Obrazy na stronie
PDF
ePub

minicae quartae Quadragesimae, quoties ista sit impedita aliquo festo primae classis, resumendas esse intra illam hebdomadam in festo occurrente carente lectionibus propriis primi nocturni, quae desumerentur de Scriptura occurrente, si festum illud extra Quadragesimam incidisset. S. Rit. C. 26 novemb. 1755. Hispalensi ad 6.

Ait hic P. Cavalerius tom. 2. cap. 34. decr. XI. cap. in ord. 307. Num per festum primae classis impeditis Dominicis Sexagesimae, (Septuagesima namque cum contineat initium libri Genesis hoc utique resumi debet, quoties impeditur) Quinquagesimae, secundae, tertiae, et quartae Quadragesimae, lectiones primi nocturni earumdem Dominicarum infra hebdomadam resumi debeant, dubium iam excitavit Guyetus lib. 4. cap. 16. q. 3. illudque resolvit affirmative, dummodo infra hebdomadam occurrat festum non habens lectiones pro. prias, vel de communi assignatas, et ducitur, quia etsi lectiones praedictae non sint initia libri alicuius, sed mera continuatio, continent tamen singulae insignes historias ab aliis penitus distinctas, propriisque nominibus Noemi videlicet, Abrahami, Jacobi, Josephi, et Moysis nuncupatas, quodque ad rem facit maxime non fortuito, seu obvia currentis libri serie, sed cum delectu hisce Dominicis privilegiatis addictas, utpote eximias ex Sanctorum Patrum interpretatione figuras, ac veluti praeludia quaedam Mysteriorum Redemptionis nostrae, cuius tunc primordia recoluntur. Cavalerius loc. cit.

204. An festa perpetuo translata, etiamsi sint semiduplicia, transferri possint in dies infra octavas non privilegiatas, in quibus fieri deberet de octava tanquam in dies proprias?

Resp. Affirmative. S. R. C. die 7 decemb. 1743. Mediolanensi ad 2. (hoc tamen intelligendum non est de semiduplici ad libitum).

205. Utrum, interveniente necessitate movendi in perpetuum aliquod festum, cui assignata fuerat dies alia propria, moveri etiam debeant alia festa, quibus pariter assignati fuerant dies proprii, ita ut per modum translationis omnia ista cedant locum antiquioribus ?

Resp. Cum aliquod festum iam translatum iterum moveri contigerit a die sibi semel assignata, non est opus, ut caetera alia festa post ipsum translata a diebus sibi respective assignatis denuo removeantur; ni forte nova Calendarii. constructio ex integro assumeretur. Et ita declaravit S. R. C. die 22 aug. 1744. In Cracoviensi ad 4.

206. An dum per solam commemorationem anticipatur Officium alicuius Dominicae post Epiphaniam in sabbato ante Septuagesimam, in qua occurrat festum novem lectionum non habens lectiones primi nocturni proprias, vel de communi assignatas, legi debeant illae de sabbato occurrente, an vero, istis omissis, vel praecedenter lectis si sint de initio alicuius Epistolae, legendum sit Epistolae Divi Pauli initium assignatum illi Dominicae, cuius Officium per commemorationem anticipatur?

Resp. Legendas esse lectiones de Dominica anticipata, dummodo in sabbato antecedenti non occurrat initium alterius Epistolae S. Pauli S. R. C. 28 martii 1775. Urbis, seu Ord. Minor. Observ. S. Francisci ad 10.

207. Ex parte Guardiani, et Religiosorum Capucinorum Conventus Vippacci Provinciae Styriae

Aquileiensis Dioecesis S. R. C. humillime supplicatum fuit idiomate vulgari :

Come essendo nato un dubbio circa il giorno anniversario della Dedicazione della loro Chiesa, stante che il documento della Consecrazione della medesima parla in questi termini - Consecravimus anno 1643. ipsa Dominica quatuor Temporum post festum Exaltationis S. Crucis Ecclesiam, etc. E dandosi alcuni anni, che fra l' Esaltazione di santa Croce, e le quattro Tempora intermedia una Domenica, si domanda, se questa Domenica, che antecede le quattro Tempora, o quella che immediatamente segue, debba considerarsi propriamente ipsa Dominica quatuor Temporum, nella quale si debba celebrare l'anniversario d'essa Consecrazione?

Et S. ead. C. audito voto unius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris rescribendum censuit: Dominicam quatuor Temporum esse illam, quae sabbatum quatuor Temporum immediate sequitur, non est prorsus ambigendum. Et ita declaravit, die 31 aug. 1743. Aquileiensis.

208. In pluribus locis hebdomada quinta novembris ob multitudinem Officiorum habentium lectiones primi nocturni proprias, vel de communi, saepe non remanent dies pro recitandis omnibus initiis Prophetarum minorum, quamvis tria initia una die recitentur Quaeritur, an in casu omittenda sint initia, quae locum habere non possunt, vel dicenda sint in Officio semiduplici, et duplici maiori, vel minori, licet habeant lectiones primi nocturni proprias, vel de communi?

Resp. Negative ad primam partem, Affirmati ve quoad secundam. S. R. C. 27 martii 1779. Ord. Minor. Observ. S. Francisci ad 13.

209. Quando Dominica quarta septembris fuerit ultima, et feria 5, 6, et sabbato legi non potest liber Esther, eo anno omittatur. Ita Rubrica Breviarii sub fer. 5 Dominicae quartae praedicti mensis.

210. Quando Dominica quarta octobris fuerit ultima mensis, et feria 5, 6, et sabbato legi non possunt lectiones martyrii Machabaeorum, eo anno omittuntur. Ita Rubrica Breviarii ad fer. 5. Dominic. 4. octob.

211. Quando una die poni debent duo initia, seu incipit, legantur duae lectiones de incipit feriae currentis; minus enim quam potest laedi debet ius uniuscuiusque. Cavalieri tom. 2. cap. 34. decr. 13. cap. in ord. 309.

212. Initia debent solum transferri intra hebdomadam; quoniam vero ex Libris quidam sunt, quorum lectio per duas, aut plures hebdomadas perseverat, dubium non est, quod per hebdomadas omnes, quibus eorundem lectio durat, etiam eorum initium resumi valet, nec tamen propterea censetur eorum initium extra suam hebdomadam transferri; et in paritate impedimenti dies sequens semper est praeferendus diei praecedenti, dummodo sit intra hebdomadam. Caval. tom. 2. cap. 34. etc., ut supra.

213. Occurrente festo non habente lectiones pro prias in die, cui nullae lectiones de Scriptura attributac sunt, recurri non debet ad commune Sanctorum, si adsit initium aliquod Scripturae reponendum, sed hoc erit recitandum, ut mandat Rubrica posita in festo Ss. Mm. Cleti, et Marcellini 26 apr. Et haec ratio ostendit quod eo in casu non recurrit ad commune, nisi ob defectum Scripturae, ac consequenter ad commune recurrendum

non est, quoties Scriptura non deest. Qui casus facile evenire potest in feriis Rogationum, et quatuor Temporum septembris, quando initium praecedentis Dominicae fuit impeditum, Cavalieri tom. 2. cap. 34., etc., ut supra.

214. An in die octava dedicationis Ecclesiae pro tertio nocturno semper legi debeant, ac repeti lectiones festi, ut innuit Rubrica Breviarii, an vero possint desumi ex die aliqua infra octavam, de qua ob impedimentum aliquod Officium actum non est ?

Resp. Si quandoque non fiat Officium de aliqua die infra octavam, potest legi Homilia, quae omissa est, in die octava ad varietatem, et ad libitum. Ita Gavantus sect. 7. cap. 9.. num. 4. loquens de die octava S. Joannis Baptistae, in qua etsi similiter assignentur lectiones tertii nocturni, quae lectae fuerunt in festo, (ut patet in Breviariis vetustae aeditionis adhuc in ea legi posse asserit de Homilia S. Ambrosii, quae habetur in secunda, vel quarta die infra octavam eiusdem, si de aliqua ex his diebus ob Dominicam occurrentem contingat non fieri Officium hocque, ibidem subdit, conforme est Rubricis Octavarii Romani. Cavalieri cap. 1. decr. 21. num. 8. et 9.

215. Quando recitatur de S. Confessore, et in laudibus fieri debet commemoratio de infra octavam alterius Confessoris propriam non habentis quaeritur, unde desumenda est antiphona, ex primis vesperis, an potius ex secundis, cum infra octavam primas non habeat vesperas?

Resp. Negative quoad primam partem, et Affirmative quoad secundam, scilicet pro Laudibus sumendam esse Antiphonam de secundis vesperis, et pro secundis vesperis de Laudibus, in utroque

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »