sibi contingere, quidquid bonarum rerum uspiam illi acciderit. 22 'Praeter haec alius adhuc superest falsus et erroneus Dei cultus, summam in sese complectens idololatriam, quam hactenus strenue exercuimus, et adhuc passim in mundo viget ac regnat, "in quem omnes religiosorum ordines fundati sunt, "" quique solam attingit conscientiam, quae auxilium, consolationem et salutem quaerit ex *propriis operibus, tantum sibi sumens, ut perverse conetur et temere, velit nolit Deus, in coelum perrumpere, subducens secum rationem, quarum fundationum auctor exstiterit, quantum jejunaverit, quot missarum myriadas lectitaverit etc. spem suam in hoc reponens atque ferociens, quasi nihil velit a Deo gratuito accipere, sed omnia sua opera ab ipso consequi, et abundanter promereri, non secus ac si Deus nobis cogatur obnoxius esse servitio et debito, et nos illius 23 essemus domini. Quid hoc aliud est, quam ex Deo. ficulneum simulacrum, aut 'pomarium (quod ajunt "Deum facere, ac semetipsum pro Deo aestimare, inque ejus locum sufficere? Sed haec acutiora sunt, quam "quae pueris ac tenerae aetati proponenda sint.. 24 'Caeterum hoc dictum sit simplicioribus, quo hujus praecepti sensum probe notent ac retineant, u Deo soli fidamus, de eodem optima quaeque nobis polliceamur et exspectemus, tanquam de eo, qui nobis de corpus, donet vitam, largiatur victus alimoniam, offun-dat annonam, tribuat membrorum valetudinem, paret defensionem, conciliet pacem, ac reliqua rerum temporalium et sempiternarum necessaria suppeditet. Ad haec, qui nos ab omnibus tueatur periculis et infortunio, et, si quid adversi nobis evenerit, a malis nos clementer servet et potenter eripiat. Ita ut Deus (quemadmodum abunde dictum est) solus ille pro certe habendus sit, "a cujus bonitate omnia consequimur, 22. add. Falsus cultus Dei per operum merita etc. in marg. LLC. "cujus gratia O. darauff auch alle geistliche stende A. "Hic solam tangit 0. solum R. *om. O. LL. 23. -Deum apfelgott A. "Herculem O. LL. ut O. 24. add. Quae a Deo certa fiducia expectanda. in marg LLC. "om. R. tum cujus ope et opera ab omnibus malis eripimur. 'At-25 que hinc adeo est, ut mea fert opinio, quod nos Germani usque a majoribus nostris (praeclarius profecto et pulchrius, quam ulla alia lingua) Deum (Gott) a bonitatis vocabulo (Gut), sermone nobis vernaculo, vocamus, quippe qui fons perennis sit, et perpetuo scaturiens, affluentissimis bonis exundans, et a quo omne, quidquid uspiam boni est et dicitur, emanat. 'Nam quanquam alioqui multis bonis cumulemur et 26 afficiamur ab hominibus, omnia tamen a Deo data et concessa dicuntur, quaecunque ejus jussu etordine undequaque percipimus. Majores enim nostri, et omnes, qui in magistratu sunt, ad haec quilibet erga proximum suum, hoc in mandatis a Deo "acceperunt, ut omnis generis officia nobis ostendant et exhibeant, adeo, ut haec non ab illis, sed per illos a Deo peculiariter accipiamus; siquidem creaturae tantum manus suut, canales, media et organa, quorum opera et adminiculo Deus omnia largitur hominibus. Quemadmodum matri dat ubera lacte foecunda, quibus infans lactandus et alendus est, et campo suam segetem, et omnia fructuum genera, quibus vescimur, quorum nullum ulla creatura proprio conatu aut studio creare potest aut producere. Quapropter 'nemo conari debet, ut vel ali- 27 quid accipiat vel det, nisi a Deo praeceptum fuerit, ut pro Dei munere cognoscatur, illique pro sua munificentia, prout hoc praeceptum exigit, agatur gratia. Quamobrem "et haec media, videlicet per creaturas bona percipiendi, non sunt respuenda, neque temeraria praesumptione aliae rationes et viae investigandae, quam Deus praecipit; hoc enim non esset a Deo accipere, sed a se ipso quaerere. 'Jam quisque apud se exactam curam habeat, ut hoc 28 praeceptum ante omnia magnifaciat, neque jocum esse existimet. Perquire et expiscare ipse cor tuum diligen L 25- Unde, -nos, O. 26. add. A Deo omnia bona provenire. in m. LLC. "accepit 0. 27. nemini conandum est aliquid dare aut accipere, O. LL. "tales occasiones a creaturis bona percipiendi -respuendae, 0. solche Mittel durch die Creat. A. 28, add. Qui ex alio quam e solo Deo pendet, habet Deos alienos. in marg. LLC. 29 ter, et "haud dubie invenies, num ex solo Deo pendeat, nec ne. Quod si ejusmodi tibi est animus, qui mera bona de divina bonitate persuadere ac polliceri sibi potest, praecipue vero tempore necessitatis et inopiae, ad haec, qui omnia potest contemnere, quidquid non est Deus: non est, quod dubites, te habere Deum illum verum et unicum. Contra, sin ex alio quopiam pendet, de quo plus boni et opis sperat, quam ab ipso Deo sese consecuturum, nec ad illum confugit, sed potius aufugit rebus minime secundis : ""certum est, te a Deo vero *alienum esse, et idolum aliud **habere. 'Ut autem "videamus, Dei voluntatem non esse, ut hoc suum praeceptum ""floccipendatur, *sed certo statuatur, ipsum gravissime hujus praecepti auctoritatem tueri velle, huic ipsi praecepto primum terribiles et horrendas minas adjecit, ac deinceps amabiles et consolatorias pollicitationes apposuit, quae quoque multoties repetendae et juventuti **etiam atque etiam inculcandae sunt, ut hasce imis sensibus reconditas tandem memori mente teneant. 30 Primi Praecepti Appendicis Expositio, Quia ego sum Dominus Deus tuus, fortis zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem eorum, qui me oderunt, et faciens misericordiam in millia bis, qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea. 31 'Quanquam vero haec verba communiter ad omnia praecepta referenda sunt, (ut infra audiemus) ea tamen huic praecepto, quod aliorum omnium caput est, peculiariter adjecta sunt, propterea quod permagni admodum referat, hominem rectum habere "add. ita O. so A. ""credibile O. LL. so hastu einen andern Abegot. A. add. illum penitus O. LL. "impio animo colere. O. LL. 29. add. Comminationes et promissiones additae pr. praecepto. in marg. LLC. "add. dilucide O. LL. "habeatur contemptui, O. LL. yn wind geschlagen A. om.-velle O. LL. "furblewen A. 31. add. Comminatio. in marg. LLC. caput. Salvis enim rebus capitis, reliquam etiam vitam bene se habere necesse est, et contra. Jam vero ex his 32 verbis perdisce, quam implacabiliter Deus irascatur iis, qui rei cuipiam extra 'ipsum confidunt: et contra, quanta clementia et misericordia eos prosequatur, qui ei soli toto corde fidunt et credunt, adeo, ut iracundia sua nullum finem faciat saeviendi in tertiam et quartam generationem, et rursum, ut sua clementia multis millibus benefacere non desinat. Ne tam securo ambu-33 lemus animo, nullam nostri aut harum rerum rationem 'habentes, quemadmodum impia illa planeque ferina corda cogitare consueverunt, non ita multum referre, qua ratione vixerint. Ejusmodi Deus est, qui, si 'ab 34 eo discedatur, inultum id non patitur, neque modum aut finem irascendi "statuit, in quartam usque generationem", donec omnes funditus exstirpentur. Quamobrem vult esse formidini, non contemptui *aut ludibrio. 'Hoc ipsum multis etiam historiis et illis memora-35 bilibus abunde testatum fecit, cujus rei nobis passim Scriptura facit indicium, atque etiamnum id ipsum in dies singulos quotidianis experimentis verissimum esse discimus. Siquidem jam inde ab initio omnem idololatriam "funditus exstirpavit, hujusque gratia cum Gentes, tum Judaeos, sicut adhuc hodie omnem falsum Dei cultum evertit, ut plane omnibus in ea permanentibus succumbendum sit. Quocirca, tametsi tam feroces et 36 potentes inveniantur Sardanapali et Phalarides, qui ipsos Persas divitiis superant, quibus secure freti 'parum curant, irascaturne an arrideat Deus, ut qui iram ejus sustinere se posse confidant, tamen tandem perniciem non effugient, sed dicto citius et praeter omnium exspectationem cum tota sua pompa, cui fidebant perperam, pessum ibunt, velut omnes caeteros periisse videmus, qui "majori freti potentia in utramvis, quod ajunt, aurem dormiebant. 32. se fidere soleant, O. LL. 33. habere curantes und sych yn die schange schlage, A. 34. corde ab eo discessum fuerit, inultum non passurus est, "statuet "add. grassaturus et O. LL. 35. add. Poena non servantium primum prept. in marg. LLC. "crudeliter O. LL. gar A. 36. non admodum morantur Dei favorem aut excandescentiam 0. LL. "sich wohl sicherer und mechtiger gewußt haben. A. 37 'Et ob hos ipsos duros et praefractos homines, "qui existimant, Deum, quia ad tempus connivet, eosque secure sua potentia frui permittit, vel ignarum plane esse istarum rerum, vel earum cura non affici, tanta necessario utitur plectendi saevitia, ut neque natorum natos oblivioni possit tradere, ut quisque haec repetens animo, tantam animi securitatem et contemptum 38 emendet, et videat Deum non jocari. 'Nam illi ipsi sunt, quos putat et perstringit, ita inquiens: Qui me oderunt; hoc est, qui propria freti fiducia insolenter intumescunt atque ferociunt, qui, quidquid pro concione illis dicatur, audire recusant, qui correpti, ut, priusquam obruantur supplicio, flagitiosam vitam emendent, in furorem ac rabiem vertuntur, ut ita omnibus modis iram Dei egregie promereantur. Quemadmodum hodie hujus rei certissimum documentum in Episcopis et Principibus "nostris experimur. 39 'Porro autem, quanto atrociores et terribiliores hae sunt comminationes, tanto potentior est promissionis consolatio, nempe quod Deus iis, qui semet ei to'tos omni tradunt fiducia, misericordiam suam certo ostensurus sit, hoc est, omnis generis benefacta exhibiturus; non tantum vero illis ipsis, sed ipsorum quoque natis, longa propagatione, in mille usque et iterum 40 mille generationes. Haec, inquam, commovere nos debent et impellere, ut totius cordis nostri cogitationem omni fiducia in Deum jactemus, postulantes, ut omnium rerum et temporalium et immortalium fiamus compotes, 'quando summa majestas Dei tanta tam benigne et clementer nobis offert, tam amanter provocat, adeo ubertim pollicetur. 41 'Quare quisque christianorum det operam, ut sibi haec verba cordi sint, neque in eam opinionem veniat, ut existimet haec dicta esse ab homine. Res tua agitur, semel enim hic de summa salutis tuae periclitaberis, ut 37. add. cur D. poenas differat. in marg. LLC. "ad tempus dissimulans et permittens eosdem secure et potenter sua frui tyrannide, rebus omnibus e sententia succedentibus, quasi nihil esset ipsis conscius, O. LL. 38. add. Qui me oderunt. in marg. LLC. "add. L. 39. add. Promissio. in marg. LLC. 40. weil A. 41. add. Primum praeceptum cum comminatione et promissione infigenda animo. in m. LLC. |