Obrazy na stronie
PDF
ePub

D. D. D.

CAROLUS AUGUSTUS HASE.

Qua

uae BEATISSIMI et INCLYTISSIMI MAJORES TUI, antesignano MAGNO illo ELECTORE, laeta utriusque evangelicae ecclesiae foedera diu multumque cogitarunt, ea, REX AU. GUSTISSIME, generoso TUO et pacifero Edicto, quo sacra restituti evangelii saecularia celebrasti, plaudentibus populis sancita sunt. Quare alterius ecclesiae evangelicae Libri Symbolici, quondam illi quidem tristis discidii testes, nunc TUAE MAJESTATI quum inscripti sint, non modo veneranda, quae semper exstiterunt, fidei christianae magnorumque animorum testimonia, sed praeclara etiam in posterum exstabunt monumenta RECONCILIATAE CHRISTI FAMILIAE, cui LUTHERUS et CALVINUS, ZVINGLIUS ac MELANCHTHON, veritatis pacisque aeternae dudum consortes, conjunctis

votis de beatorum sedibus faustissima quaevis apprecantur, et TUIS etiam consiliis sanctissimis, non terrestribus armis, evangelii victoriam acceleratum iri augurantur.

Haec olim Lipsiae scripseram anno DOMINI NOSTRI MDCCCXXVII, quum primum Libros Symbolicos edidissem. Postea, elapso decennio, eosdem libros emendatiores iterum quum in lucem emitterem, nihil prorsus mutandum esse censui in alloquio, quo REGEM CLEMENTISSIMUM olim prosecutus eram. Nunc tertium PIIS MANIBUS OPTIMI REGIS consecrantem id, quod vivo EI haud displicuerat, ne quid mutarem prohibuit verecundia.

Scripsi Jenae m. Aug. a. salutis MDCCCXXXXV.

PRAEFATIO.

Quid in edendis et nunc iterum repetendis ecclesiae nostrae Libris Symbolicis egerim, in prolegomenis ad singulos libros observatum est, illud quidem, quod per arctos hujus negotii fines licuit, ut scilicet angustioribus quoque studiosae juventutis rebus consuleretur, numerique paginarum Rechenbergiani in hac ipsa editione retinerentur.*) Quibus tamen quum loci singuli non accuratius designati essent, utpote in libris, quorum singulae inprimis sententiae testimoniorum loco laudantur, haec potissimum opera superesse videbatur, quam Robertus Stephanus in Codice Sacro et Antonius Contius in Corpore Juris Canonici digerendo collocaverunt, ut capitum particulae [versus] numeris distinctae in margine nota

*) Quapropter uterque etiam numerus in editione Christiani II. prima post paginam 640. operarum vitio repetitus, ut per omnes Rechenbergii editiones, ita etiam in nostris retinebatur. In his autem particulis, quas editiones Rechenbergianae, non prorsus sibi constantes, nunc in hanc nunc in alteram paginam receperunt, sextae editionis, quae a. 1725. prodiit, vestigiis institimus.

rentur. Quod vero curis primis ipsissimum scribendi cujusque verbi modum, qui in editione cujusque libri principe exstat, religiose ac laboriose servavi, nunc redeundum esse videbatur ad receptum nostratibus scribendi morem, nam saeculi decimi sexti homines tam incuriose in literis verborum exscribendis versati sunt, ut talis scripturae inconstantia in dogmatico tabularum ecclesiae publicarum usu oculos quasi offenderet, nec video, cuinam usui esse possit scire et oculis cernere, Melanchthonem nunc justitiam nunc justiciam scripsisse. In his tamen antiquitatis documentis, quae meo jure prolegomenis inserui, priorem sedulitaten literariam rétinere placuit. Caeterum ut in toto libro, ita in prolegomenis exarandis hoc tantummodo spectavi, ut, omnibus de rerum usu et intellectu disputationibus missis, fidi editoris partibus satisfieret ea religione, quae par est publicis ecclesiae monumentis.

« PoprzedniaDalej »