti sunt. Ac magna ex parte veteres ritus diligenter apud nos servantur. Quare rogamus, ut Caesarea Majestas clementer audiat, quid in externis ritibus servetur, quid qua de causa mutatum sit.

[Pars II.]

BC: Articuli de abusibus qui in externis ritibus mutati sunt.

Om. praefationem BC.

I. BC: De Missa: Falso accusantur Ecclesiae nostrae, quod Missam aboleant, retinetur enim Missa apud nos, et summa reverentia celebratur. Servantur et usitatae ceremoniae fere omnes, praeterquam quod Latinis cantionibus admiscentur alicubi Germanicae, quae additae sunt ad docendum populum. Ideo enim opas est ceremoniis, ut doceant imperitos, et tractatio verbi Dei excitet aliquos ad verum timorem et fidem et invocationem. Et non solum Paulus precipit uti lingua intellecta populo, sed etiam

ita constitutum est humano jure. Assuefit populus, ut una utantur Sacramento, siqui sunt idonei. Id quoque auget reverentiam et religionem publicarum ceremoniarum. Nulli enim admittuntur, nisi prius explorati. Admonentur etiam homines de dignitate et usu Sacramenti, quantam consolationem proponat his, qui agunt poenitentiam, ut discant homines et timere Deum, et credere, et exerceant invocationem, petant et expectent bona a Deo. Hi sunt veri cultus Christianorum. Hos cultus, timorem, fidem, invocationem, spem etc. probat Deus. Itaque cum hi cultus exercentur in usu ceremoniarum, placet Deo Sacramenti usus. Cum igitur et ad ceremoniam assuefiat populus, et de usu admoneatur, fiunt Missae apud nos rite et pie. Et geruntur omnia in Ecclesia, majore cum gravitate et reverentia, quam olim.

Constat autem, multis seculis publicam fuisse querelam bonorum virorum de Missarum abusu ac prophanatione. Non enim obscurum est, quam late pateat hic abusus in omnibus templis, a qualibus celebrentur Missae, contra Canonum interdictum. Deinde quam turpiter ad sacrilegum quaestum conferantur. Plurimi enim celebrant Missas, et sine poenitentia, et tantum ventris causa. Haec notiora sunt, quam ut dissimulari possint. Nec videtur unquam ulla res divina ab initio mundi adeo vulgo ad questum collata esse, sicut Missa. Paulus autem horribiliter minatur his, qui indigne tractant Sacramentum, cum ait: Qui indigne ederit panem hune, aut biberit calicem Domini, reus erit sanguinis Domini. Et in Decalogo scriptum est: Qui Dei nomine abutitur, non erit impunitus. Ut igitur saepe alias mundus dedit poenas pro idololatria, ita haud dubie haec ingens prophanatio Missarum atrocissimis poenis punietur. Et fortassis propter eam caussam precipue plectitur Ecclesia, his postremis temporibus, coecitate, discordiis, bellis et aliis multis pestibus. Atque hos manifestos abusus Episcopi hactenus, cum quidem non ignorarent eos, non solum toleraverunt, sed suaviter etiam riserunt. Nunc sero incipiunt queri de calamitatibus Ecclesiae, cum alia nulla res praebuerit occasionem tumultibus horum temporum, nisi abusus ipsi, qui ita erant jam manifesti, ut tolerari a moderatis hominibus diutius non possent. Utinam Episcopi pro suo officio ante haec tempora cohercuissent avariciam atque impudentiam seu Monachorum, seu aliorum, qui, mutato veteris Ecclesiae more, Missas ad quaestum contulerant.

Sed abusus illi, ex quo fonte orti sint, dicemus. Opinio est sparsa in Ecclesiam, quod Coena Domini sit opus, quod celebratum a Sacerdote mereatur remissionem peccatorum, culpae et poenae, facienti et aliis, idque ex opere operato, sine bono motu utentis. Item, quod applicatum pro mortuis sit satisfactorium, hoc est, mereatur eis remissionem poenarum purgatorii. Sic interpretantur sacrificium, cum Missam vocant sacrificium, opus videlicet, quod applicatum pro aliis, meretur eis remissionem culpae et poenarum, idque ex opere operato, sine bono motu utentis. Sic interpretantur oblationem a Sacerdote fieri in Missa pro vivis et mortuis. Hac persuasione recepta, jam

homines docuerunt querere remissionem peccatorum et omnis generis bona, item liberare a poenis mortuos beneficio Missae. Nec referebat, a qualibus fierent Missae, quia docebant eas prodesse aliis, sine bono motu utentis. Deinde querebatur, utrum una Missa, dicta pro pluribus, tantundem prosit, quantum singulae pro singulis. Haec disputatio et numerum Missarum, et quaestum in infinitum auxit. Sed nos jam non de quaestu disputamus, impietatem accusamus. Docent enim nostri, hanc opinionem de merito et applicatione Missae falsam et impiam esse. Hic est hujus controversiae status. Ac facile est piis judicium de hac causa, siquis expendat argumenta, quae se-quuntur.

[ocr errors]

Primum. Supra ostendimus consequi homines remissionem peccatorum gratis fide, id est, fiducia misericordiae propter Christum: ergo impossibile est consequi remissionem peccatorum propter alienum opus, et quidem sine bono motu, id est, sine fide propria. Haec ratio satis clare refutat illam prodigiosam et impiam opinionem de merito et applicatione Missae.

Secundum. Passio Christi fuit oblatio et satisfactio, non solum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus reliquis peccatis, ut ad Ebreos scriptum est: Sanctificati sumus per oblationem Jesu Christi semel. Item: Una oblatione consummavit in perpetuum eos, qui sanctificantur. Denique bona pars Epistolae ad Ebreos consumitur in hac sententia confirmanda, quod solum Christi sacrificium meruerit aliis remissionem peccatorum seu reconciliationem. Inquit, ideo quotannis repetita esse Levitica sacrificia, quia non aboleverint peccata: sed Christi sacrificio semel satisfactum esse pro omnium peccatis. Hic honos sacrificii Christi non debet transferri in opus Sacerdotis. Diserte enim dicit, una oblatione Sanctos consummatos esse. Adhaec impium est, fiduciam, quae niti debet ipsa Pontificis Christi oblatione et intercessione, transferre in opus Sacerdotis.

Tertium. In institutione Coenae Domini non mandat Christus, ut offerant Sacerdotes pro aliis vivis ac mortuis. Qua igitur autoritate hic cultus, tanquam oblatio pro peccatis sine mandato Dei in Ecclesia institutus est?

Multo absurdius est, quod Missa confertur ad liberandas animas mortuorum. Nam Missa instituta est ad recordationem, hoc est, ut utentes Coena Domini recordatione beneficii Christi erigant et confirment fidem, et consolentur conscientias perterrefactas. Nec Missa satisfactio est pro poena, sed institula est propter remissionem culpae, videlicet, non ut sit satisfactio pro culpa: sed ut sit Sacramentum, quo utentes admoneamur beneficii Christi et remissionis culpae. Cum igitur illa applicatio Coenae Domini ad mortuos liberandos sine Scripturae autoritate, immo contra Scripturam recepta sil: damnanda est, tanquam novus et impius cultus.

Quartum. Ceremonia sine fide in Novo Testamento nihil meretur, nec facienti, nec aliis. Est enim opus mortuum, juxta illud Christi: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et

veritate. Idem probat totum caput 11. ad Ebreos: Fide potiorem hostiam obtulit Abel. Item: Sine fide impossibile est placere Deo. Ergo Missa non meretur remissionem culpae aut poenae ex opere operato. Haec ratio perspicue refutat meritum, quod vocant, ex opere operato.

Quintum. Fide propria fit applicatio beneficii Christi, sicut testatur Paulus, Rom. 3: Quem proposuit Deus Propiciatorem per fidem, per sanguinem ejus. Et haec applicatio fit gratis. Ergo non fit applicatio alieno opere, neque propter alienum opus. Nam cum Sacramentis utimur, nostro opere ac nostra fide fit applicatio, non alieno opere. Etenim si non contingeret nobis remissio, nisi applicatis Missis, fieret incerta, et fiducia transferenda esset a Christo in opus Sacerdotis, idque, ut constat, accidit. Porro fiducia, collocata in opus hominis, damnata est.

Haec argumenta et pleraque alia, testantur necessario reprehensam esse opinionem de merito et applicatione Missae pro vivis et mortuis. Jam si considerabitur, quam late vagatus sit hic error in Ecclesia, quomodo hac persuasione creverit Missarum numerus, quomodo vivis et mortuis hoc sacrificio promissa sit remissio culpae et poenae, apparebit Ecclesiam propter hanc prophanationem horrendis peccatis deformatam esse. quam gravior causa, optime Imperator, in Ecclesia incidit, aut dignior, de qua docti et boni viri diligenter deliberent. Omnes pii ardentissimis votis a Deo petere debent, ut his peccatis Ecclesia liberetur. Reges omnes et Episcopi omni studio anniti debent, ut, hac tota causa rite explicata, repurgetur Ecclesia.

Nun

Sextum. Institutio Sacramenti pugnat cum illo abusu. Nihit enim de oblatione pro peccatis vivorum et mortuorum praecipitur: sed praecipitur, ut sumantur corpus et sanguis Domini; et ut id fiat ad recordationem beneficii Christi. Recordatio autem significat non aliquam tantum historiae representationem, velut in spectaculo, sicut somniant illi, qui defendunt meritum ex opere operato: sed significat fide recordari promissionem et beneficium, consolari conscientiam, et gratias agere pro tanto beneficio. Principalis enim causa institutionis est, ut fides ibi excitetur et exerceatur, cum hoc pignus gratiae accipimus. Preterea institutio ordinat, ut fiat communicatio, hoc est, ut Ministri Ecclesiae porrigant etiam aliis corpus et sanguinem Domini. Et bunc morem servatum esse in principio Ecclesiae, testatur Paulus ad Corinthios, qui praecipit etiam, ut alii alios expectent, ut fiat communis participatio.

Patefactis igitur abusibus privatae Missae, quia et pleraeque omnes fiebant propter illam applicationem pro peccatis aliorum, et non conveniunt cum institutione Christi: desierunt in nostris Ecclesiis. Est autem instituta una communis Missa, juxta Christi ordinationem, in qua Pastores Ecclesiarum consecrant, sumunt, et porrigunt aliis Sacramentum corporis et sanguinis Christi. Et fit talis Missa singulis feriis, atque aliis etiam diebus, siqui velint uti Sacramento. Nec admittuntur ad communionem, nisi antea explorati. Adduntur et conciones piae, sicut Christus pre

« PoprzedniaDalej »