vero tum, sed saec. VI. demum accessit et sensim, refragantibus Graecis, in ecclesia Latina invaluit celeberrimum istud: filioque.6) Auctoritas ususque symboli, quod recte vocant NicaenoConstantinopolitanum7), liturgicus magnopere fluctuavit; nam quum inde a saec. V. paulatim in sacra Graecorum et Latinorum publica receptum esset, Graeci saec. IX. usum eius abrogarunt.) Sacrorum autem emendatores, si Calvinum excipias, multum tribuerunt formulae.9) (mort. c. a. 394.), id quod tradit Nicephor. Callist. hist. eccles. 1. XII. c. 13., non satis constat. 6) Haec vox, in nullo symboli Constantinopolitani exemplo conspicua et quum aliis tum Theodoreto (mort. a. 458.) adeo invisa, ut eam addere Blάogyμov nai dvσoßés iudicaret, primum apud Hispanos symbolo adiecta legitur in concil. Toletan. III. a. 589. sub auspiciis Reccaredi regis habito. Vid. Mansi collect. can. t. IX. p. 981. Deinde a Gallis, qui Gentiliaci a. 767. de processione Spir. S. cum Graecis disputasse dicuntur, et a Germanis sensim saec. VIII. adoptata est, renuente quidem ecclesia Romana. Nam quum synodus Aquisgranensis a. 809. habita a Leone III. pontifice peteret, ut additamentum symbolo inserendum curaret, hoc ille (quamquam Spiritum S. ex Filio procedere ipse credidit) non modo recusavit, verum etiam in argentea tabula symbolum Constantinop. sine illo filioque scribi iussit. At paulatim Romani quoque, Sergio II, (a. 844-847.) ut aiunt praesule, vocabulum adoptarunt, nec quemquam fugit, quantopere iis haec xßdnia τov ovußólov a Graecis exprobrata sit atque etiam nunc exprobretur. 7) Veteres formulam Constantinopolitanam, utpote quae nihil nisi fidem Nicaenam confirmasset, vocabant symbolum Nicaenum. Neque aliter aetatis mediae doctores, Lutherus (Opp. Hal. t. X. p. 1198.) et Libri Concord. editores. In Catech. Rom. P. I. c. 13. al. symb. Patrum dicitur, ut distinguatur ab Apostolico. 8) Postquam Graeci saec. V. formula Constantinop. pro Nicaena in baptismate uti eamque saec. exeunte év лάon σvvážεı (Bingham, antiqq. eccl. vol. IV. p. 112. sq.) recitare coepissent, hunc morem Latini saec. VI. (mutata voce лioτεvoμev in: credo) ita imitati sunt, ut symbolum praeterea decantarent. Vid. concil. Tolet. III. can. 2. Romae autem, quae plurimum tribueret symb. Apostolico, formulam Constantinop. ineunte saec. IX. legi tantum consuevisse, testantur Leonis III. verba, quae ad legatos concil. Aquisgran. a. 809. fecit. Ac demum a. 1014. Henricus II. imperator a Benedicto VIII. pontifice impetravit, ut symbolum ad publicam missam decantaretur. Quae ab hoc inde tempore in Occidente fuit summa symboli auctoritas, ea in Oriente litibus de additamento filioque agitatis ita labefacta est, ut ex usu sacro removeretur. Hinc Graeci etiam nunc tum in baptismo, tum in eucharistia solo symb. Nicaeno utuntur. Vid. Kiesling, histor. de usu symbb. (Lips. 1753.) p. 140. 154. sq. 9) Priusquam concil. Trid. sess. III. (ed. Tauchn. p. 3.) formulam denuo sanciret, Nostri in Confess. Aug. p. 9., quanti facerent illam, testati erant. Et Lutherum constat symbolum in carminis ecclesiastici formam redegisse. Mirum autem, Calvinum (de vera eccl. re §. 3. De symbolo Athanasiano. Symbolum Athanasii s. Quicunque1), cuius prima vestigia saec. VI. reperiuntur 2), Athanasio episcopo Alexandrino (mort. a. 373.) non ante saec. VIII. tribui coepit.3) At enim tantum abest, ut ad hunc referri auctorem possit 4), ut formatione p. 480.) tantopere illud contempsisse et,,carmen cantillando magis aptum quam confessionis formulam appellavisse. 1) Ita a primo eius verbo dicitur. Olim autem fides Catholica, fides S. Athanasii, sermo Athan. de fide appellari consuevit. Symbolum Athan. primus dixisse fertur Hincmar. de praedestin. in Opp. ed. Sirmond. t. I. p. 309. 2) Vestigia sunt a) aliquot symboli loci, quos aperte laudant Avitus episc. Viennensis (mort. a. 525.) in Opp. ed. Sirmond., et Caesarius episc. Arelatensis (mort. a 542.) in Augustin. Opp. ed. Bened. t. V. app. p. 399. b) Venantii Fortunati episc. Pictaviensis (clar. a. 570.) commentar. in symb. seu,,expositio fidei catholicae" (in Murator. Anecdott. t. II. p. 228.). c) exemplum symboli, quod in psalterio Gregorii M. (a. 591–604.) aetate haud recentiore se reperisse ait Usserius de symb. praef. p. 2. sq. 3) Afferunt quidem canonem concil. Augustodunensis a. 670. S. Leodegario auspice habiti hunc:,,Si quis presbyter, diaconus, subdiaconus vel clericus symbolum, quod Sancto inspirante Spiritu Apostoli tradiderunt, et fidem S. Athanasii praesulis irreprehensibiliter non recensuerit, ab episcopo condemnetur." At de anno concilii dubitare licet. Vid. Köllner. 1. I. p. 61. Hinc rectius provocant ad Aethelstani regis psalterium a. 703. scriptum, in quo fidem S. Athanasii Alexandrini contineri tradit Usser. 1. 1. p. 8., et ad psalterium Gallicanum, a Carolo M. a. 772. Hadriano I. pontifici donatum, cui inest fides S. Athan. episc. Alex. Vid. de his Köllner.1.1. p. 62.- Saec. XII. demum accessit sensimque exornata est de loco et tempore scriptionis fabula. Alii enim narrant, Athanas. Augustae Trevirorum exsulem (a. 336.) atque ob insidias Arianorum in puteo latitantem (cf. Rufin. hist. eccles. 1. I. c. 15-18.) conscripsisse symbolum. Alii eum dicunt a Iulio I. pontifice Romam vocatum (a. 340.) fidei confessionem exhibuisse. Vid. Köllner. 1. 1. p. 57. 66-68.70. sq. 4) Origini symboli Athanasianae, quam eccl. Cathol. non paucis atque ipso Benedicto XIV. repugnantibus tuita est ac tuetur, haec potissimum adversantur: a) certa non ante saec. VIII. exstant testimonia; b) in antiquis operum Athan. codd. mss. symbolum aut deest, aut diserte dicitur symb. vulgo Athanasii, perperam Athan. tributum; c) aliis hic illic adscribitur, v. c. Anastasio, Bonefacio (vid. Köllner. I. 1. p. 72.); d) ipse Athan. nusquam, ne in apologiis quidem, mentionem eius fecit, imo se a condenda nova fidei formula alienissimum esse ac sufficere fidem Nicaenam testatus est in epist. ad Antiochen. (Opp. ed. Montf. t. I. part. 2. p. 772.); e) silet Gregor. Naz. in orat. de laudibus Athan., silent, qui vitam Athan. scripserunt, ut Simeon Metaphrastes al., silent Patres, quorum in causa Nestoriana et saec. V.5) ab homine incerto 6) in Gallia 7) confectum esse recte dicatur. Quae in eo via quadam ac ratione disputantur de trinitate et incarnatione Christi 8), tum ad aliorum tum ad Nestorii Eutychisque errores respiciunt.9) Ceterum nunquam in eodem numero Eutychiana vel maxime intererat symbolum memorare, Cyrill. Alex., Leo M., Theodoret., Gelasius, silent denique concill. Ephesinum et Chalcedonense; f) Latini in lite de processione Spir. S. ad symbolum non provocarunt nisi a. 1233. (vid. Bzovii Annal. eccles. t. XIII. ad h. a.); g) mire fluctuant, quae de scriptionis loco, tempore et occasione narrantur; h) formulam latine scriptam et graece versam esse docet exemplorum Graecorum (non ante a. 1300. obviorum) discrepantia, Latinorum consensus. Neque vero credibile, Athan. exsulem, iam aetate provectum, singularem linguae Latinae facultatem sibi comparasse; ) deest, quam in deliciis habuit Athan., vox óμoovσios, adsunt locutiones a reliquis eius libris alienae (vid. Köllner. 1. 1. p. 76.); k) additamentum et filio Athan. aetate nondum in ecclesia receptum vel in confesso erat. Conficta autem de Athan. fabula videtur ad augendam tum symboli ipsius tum pontificis Romani (vid. not. 3. fin.) auctoritatem. 5) Haud dubie sat pridem exstabat symbolum, antequam Avito Caesarioque laudaretur et Fortunati commentario illustraretur. Accedit, quod saec. V., re etiam tum fervente, maior de his fidei capitibus scribendi occasio esset. Neque tamen eo progrediendum, ut cum nonnullis formulam intra annos 420-430. confectam esse dicamus. 6) Multae sunt de auctore coniecturae. Vid. Köllner. 1. 1. p. 77-83. Qui Vigilium Tapsensem, episc. Africanum (c. a. 484.), nominant, haec inprimis afferunt: a) habebat hoc Vigil., ut opusculis polemicis (v. c. dialogo adv. Arium, Sabellium et Photinum) non suum, sed Athanasii aliorumve Patrum clarissimorum nomen praefigeret; b) abruptum dicendi genus et ipsum argumentum symboli mirifice conveniunt cum Vigilii contra Marivadum libello, quem sub nomine Idacii Clari scripsit; c) Theodulphus Aurelianensis (mort. a. 821.) symbolum citat ex istis Athanasii libris, qui Vigilii esse certo dignoscuntur, quique in antiquo cod. Floriacensi cum Vigilii libris adv. Nestor. et Eutych. coniunguntur. Sed ex his id tantum efficitur, posse Vigilium auctorem esse. Praeterea vid. not. 7.- - Alii argumentis minus idoneis usi de Vincentio Lirinensi (mort. c. a. 450.), de Hilario episc. Arelatensi (clar. a. 430.), de Venantio Fortunato, de Hilario episc. Pictaviensi (mort. a. 368.), de Eusebio episc. Vercellensi (mort. a. 371.) cogitarunt. 7) Ibi enim antiquissimi testes et commentator symboli (vid. not. 2.). Accedit, quod iam saec. VI. med. in eccles. Gallic. receptum ac mox psalterio Gallic. (cf. not. 3.) insertum est. Aliter Gieseler. Kirchengesch. II. 1. p. 82. ed. II., qui formulam propter cognationem cum conc. Tolet. III. (a. 589.) et IV. (a. 633.) in Hispania ortam esse censet. 8) Constat symb. prologo (§. 1-2.), formula professionis bipartita (§. 3-39.) et epilogo (§. 40.). Tum initium tum finis necessitatem fidei propositae inculcant. Mich. Weber. libr. symbb. p. 46. sqq. non temere 43 versus statuit. 9) Sabellium et Arium tangunt §. 3—25., Apollinarem (et Docetas) et honore apud Latinos Graecosque fuisse 10), sacrorum autem instauratoribus valde probatam esse 11) formulam constat. Cap. II. De confessione Augustana. §. 1. Historia scriptae ac traditae formulae. Posteaquam Carolus V., ut de controversa fide amice agere. tur, comitia indixisset d. 8. Aprilis a. MDXXX. Augustae Vindelicorum habenda 1), Johannes Elector Saxo, monente Gregor. §. 30. et 36. Atque his solis oppositam esse formulam ait Venant. Fortun. Cf. inscriptionem in Lib. Concord. Nestorii autem sententiam impugnat §. 32. (,,non duo tamen, sed unus est Christus"), Eutychis non quidem §. 33., sed procul dubio §. 34. Neque vero formulae scriptor id unum egit, ut Nestorium Eutychemque confutaret; tum enim definitius dicere debebat. Imo fidem de trinitate et incarnatione Domini Catholicam explicare voluit. Vid. Köllner. 1. 1. p. 88. sqq. 10) Quantopere Latini symbolum venerati sint, patet ex can. conc. Augustodun. (vid. not. 3.) aliisque, qui identidem hortantur, ut sacerdotes illud memoriae mandent et praedicent. Adde, quod mox quotidie ad primam (apud Francos Anglosque saec. X. alternantibus choris) decantari coepit. Vid. Köllner. p. 65. 66. Recentiore autem aetate non iam in missa, sed in horis monachorum canonicis frequentatur. Auctoritatem eius dogmaticam denuo sanxit syn. provinc. Lovitii a. 1556. habita. Graeci, quibus formula non ante a. 1000. innotuit, respuerunt eam utpote Athanasio falso adscriptam et a Romanis adulteratam. Qui nunc sunt, utuntur ea aliquantum mutata. Vid. Bingham. Antiqq. vol. IV. p. 117. Usser. de symb. p. 28. sq. 11) Post Lutheri laudes (Opp. Hal. t. ¡VI. p. 2313. sqq. t. XVI. p. 2700. sqq.), de quibus temere dubitavit Bellarminus, formula in codicem symbolicum recepta est. Cuius qui usus in ecclesia evangelica fuerit et sit, docet Kiesling. 1. 1. p. 208. 1) Edictum Caesaris dd. Bononiae 21. Jan. 1530 cum alia tum hoc agi in comitiis iussit:,,Furter, wie der Irrung und Zwiespalt halben in dem heiligen Glauben und der christl. Religion gehandelt und beschlossen werden mug und solle, und damit solchs dester besser und heilsamlicher geschehen muge, die Zwietrachten hinzulegen, Widerwillen zu lassen, vergangne Irrsal unserm Seligmacher zu ergeben, und Fleis anzukehren: alle eins Jeglichen Gutbedunken, Opinion und Meinung zwischen uns selbs in Liebe und Gutlichkeit zu horen, zu verstehen und zu erwegen, die zu einer einigen christl. Wahrheit zu brengen und zu vergleichen; Alles so zu beiden Theilen nit recht ist ausgelegt oder gehandelt, abzuthun; durch uns Alle ein einige und wahre 'Religion anzunehmen und zu halten; und wie wir Pontano cancellario 2), theologos Vitebergenses iussit summam eorum, quae in contentionem venissent, litteris complecti.3) Alle unter einem Christo sein und streiten, also Alle in einer Gemeinschaft Kirchen und Einigkeit zu leben." (Vid. Förstemann. Urkundenbuch zu d. Gesch. d. Reichstages zu Augsburg im J. 1530. vol. I. p. 7.sq. coll. Confess. Aug. praef. §. 1.). Quod quidem edictum non obscure tulit, scriptis opus fore articulis. Idque diserte posthac enuntiavit Caesar in Propositione comitiorum d. 20. Jun. (apud Förstem. 1. 1. I. p. 308. sq.):,,- Ganz freundlich, gnädiglich und mit hochstem Fleis und Ernst begehrend, Churf., Fursten und die gemeine Ständ wollenzu Furderung der Sachen ein Itzlicher nach vermug beruhrts Ihrer Mat. Ausschreiben sein Gutbedunken, Opinion und Meinung der beruhrten Irrung und Zwiespalt, auch Misbräuch halben Deutsch und Latein in Schrift stellen und uberantworten, damit diese Irrung und Zwiespalt dester besser vernommen und erwogen, auch zu einem einmuthigen christl. Wesen dester schleuniger also wieder bracht und verglichen mugen werden." Cf. Confess. Aug. praef. §. 3. -- zu 2) Pontanus, prudens totius causae existimator, fere d. 14. Mart. consilium dedit hoc (Förstem. I. p. 39. sq.):,,Dieweil kais. Mt. Ausschreiben vermag, dass eins Itzlichen Opinion und Meinung gehört soll werden, will uns fur gut ansehen, dass solche Meinung, darauf unsers Theils bisanher gestanden und verharret, ordentlich in Schriften zusammen gezogen werden mit gründlicher Bewährung derselbigen aus göttlicher Schrift, damit man solchs in Schriften furzutragen hab, wo man den Ständen auch die Prediger in den Handelungen die Sachen furzutragen lassen je nit würde verstatten wollen. Das wirdet auch zu Fürderung der Händel und dohin dienen, auf dass deste weniger Misverstands-furfallen muge. 66 3) In litteris Iohann. Elect. ad D. Martinum, D. Ionam, Pomeranum, Ph. Melanchthonem dd. 14. Mart. (ap. Förstem. I. p. 42. sq.) haec leguntur:,,So erwegen wir bey uns, dass die hohe und unmeidliche Nothdurft erfordern will, weil vielleicht solcher Reichstag an eins Concilii oder Nacionalversammlung statt gehalten will werden: dass wir aller der Artikel halben, darum sich angezeigter Zwiespalt, beide im Glauben und auch in andern äusserlichen Kirchenbräuchen und Ceremonien, erhältet, zum furderlichsten dermassen gefasst werden, damit wir vor Anfang solchs Reichstags beständiglich und grundlich entschlossen sein, ob oder welcher Gestalt, auch wie weit wir und andere Stände, so die reine Lehr bey ihnen angenommen und zugelassen, mit Gott, Gewissen und gutem Fug, auch an beschwerlich Aergernis Handlung leiden mugen und konnen, dieweil doch die Sachen, wie wir vorberuhrte Auskundungen des Reichstags nit anders verstehen konnen, uf solchem Wege furgenommen sollen werden: das denn von Niemands bass, grundlicher noch beständiger denn euch erwogen und berathschlagt mag werden. Als wir an euch hiermit gnädiglich begehren und sonderlich, dass ihr solche Erwegung dermassen wollt furnehmen, auf dass ihr hier zwischen und nächstkunftigen Sontags Oculi [i. e. 20. Mart.] domit fertig werden und auf demselbigem benanntem Sontag sämmtlich allher gegen Torgau damit kommen muget etc." |