Filii, obedite parentibus vestris in Domino, nam id est justum: Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est praeceptum primum in promissione, ut bene tibi sit, et sis longaevus in terra; Ephes. VI. [1.] 10 Servis, Ancillis, Mercenariis, et caeteris ad laborem conductis. Servi, obedite eis, qui domini sunt secundum carnem, cum timore ac tremore, cum simplicitate cordis vestri, tanquam Christo, non ad oculum servientes, veluti hominibus placere studentes, sed tanquam servi Christi, facientes, quae vult Deus, ex animo, cum benevolentia, servientes Domino, et non hominibus, illud scientes, quod unusquisque, quod fecerit bonum, hoc reportaturus sit a Deo, sive servus fuerit, sive liber; Ephes. VI. [5.] et Colos. III. [22.] 11 Patribusfamilias et Matribusfamilias. 12 Et vos Domini, eadem facite erga illos, remittentes minas: scientes, quod et vester ipsorum Dominus sit in coelis, nec personae respectus sit apud illum ; Eph. VI. [9.] Colos. IV. [1.] Communi Juventuti. Similiter juniores subditi estote senioribus, 'sic, ut omnes alius alii vicissim subjiciamini. Humilitatem animi vobis infixam habete. Propterea quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam: humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet tempore "opportuno; 1 Petri V. [6 sq.] 12. und beweiset darin die demut, GC. et connectentes humilitatem "visitationis LL. Viduis. Quae vere vidua est ac desolata, speret in Deo, et perseveret in obsecrationibus ac precationibus noctu dieque. Quae vero in deliciis vivit, ea vivens mortua est; 1 Tim. V. [5.] 'Omnibus in commune. Dilige proximum tuum, sicut teipsum. In hoc sermone omnia praecepta summatim comprehenduntur; Rom. XIII. [8.] Et ante omnia fiant deprecationes, obsecrationes, interpellationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus etc. 1 Timoth. II. [1 sq.] Cuique sit inprimis magnae sua lectio curae, Ein jeder lern sein Lection, So wird es wol im Hause ston. Πᾶς ἰδίην ἀνάγνωσιν ἑῇς πραπίδεσσιν ἀθρήσας, 13 14 1 15 16 17 14. Der Gemeine GC. 15-17. om. LL. 15 et 17. add. LC. 1 Catechismus major D. Martini Lutheri. 'Pia, utilis et necessaria praefatio, et fidelis ac seria cohortatio D. Martini Lutheri, scripta ad omnes pios, in primis ad Pastores et Concionatores, ut quotidie se et alios in Catechismo, tanquam in summa et ἐπιτομῇ totius Sacrae Scripturae, diligenter exerceant, et illum fideliter et assidue ecclesiae proponant etc. 1 Quod 'in 'concionibus non ipsi solum Catechismum urgemus, sed alios etiam, ut idem faciant, rogamus obtestamurque, non contemnendas sane causas habemus, "maxime cum videamus "et Concionatores et Parochos ipsos hic ut plurimum cessare, contemnentes et officium suum et doctrinam ipsam, *idque inde adeo, quod quidam illorum nimis alta, ut sibi quidem videntur, sapiunt, quidam etiam ipsa socordia ventrisque cura nihil prius habent, non aliter erga hoc negotium affecti, quam si ventris solummodo causa Parochi et praecones verbi constituantur, nec alia re occupatos esse conveniat, **quam ut strenue prodigant consumantque, dum vivunt, omnia, perinde ut sub Papatu 2 consuevere. Ac tametsi omnia, quae doceri atque praedicari debeant, hoc tempore abunde illis suppetant, dilucideque ob oculos posita sint, tot praeclaris ac salutaribus ad hoc editis libris, cumque, ut olim nomi Praefationem hanc majorem add. C. secundó eam locoposuit GC. totius libri in calcem adjecit LL. hanc vero ejus inscriptionem Libri Concordiae Conditores primum addidisse videntur. 1. add. L. "add. L. "om. R. T. *-sap. ettliche aus grosser hoher kunst, **-oma. denn der guter gebrauchen weil sie leben, C. nare consueverunt, ita nunc reipsa, 'Sermones per se - loquentes, Dormi secure, Paratos et Thesauros habeant, "ita tamen sive inertes, sive etiam perversi quidam sunt, ut haec scripta nec emere dignentur, nec, si empta habeant, intueri saltem ac legere velint. Bone Deus, quam noxium detestandumque hoc hominum.genus est, ventris gulaeque mancipia, ""quos rectius porcis aut canibus, quam fidelium animabus praefeceris. 'Ac optandum quidem foret, ut, cum inutiles labo- 3 riosaeque demurmurationes "precularum canonicarum, ut vocantur, desierint, harum loco mane, meridie ac vesperi aliquot saltem paginas, vel in Catechismo, "vel in Precationibus, vel in Novo Testamento evolverent, aut denique aliud quidpiam ex Bibliis Sacris sibi sumerent, Orationemque Dominicam aliquando ad Deum Patrem et sua et gregis sui causa perorarent, quo tandem videlicet evangelio, cujus beneficio tot oneribus ac molestiis liberati sunt, vel aliquam rependant gratiam, suppudeatque eos, quod instar canum ac suum, non aliud ex evangelio addidicerint, quam desidiosam noxiam ac detestandam hanc carnis licentiam. Nam 4 cum vulgus alioqui nimis frigide erga evangelium affectum sit, et nos etiam, cum omnia summa conamur, 'aut nihil aut parum "efficiamus: quanto minus praeclari aliquid sperandum erit, si, quemadmodum sub Papatu fuimus, ita nunc quoque desides ac negligentes esse coeperimus. His accedit noxium atque pestiferum illud ma-5 lum securitatis et satietatis, quod multorum animis jam pridem latenter obrepit, eosque ita inficit, ut sancte dejerent, nihil esse facilius ipsa Catechismi doctrina, adeo etiam, ut cum unica lectione illum percurrerint, statim velut ad summum provecti atque edocti librum ipsum in angulum aliquem abjiciant, pudeatque eos quodammodo in manus sumere denuo. Imo, quod indignius est, reperiuntur 6 hodie etiam ex nobilibus quidam adeo ignobilis 1 2. die rechten Sermones per se loquentes,"noch sind sie nicht so from vnd redlich "die billicher sewhirten odder hunde knechte sein sollten, denn seelwarter und pfarrer. C. 3. at T. "der sieben gezeiten "betbüchlin C. 4. nicht sonderlichs C. "efficimus LL. 5. das viel meinen C. 6. man findet wol etliche rilken und filge auch vnter dem adel C. 7 8 9 animi, ut affirmare ausint, nihil opus esse amplius sive Parochis sive Concionatoribus, sed sufficere libros, ex quibus eadem haec discere quilibet per se ac nullo tradente queat. Unde et ipsas Parochias "strenue ac fortiter collabi ac desolari patiuntur, Parochos autem et Concionatores tantum non fame interire sinunt, perinde ut decet stolidos ac insanos Germanos. "Talem etenim populum Germani et habemus et tolerare cogimur. Ego vero, ut de me ipso dicam scilicet, 'tametsi Doctor ac Praedicator sum, non minori, ut opinor, cum doctrina, tum experientia praeditus, quam ii, qui tanta de se praesumunt, et ad tantam securitatem pervenerunt, haudquaquam tamen imitari me pueros pudet, sed quemadmodum illos Catechismum docemus, ita et ego mane, aut quandocunque vacui aliquid temporis datur, ipsam Orationem Dominicam, Decem Praecepta, Articulos Fidei, Psalmos "aliquot ete. mecum ipse quasi ad verbum recito. Et quanquam adhuc quotidie lectionibus et studiis vaco, attamen ne sic quidem possum pervenire, quo cupio, aut praestare, quae volo. 'Ita fit, ut puerum ac discipulum Catechismi.etiam hodie me profiteri necesse habeam, profiteorque libenter. At delicatuli fastidiosulique isti vel unica tantum lectione assequuntur, ut repente omnes ubique Doctores post se relinquant, sciantque omnia, nec ullius doctrina aut institutione opus amplius habeant. Imo vero hoc ipso veluti certissimo argumento ostendunt, quod nullam prorsus nec sui officii, nec "salutis populi rationem habeant, sed contemnant et Deum pariter et verbum ipsius. Nec est, quod ruinam ultra metuant, cum jam horrendissimum casum fecerint, quin potius opus illis sit denuo repuerascere, ac discere "prima literarum elementa, quae alioqui etiam ipsis calceis (ut dicitur) sibi protrita esse existimant. 'Rogo itaque hos ignavos ventres ac praesumptuosos sanctos, ut vel propter Deum hoc sibi persuaderi patian "-fortiter getrost "solch schendlich C. 7. Ich bin auch ein Doctor C. "add. L. 8. add. Lutherus discipulus Catechismi. in marg. LLC. "des volcks seelen, "das Abc C. 9. add. Utilitas discendi Ca.. techismi in marg. LLC. |