Obrazy na stronie
PDF
ePub

LIBRI SYMBOLICI

ECCLESIAE LUTHERANA E.

PARS PRIMA.

PROLEGOMENA.

Cap. I.

De tribus symbolis oecumenicis s. catholicis.

§. 1.

De symbolo Apostolico.

Quae ecclesia Lutherana pie retinuit ), tria symbola 2) oecumenica sive catholica3), eorum primum est Apostolicum.+)

Id quum ad ipsos Apostolos auctores referre 5) per argu

1) Sc. ut se a fide vere catholica non defecisse testaretur. Acquievit autem in his tribus, quippe quorum usus esset in sacris ecclesiae Romanac solemnibus.

2) Quod Patres confessionem et formulam fidei appellarunt symbolum, ad hoc movit eos primitiva vocabuli vis. ßolor enim, non confundendum illud cum oßo i. e. collatione (Beitrag), significat notam s. signum, quo aliquid (v. c. fides) cognoscitur et ab aliis rebus dignoscitur. Quare non est, cur eos illud nomen ideo adscivisse putemus, quia symbolum denotaret aut tesseram militarem, aut sacramentum militare aut signaculum in ethnicorum mysteriis usitatum. Vid. Köllner. Symbolik der luth. Kirche. Einl. p. XXXV. - Vocis symbolorum ad publica Lutheranorum scripta translatae prima vestigia exstant in praefat. Corporis Iulii (a. 1576.) et in Form. Conc. p. 571. 633.

3) Nomen oecumenicorum primum additum videtur a Libri Concordiae editoribus, qui a symbolis universae ecclesiae Christianae suffragio et usu receptis Lutheranorum (ecclesiae particularis) symbola discernere vellent. Praeiverat Luth. in ed. trium symbb. (a. 1538.): ,,Die drey Symbola in der Kirchen einträchtiglich gebraucht."

4) Quae incertae, at antiquissimae erant originis, atque apostolicae doctrinae conveniebant vel convenire putabantur, apostolica dici solebant in veteri ecclesia. Conf.,,canones et constitutiones apostolicae".

5) Diu creditae de symboli origine Apostolica fabulae prima mentio fit apud Rufinum (mort. a. 410.) in exposit. in symb. Ap.; incrementa apparent e Ioh. Cassiani (mort. a. 432.) de incarn. dom. 1. VI. c. 3., Leon. M. (mort. a. 461.) ep. 29. ad Pulcheriam Augustam et Venantii Fortunati (mort. c. a. 600.) expos. symb. in Opp. ed. Luchi. p. 371.; consummatio denique cernitur in Pirminii abb. (circ. a. 750.) libello de singulis libris canonicis (Mabillon. Analectt. ed. 1685. t. IV.

menta luculenta non liceat6), recte aiunt ex baptismi formula a Christo proposita (Matth. 28, 19.) ortum, paulatim nec üsdem ubique sententiis 7) amplificatum et saec. VI. vel VII. demum 8) in ecclesia occidentali in eam, quam nunc habet, formam redactum esse. Ceterum de argumenti consilio 9), usu atque auctoritate 10) alii aliter senserunt.

p. 575. sq.) et Pseudoaugustin. serm. 240. et 241. (Opp. t. V. app. p.280. ed. Bened.). Ibi enim haec sunt:,,Petrus dixit: Credo in Deum, Patrem omnipotentem; Iohannes dixit: Creatorem coeli et terrae Matthias complevit: Vitam aeternam. Amen." Haec fabula, quam fictitiam esse primi suspicati sunt Laurentius Valla (mort. c. a. 1460.), Polydor. Vergilius (mort. a. 1555.) et Erasmus (ideo Facultatis Parisiensis censuram expertus; vid. eius Opp. t. IX. p. 700), patronos quidem nacta est Baronium (Annal. ad a. 44. §. 17.) et ipsos Centuriatores Magdeburg. (Cent. I. lib. 2. p. 66.), at nunc iam dudum profligata.

6) Obsunt primum altum Lucae, Pauli, Patrum et conciliorum antiquissimorum silentium, deinde ipsius Rufini verba:,,tradunt maiores nostri", tum quod fabula non reperitur nisi apud Latinos scriptores, porro non modo hoc, quod singulorum Apostolorum symbolas alii aliter definiunt, verum etiam ipsarum formularum varietas. Accedit denique, quod origo fabulae facile explicari potest ex temera ovμßólov et ovußolis confusione, ex nomine apostolico perperam intellecto atque ex studio, maiorem formulae auctoritatem conciliandi.

7) Hinc varietas exemplorum, quorum tria, Orientale, Romanum antiquius et Aquileiense (illa quidem breviora, hoc copiosius), novit Rufinus. Sic in Orient., Rom. et Graeco Marcelli Ancyrani (vid. append.) desunt verba art. 2.: descendit ad inferna; in Aquil. leguntur (,,vis tamen verbi, inquit Rufin., eadem videtur esse in eo, quod sepultus dicitur"). Item in art. 3. catholicam omisit Rom. et Marc., sanctorum communionem om. Rom., Aquil. et Marc.; (resurrectionem) huius (carnis) add. Aquil., et vitam aeternam add. Marc.

8) Testimonio est exemplum, quod e cod. Cantabrig., in quo psalterium Gregor. M. (mort. a. 604.) continetur, eruit Usserius de Rom. symb. p. 11.

9) Fuerunt, qui singulas quasque symboli sententias his illisve haereticorum commentis oppositas esse censerent. Ita potissimum Kingius in hist. symb. ap. (ed. Olear. Lips. 1706.). At enim quum verba, maximam partem e libris sacris depromta, nimis ambigue habeant, pauca tantum ad certos errores spectare videntur. Ac primum illa: descendit ad inferna, saec. IV. adiecta sunt adversus Apollinarem iun. (mort. c. a. 382.), wʊyǹv koyızýv, quae sola descendere ad inferna potuit, in Christo fuisse pernegantem. Deinde verba (arcte iungenda): sanctorum communionem, remissionem peccatorum, faciunt contra Montanistas, Novatianos et Donatistas, qui sanctam singulorum Christianorum vitam flagitarent ideoque lapsis pacem dare recusarent. Postremo quod addiderunt: catholicam, id in universum valet adversus haereticorum dissidia. - Ceterum primarius symboli finis hic fuit, ut esset professio initiandorum et summa quaedam fidei.

10) Quamquam eccl. Graeca inde a saec. IV. sola formula Nicaena

§. 2.

De symbolo Nicaeno-Constantinopolitano.

Quam formulam Patres Nicaeni praeeunte Eusebio Caesariensi1) a. 325. Arianis opposuerunt, ea in concilio Constantinopolitano a. 381. ita retractata est, ut alia omitterentur 2), alia, iam antehac usu recepta3), solemni suffragio contra Macedonium, Apollinarem et Photinum4) potissime adiicerentur.5) Neque

uti coepit, tamen Occidentales retinuerunt retinentque pristinum symb. Apostolici usum tum in baptismate, tum in institutione catechumenorum. Vid. Cat. Rom. P. I. Lutherani et ipsi symbolum a Luthero ad tres principales articulos revocatum (Cat. mai. p. 488. sq.) magni fecerunt, atque saec. XVII. demum fuere, qui illud reliquis propterea posthaberent, quod Arminianis et Calixto,,adaequatus catalogus credendorum ad salutem necessariorum" et Henoticon omnium ecclesiarum diceretur. Quae recentiores de symboli usu et auctoritate dogmatica in utramque partem disputaverint, tradit Köllner. Symb. p. 22. sqq.

1) Ipse enim Eusebius (mort. a. 340.) in epist. ad Caesareenses (apud Socrat. hist. eccl. l. I. c. 8.) formulam a se concilio oblatam et ἑνὸς μόνου προςεγραφέντος ῥήματος τοῦ ὁμοουσίου approbatam esse dicit. Alii symbolum ad Macarium, episc. Hierosolym., auctorem retulerunt, secuti illi quidem Iosephi Aegyptii, hominis incerti, narrationem, quam tradidit Ioh. Selden. in commentar. in Eutychii eccles. Alex. origines p. 72. Alii, locum Athanas. epist. ad solitar. vit. agentes (Opp. t. I. p. 837. ed. Colon. 1686.) male interpretati, de Hosio episc. Cordubensi (mort. a. 361.) cogitarunt. Denique quod Hermogenes teste Basil. M. ep. 81. (Opp. ed. Bened. t. III. p. 174.) tv πioτiv ἔγραψεν ἐν τῇ μεγάλῃ συνόδῳ, is videtur formulam Eusebianam a synodo immutatam litteris consignasse.

:

2) Omissa sunt v. c. in art. 2. Tá tε ev to où gavo nai tà ev tñ vũ, inprimis autem totum illud, quod in calce symb. Nicaeni erat, anathema (vid. append.).

3) Quae fidei Nicaenaé a. 381. addi placuit. ea fere omnia iam exstant apud Epiphan. in Ancorato (Opp. ed. Petav. t. II. p. 122.), quem librum circ. a. 374. a se scriptum ipse profitetur. Quidquod nonnulla additamenta iam in Cyrilli Hierosol. catech. VI. (c. a. 350. scripta) reperiuntur. Cf. Usserii diatrib. de symb. Rom. p. 21.

4) Macedonius, episc. Constantinop. (mort. c. a. 360.), non auctor, sed patronus doctrinae Ilvevμatoμázov, Spiritum Sanctum dixerat κτίσμα, διάκονον καὶ ὑπηρέτην τοῦ θεοῦ ὡς ἓν λειτουργικῶν Avεvμάτow. Hunc igitur synodus art. 3. confutavit. Apollinarem (et Gnosticos), humanae Christi naturae derogantem, tetigerunt illa: (καὶ σαρκωθέντα) ἐκ πνεύματος ἁγίου καὶ Μαρίας τῆς παρθένου. Contra Photinum, episc. Sirmiensem (mort. a. 376.), Sabellianismi instauratorem, adiecta sunt verba art. 2.: πρὸ πάντων τῶν αἰώνων et οὗ τῆς βασιλείας οὐκ ἔσται τέλος. Ceterum nonnulla, quae ad historiam Iesu pertinent, adversus Docetas, et quae in fine symboli sunt, adversus Novatianos Donatistasque valere facile apparet. (Vid. append.)

5) Concinnatam esse ipsam formulam a Gregorio Nysseno

« PoprzedniaDalej »