Obrazy na stronie
PDF
ePub

D. D. D.

CAROLUS AUGUSTUS HASE.

Vuae BEATISSIMI et INCLYTISSIMI MAJORES TUI, antesignano Magno illo ELECTORE, laeta utriusque eyangelicae ecclesiae foe

, dera diu multumque cogitarunt, ea, REX AU. GUSTISSIME, generoso TUO et pacifero Edicto, quo sacra restituti evangelii saecularia celebrasti, plaudentibus populis sancita sunt. Quare alterius ecclesiae evangelicae Libri Symbolici, quondam illi quidem tristis discidii testes, nunc TUAE MAJESTATI quum inscripti sint, non modo veneranda, quae semper exstiterunt, fidei christianae magnorumque animorum testimonia, sed praeclara etiam in posterum exstabunt monumenta RECONCILIATAE CHRISTI FAMILIAE, cui LUTHERUS et Calvinus , ZVINGLIUS ac MELANCHTHON, veritatis pacisque aeternae dudum consortes, conjunctis

[ocr errors]

votis de beatorum sedibus faustissima quaevis apprecantur, et TUIS etiam consiliis sanctissimis, non terrestribus armis, evangelii victoriam acceleratum iri augurantur.

Haec olim Lipsiae scripseram anno DOMINI NOSTRI
MDCCCXXVII, quum primum Libros Symbolicos edi-
dissem. Postea, elapso decennio, eosdem libros emen-
datiores iterum quum in lucem emitterem, nihil prorsus
mutandum esse censui in alloquio, quo REGEM CLE-
MENTISSIMUM olim prosecutus eram. Nunc tertium
PIIS MANIBUS OPTIMI REGIS consecrantem id,
quod vivo El haud displicuerat , ne quid mutarem pro-
hibuit verecundia.

Scripsi Jenae m. Aug. a. salutis MDCCCXXXXV.

PRAEFATI O.

[ocr errors]
[ocr errors]

Quid in edendis et nunc iterum repetendis ecclesia nostrae Libris Symbolicis egerim, in prolegomenis a singulos libros observatum est, illud quidem, quod per arctos hujus negotii fines licuit, ut scilicet angustioribu quoque studiosae juventutis rebus consuleretur, numerique paginarum Rechenbergiani in hac ipsa editione re tinerentur. *) Quibus tamen quum loci singuli non accu ratius designati essent, utpote in libris, quorum singula inprimis sententiae testimoniorum loco laudantur, hae potissimum opera superesse videbatur, quam Robertu Stephanus in Codice Sacro et Antonius Contius in Cor pore Juris Canonici digerendo collocaverunt , ut capitur particulae (versus] numeris distinctae in margine nota

*) Qnapropter uterque etiam numerus in editione Chr stiani II. prima post paginam 640. operarum vitio repetitus , per omnes Rechenbergii editiones, ita etiam in nostris retineb lur. In bis autem particulis, quas editiones Rechenbergiana. non prorsus sibi constantes, nunc in hanc nunc in alteram pag nam receperunt, sextae editionis, quae a. 1725. prodiit, vestigi institimus.

[ocr errors]

cujusque verbi modum, qui in editione cujusque libri principe exstat, religiose ac laboriose servavi, nunc redeundum esse videbatur ad receptum nostratibus scribendi morem ,

nam saeculi decimi sexti homines tam incuriose in literis verborum exscribendis versati sunt, ut talis. scripturae inconstantia in dogmatico tabularum ecclesiae publicarum usu oculos quasi offenderet, nec video, cuinam usui esse possit scire et oculis cernere, Melanchthonem nunc justitiam nunc justiciam scripsisse. In his tamen antiquitatis documentis, quae meo jure prolegomenis inserui, priorem sedulitaten literariam retinere placuit. Caeterum ut in toto libro, ita in prolegomenis exarandis hoc tantummodo spectavi, ut, omnibus de rerum usu et intellectu disputationibus missis, fidi editoris partibus satisfieret ea religione, quae par est publicis ecclesiae monumentis.

« PoprzedniaDalej »