Obrazy na stronie
PDF
ePub

menta luculenta non liceat), recte aiunt ex baptismi formula a Christo proposita (Matth. 28, 19.) ortum, paulatim nec iisdem ubique sententiis 7) amplificatum et saec. VI. vel VII. demum 8) in ecclesia occidentali in eam, quam nunc habet, formam redactum esse. Ceterum de argumenti consilio 9), usu atque auctoritate 10) alii aliter senserunt.

p. 575. sq.) et Pseudoaugustin. serm. 240. et 241. (Opp. t. V. app. p. 280. ed. Bened.). Ibi enim haec sunt:,,Petrus dixit: Credo in Deum, Patrem omnipotentem; Iohannes dixit: Creatorem coeli et terrae Matthias complevit: Vitam aeternam. Amen." Haec fabula, quam fictitiam esse primi suspicati sunt Laurentius Valla (mort. c. a. 1460.), Polydor. Vergilius (mort. a. 1555.) et Erasmus (ideo Facultatis Parisiensis censuram expertus; vid. eius Opp. t. IX. p. 700), patronos quidem nacta est Baronium (Annal. ad a. 44. §. 17.) et ipsos Centuriatores Magdeburg. (Cent. I. lib. 2. p. 66.), at nunc iam dudum profligata.

6) Obsunt primum altum Lucae, Pauli, Patrum et conciliorum antiquissimorum silentium, deinde ipsius Rufini verba:,,tradunt maiores nostri", tum quod fabula non reperitur nisi apud Latinos scriptores, porro non modo hoc, quod singulorum Apostolorum symbolas alii aliter definiunt, verum etiam ipsarum formularum varietas. Accedit denique, quod origo fabulae facile explicari potest ex temera ovμßólov et ovußolis confusione, ex nomine apostolico perperam intellecto atque ex studio, maiorem formulae auctoritatem conciliandi.

7) Hinc varietas exemplorum, quorum tria, Orientale, Romanum antiquius et Aquileiense (illa quidem breviora, hoc copiosius), novit Rufinus. Sic in Orient., Rom. et Graeco Marcelli Ancyrani (vid. append.) desunt verba art. 2.: descendit ad inferna; in Aquil. leguntur (,,vis tamen verbi, inquit Rufin., eadem videtur esse in eo, quod sepultus dicitur). Item in art. 3. catholicam omisit Rom. et Marc., sanctorum communionem om. Rom., Aquil. et Marc.; (resurrectionem) huius (carnis) add. Aquil., et vitam aeternam add. Marc.

8) Testimonio est exemplum, quod e cod. Cantabrig., in quo psalterium Gregor. M. (mort. a. 604.) continetur, eruit Usserius de Rom. symb. p. 11.

9) Fuerunt, qui singulas quasque symboli sententias his illisve haereticorum commentis oppositas esse censerent. Ita potissimum Kingius in hist. symb. ap. (ed. Olear. Lips. 1706.). At enim quum verba, maximam partem e libris sacris depromta, nimis ambigue habeant, pauca tantum ad certos errores spectare videntur. Ac primum illa: descendit ad inferna, saec. IV. adiecta sunt adversus Apollinarem iun. (mort. c. a. 382.), vyǹv kojinýv, quae sola descendere ad inferna potuit, in Christo fuisse pernegantem. Deinde verba (arcte iungenda): sanctorum communionem, remissionem peccatorum, faciunt contra Montanistas, Novatianos et Donatistas, qui sanctam singulorum Christianorum vitam flagitarent ideoque lapsis pacem dare recusarent. Postremo quod addiderunt: catholicam, id in universum valet adversus haereticorum dissidia. - Ceterum primarius symboli finis hic fuit, ut esset professio initiandorum et summa quaedam fidei.

10) Quamquam eccl. Graeca inde a saec. IV. sola formula Nicaena

§. 2.

De symbolo Nicaeno-Constantinopolitano.

Quam formulam Patres Nicaeni praeeunte Eusebio Caesariensi1) a. 325. Arianis opposuerunt, ea in concilio Constantinopolitano a. 381. ita retractata est, ut alia omitterentur 2), alia, iam antehac usu recepta3), solemni suffragio contra Macedonium, Apollinarem et Photinum4) potissime adiicerentur.5) Neque

uti coepit, tamen Occidentales retinuerunt retinentque pristinum symb. Apostolici usum tum in baptismate, tum in institutione catechumenorum. Vid. Cat. Rom. P. I. Lutherani et ipsi symbolum a Luthero ad tres principales articulos revocatum (Cat. mai. p. 488. sq.) magni fecerunt, atque saec. XVII. demum fuere, qui illud reliquis propterea posthaberent, quod Arminianis et Calixto,,adaequatus catalogus credendorum ad salutem necessariorum" et Henoticon omnium ecclesiarum diceretur. Quae recentiores de symboli usu et auctoritate dogmatica in utramque partem disputaverint, tradit Köllner. Symb. p. 22. sqq.

1) Ipse enim Eusebius (mort. a. 340.) in epist. ad Caesareenses (apud Socrat. hist. eccl. l. I. c. 8.) formulam a se concilio oblatam et ἑνὸς μόνου προςεγραφέντος ῥήματος τοῦ ὁμοουσίου approbatam esse dicit. Alii symbolum ad Macarium, episc. Hierosolym., auctorem retulerunt, secuti illi quidem Iosephi Aegyptii, hominis incerti, narrationem, quam tradidit Ioh. Selden. in commentar. in Eutychii eccles. Alex. origines p. 72. Alii, locum Athanas. epist. ad solitar. vit. agentes (Opp. t. I. p. 837. ed. Colon. 1686.) male interpretati, de Hosio episc. Cordubensi (mort. a. 361.) cogitarunt. Denique quod Hermogenes teste Basil. M. ep. 81. (Opp. ed. Bened. t. III. p. 174.) tv лioτiv ἔγραψεν ἐν τῇ μεγάλη συνόδῳ, is videtur formulam Eusebianam a synodo immutatam litteris consignasse.

2) Omissa sunt v. c. in art. 2. Tá tε Ev tổ où gavṛ xai tà ev ty vã, inprimis autem totum illud, quod in calce symb. Nicaeni erat, anathema (vid. append.).

3) Quae fidei Nicaenaé a. 381. addi placuit. ea fere omnia iam exstant apud Epiphan. in Ancorato (Opp. ed. Petav. t. II. p. 122.), quem librum circ. a. 374. a se scriptum ipse profitetur. Quidquod nonnulla additamenta iam in Cyrilli Hierosol. catech. VI. (c. a. 350. scripta) reperiuntur. Cf. Usserii diatrib. de symb. Rom. p. 21.

4) Macedonius, episc. Constantinop. (mort. c. a. 360.), non auctor, sed patronus doctrinae Ilvevμatoμázov, Spiritum Sanctum dixerat κτίσμα, διάκονον καὶ ὑπηρέτην τοῦ Θεοῦ ὡς ἓν λειτουργικῶν πvεvμάtov. Hunc igitur synodus art. 3. confutavit. Apollinarem (et Gnosticos), humanae Christi naturae derogantem, tetigerunt illa: (καὶ σαρκωθέντα) ἐκ πνεύματος ἁγίου καὶ Μαρίας τῆς παρθένου. Contra Photinum, episc. Sirmiensem (mort. a. 376.), Sabellianismi instauratorem, adiecta sunt verba art. 2. : πρὸ πάντων τῶν αἰώνων et οὗ τῆς βασιλείας οὐκ ἔσται τέλος. Ceterum nonnulla, quae ad historiam Iesu adversus pertinent, adversus Docetas, et quae in fine symboli sunt, Novatianos Donatistasque valere facile apparet. (Vid. append.)

5) Concinnatam esse ipsam formulam a Gregorio Nysseno

vero tum, sed saec. VI. demum accessit et sensim, refragantibus Graecis, in ecclesia Latina invaluit celeberrimum istud: filioque.6) Auctoritas ususque symboli, quod recte vocant NicaenoConstantinopolitanum7), liturgicus magnopere fluctuavit; nam quum inde a saec. V. paulatim in sacra Graecorum et Latinorum publica receptum esset, Graeci saec. IX. usum eius abrogarunt.) Sacrorum autem emendatores, si Calvinum excipias, multum tribuerunt formulae.9)

(mort. c. a. 394.), id quod tradit Nicephor. Callist. hist. eccles. 1. XII. c. 13., non satis constat.

6) Haec vox, in nullo symboli Constantinopolitani exemplo conspicua et quum aliis tum Theodoreto (mort. a. 458.) adeo invisa, ut eam addere Bloogyμov naì dvooɛßés iudicaret, primum apud Hispanos symbolo adiecta legitur in concil. Toletan. III. a. 589. sub auspiciis Reccaredi regis habito. Vid. Mansi collect. can. t. IX. p. 981. Deinde a Gallis, qui Gentiliaci a. 767. de processione Spir. S. cum Graecis disputasse dicuntur, et a Germanis sensim saec. VIII. adoptata est, renuente quidem ecclesia Romana. Nam quum synodus Aquisgranensis a. 809. habita a Leone III. pontifice peteret, ut additamentum symbolo inserendum curaret, hoc ille (quamquam Spiritum S. ex Filio procedere ipse credidit) non modo recusavit, verum etiam in argentea tabula symbolum Constantinop. sine illo filioque scribi iussit. At paulatim Romani quoque, Sergio II, (a. 844-847.) ut aiunt praesule, vocabulum adoptarunt, nec quemquam fugit, quantopere iis haec ßdŋhia tov ovμßólov a Graecis exprobrata sit atque etiam nunc exprobretur.

7) Veteres formulam Constantinopolitanam, utpote quae nihil nisi fidem Nicaenam confirmasset, vocabant symbolum Nicaenum. Neque aliter aetatis mediae doctores, Lutherus (Opp. Hal. t. X. p. 1198.) et Libri Concord. editores. In Catech. Rom. P. I. c. 13. al. symb. Patrum dicitur, ut distinguatur ab Apostolico.

Romae

8) Postquam Graeci saec. V. formula Constantinop. pro Nicaena in baptismate uti eamque saec. exeunte èv náoŋ ovváže (Bingham. antiqq. eccl. vol. IV. p. 112. sq.) recitare coepissent, hunc morem Latini saec. VI. (mutata voce notevoμev in: credo) ita imitati sunt, ut symbolum praeterea decantarent. Vid. concil. Tolet. III. can. 2. autem, quae plurimum tribueret symb. Apostolico, formulam Constantinop. ineunte saec. IX. legi tantum consuevisse, testantur Leonis III. verba, quae ad legatos concil. Aquisgran. a. 809. fecit. Ac demum a. 1014. Henricus II. imperator a Benedicto VIII. pontifice impetravit, ut symbolum ad publicam missam decantaretur. Quae ab hoc inde tempore in Occidente fuit summa symboli auctoritas, ea in Oriente litibus de additamento filioque agitatis ita labefacta est, ut ex usu sacro removeretur. Hinc Graeci etiam nunc tum in baptismo, tum in eucharistia solo symb. Nicaeno utuntur. Vid. Kiesling. histor. de usu symbb. (Lips. 1753.) p. 140. 154. sq.

9) Priusquam concil. Trid. sess. III. (ed. Tauchn. p. 3.) formulam denuo sanciret, Nostri in Confess. Aug. p. 9., quanti facerent illam, testati erant. Et Lutherum constat symbolum in carminis ecclesiastici formam redegisse. Mirum autem, Calvinum (de vera eccl. re

[ocr errors]

§. 3.

De symbolo Athanasiano.

Symbolum Athanasii s. Quicunque1), cuius prima vestigia saec. VI. reperiuntur 2), Athanasio episcopo Alexandrino (mort. a. 373.) non ante saec. VIII. tribui coepit.3) At enim tantum abest, ut ad hunc referri auctorem possit 4), ut

formatione p. 480.) tantopere illud contempsisse et ,,carmen cantillando magis aptum quam confessionis formulam appellavisse.

1) Ita a primo eius verbo dicitur. Olim autem fides Catholica, fides S. Athanasii, sermo Athan. de fide appellari consuevit. Symbolum Athan. primus dixisse fertur Hincmar. de praedestin. in Opp. ed. Sirmond. t. I. p. 309.

2) Vestigia sunt a) aliquot symboli loci, quos aperte laudant Avitus episc. Viennensis (mort. a. 525.) in Opp. ed. Sirmond., et Caesarius episc. Arelatensis (mort. a 542.) in Augustin. Opp. ed. Bened. t. V. app. p. 399. b) Venantii Fortunati episc. Pictaviensis (clar. a. 570.) commentar. in symb. seu ,,expositio fidei catholicae (in Murator. Anecdott. t. II. p. 228.). c) exemplum symboli, quod in psalterio Gregorii M. (a. 591–604.) aetate haud recentiore se reperisse ait Usserius de symb. praef. p. 2. sq.

3) Afferunt quidem canonem concil. Augustodunensis a. 670. S. Leodegario auspice habiti hunc :,,Si quis presbyter, diaconus, subdiaconus vel clericus symbolum, quod Sancto inspirante Spiritu Apostoli tradiderunt, et fidem S. Athanasii praesulis irreprehensibiliter non recensuerit, ab episcopo condemnetur." At de anno concilii dubitare licet. Vid. Köllner. 1. Î. p. 61. Hinc rectius provocant ad Aethelstani regis psalterium a. 703. scriptum, in quo fidem S. Athanasii Alexandrini contineri tradit Usser. 1. 1. p. 8., et ad psalterium Gallicanum, a Carolo M. a. 772. Hadriano I. pontifici donatum, cui inest fides S. Athan. episc. Alex. Vid. de his Köllner.1.1. p. 62.- Saec. XII. demum accessit sensimque exornata est de loco et tempore scriptionis fabula. Alii enim narrant, Athanas. Augustae Trevirorum exsulem (a. 336.) atque ob insidias Arianorum in puteo latitantem (cf. Rufin. hist. eccles. 1. I. c. 15-18.) conscripsisse symbolum. Alii eum dicunt a Iulio I. pontifice Romam vocatum (â. 340.) fidei confessionem exhibuisse. Vid. Köllner. 1. 1. p. 57. 66-68.70. sq.

4) Origini symboli Athanasianae, quam eccl. Cathol. non paucis atque ipso Benedicto XIV. repugnantibus tuita est ac tuetur, haec potissimum adversantur: a) certa non ante saec. VIII. exstant testimonia; b) in antiquis operum Athan. codd. mss. symbolum aut deest, aut diserte dicitur symb. vulgo Athanasii, perperam Athan. tributum ; c) aliis hic illic adscribitur, v. c. Anastasio, Bonefacio (vid. Köllner. 1. 1. p. 72.); d) ipse Athan. nusquam, ne in apologiis quidem, mentionem eius fecit, imo se a condenda nova fidei formula alienissimum esse ac sufficere fidem Nicaenam testatus est in epist. ad Antiochen. (Opp. ed. Montf. t. I. part. 2. p. 772.); e) silet Gregor. Naz. in orat. de laudibus Athan., silent, qui vitam Athan. scripserunt, ut Simeon Metaphrastes al., silent Patres, quorum in causa Nestoriana et

XII

saec. V.5) ab homine incerto 6) in Gallia 7) confectum esse recte dicatur. Quae in eo via quadam ac ratione disputantur de trinitate et incarnatione Christi 8), tum ad aliorum tum ad Nestorii Eutychisque errores respiciunt.9) Ceterum nunquam in eodem numero Eutychiana vel maxime intererat symbolum memorare, Cyrill. Alex., Leo M., Theodoret., Gelasius, silent denique concill. Ephesinum et Chalcedonense; f) Latini in lite de processione Spir. S. ad symbolum non provocarunt nisi a. 1233. (vid. Bzovii Annal. eccles. t. XIII. ad h. a.); g) mire fluctuant, quae de scriptionis loco, tempore et occasione narrantur; h) formulam latine scriptam et graece versam esse docet exemplorum Graecorum (non ante a. 1300. obviorum) discrepantia, Latinorum consensus. Neque vero credibile, Athan. exsulem, iam aetate provectum, singularem linguae Latinae facultatem sibi comparasse; i) deest, quam in deliciis habuit Athan., vox oμoovσios, adsunt locutiones a reliquis eius libris alienae (vid. Köllner. 1. 1. p. 76.); k) additamentum et filio Athan. aetate nondum in ecclesia receptum vel in confesso erat. Conficta autem de Athan. fabula videtur ad augendam tum symboli ipsius tum pontificis Romani (vid. not. 3. fin.) auctoritatem.

5) Haud dubie sat pridem exstabat symbolum, antequam Avito Caesarioque laudaretur et Fortunati commentario illustraretur. Accedit, quod saec. V., re etiam tum fervente, maior de his fidei capitibus scribendi occasio esset. Neque tamen eo progrediendum, ut cum nonnullis formulam intra annos 420-430. confectam esse dicamus.

6) Multae sunt de auctore coniecturae. Vid. Köllner. 1. 1. p. 77—83. Qui Vigilium Tapsensem, episc. Africanum (c. a. 484.), nominant, haec inprimis afferunt: a) habebat hoc Vigil., ut opusculis polemicis (v. c. dialogo adv. Arium, Sabellium et Photinum) non suum, sed Athanasii aliorumve Patrum clarissimorum nomen praefigeret; b) abruptum dicendi genus et ipsum argumentum symboli mirifice conveniunt cum Vigilii contra Marivadum libello, quem sub nomine Idacii Clari scripsit; c) Theodulphus Aurelianensis (mort. a. 821.) symbolum citat ex istis Athanasii libris, qui Vigilii esse certo dignoscuntur, quique in antiquo cod. Floriacensi cum Vigilii libris adv. Nestor. et Eutych. coniunguntur. Sed ex his id tantum efficitur, posse Vigilium auctorem esse. Praeterea vid. not. 7. — Alii argumentis minus idoneis usi de Vincentio Lirinensi (mort. c. a. 450.), de Hilario episc. Arelatensi (clar. a. 430.), de Venantio Fortunato, de Hilario episc. Pictaviensi (mort. a. 368.), de Eusebio episc. Vercellensi (mort. a. 371.) cogitarunt.

7) Ibi enim antiquissimi testes et commentator symboli (vid. not. 2.). Accedit, quod iam saec. VI. med. in eccles. Gallic. receptum ac mox psalterio Gallic. (cf. not. 3.) insertum est. Aliter Gieseler. Kirchengesch. II. 1. p. 82. ed. II., qui formulam propter cognationem cum conc. Tolet. III. (a. 589.) et IV. (a. 633.) in Hispania ortam esse

censet.

8) Constat symb. prologo (§. 1-2.), formula professionis bipartita (S. 3-39.) et epilogo (S. 40.). Tum initium tum finis necessitatem fidei propositae inculcant. - Mich. Weber. libr. symbb. p. 46. sqq. non temere 43 versus statuit.

9) Sabellium et Arium tangunt §. 3-25., Apollinarem (et Docetas)

« PoprzedniaDalej »