Obrazy na stronie
PDF
ePub

infirmo sanctissimo Viatico reficiendo, et proximitate Ecclesiae Regularium, quae sita est intra limites Parochiae, Parocho, vel eius Coadiutori petenti sacram Eucharistiam extrahere ab Ecclesia Regulari praedicta, ut opportune consulat saluti spirituali Infirmorum, liceat Regularibus ipsis cuiuscumque sint Ordinis, Instituti, vel Societatis illam denegare, sub motivo exemptionis, et privilegiorum? Resp. Non licere nec Regularibus, nec Presbyteris Saecularibus etiam exemptis in casibus necessitatis tantum denegare.

Secundo An dicto casu Regulares ipsi tenean. tur praestare patientiam, ut exerceantur a Parocho in reditu ad Ecclesiam functiones praescriptae a Rituali Romano, et a praefatis edictis respective pro maiori veneratione Sanctissimae Eucharistiae quae peragere solet Parochus in propria Ecclesia, scilicet canere Tantum ergo Sacramentum, thurificari, breviter hortari populum ad associandum Venerabile Indulgentias publicare associantibus concessas, et denique populo benedicere ?

[ocr errors]

Resp. Negative.

Tertio: An in dicto casu liceat Regularibus aliquas ex supradictis functionibus peragere; an vero ad Parochum omnes spectent?

Resp. Affirmative ad primam partem, nega

tive ad secundam.

Quarto: An in dicta occasione Regulares teneantur aliquem actum venerationis exhibere erga Sanctissimum Sacramentum, in aedificationem, et populi exemplum ; et an aliqui ex Regularibus teneantur comitari Sanctissimam Eucharistiam, dum defertur ad infirmum, vel saltem obviam illi ire in reditu ad Ecclesiam ipsorum, et simul cum cae

teris canere,

et interesse functionibus supradictis? Resp. Non indigere responsione, cum S. R. C. satis fidat pietati Religiosorum.

Quinto An in dicto casu Regulares teneantur tam in exitu Sanctissimae Eucharistiae ab eorum Ecclesiis, quam in reditu pulsare campanas? Resp. Ut ad 4.

Sexto: An ad pulsationem campanarum teneantur caeteri Regulares, quando SS. Viaticum non exit ab eorum Ecclesiis, sed tantummodo ante Regulares Ecclesias transit?

Resp. Ut ad 4.

Et ita declaravit S. Rit. C. die 22 augusti 1705. Venetiarum.

130. Parocho reumate laboranti, et Sanctissimum Sacramentum infirmis deferenti solet indulgeri usus pileoli in itinere, non tamen intra Civitatem, vel Oppidum, de consensu tamen Episcopi. S. R. C. 5 martii 1633. In Asculana, et 10 ianuar. 1693. in Trevirensi.

131. Viaticum ob locorum distantiam, difficultatem itinerum, viarum asperitatem, ut a Parocho deferri possit equitando, S. Rit. C. indulget, iuxta tamen arbitrium, et prudentiam Episcopi. 23 ianuarii 1741. In Laudensi.

132. An Diaconus in Ordine tantum Diaconatus constitutus extra casum necessitatis possit distribuere fidelibus Communionem?

Resp. Negative. S. Rit. C. 25 febr. 1777. Ord. Minor. Observ. s. Francisci.

SI. De Communione in Missis vivorum

cum Particulis praeconsecratis.

133. An in Missa vivorum post Communionem Celebrantis administrari licite possit Fidelibus Communio cum particulis existentibus in Tabernaculo?

Resp. Non noscitur apud S. Congregationem agitatam unquam fuisse talem quaesitionem, cum pro parte affirmativa quibusque res pateat. Etenim praeterquamquod nullus Sacrorum Rituum cordatus scriptor hoc impugnaverit, omnes quinimo docuerunt ritum in tali administratione tenendum. Pro omnibus sufficiat audire quid de hoc, ulla absque distinctione, vel exceptione, dicant PP. Bartholomaeus Gavantus, Merati, et Cavalieri in rebus liturgicis facile principes.

134. Gavantus itaque part. 2. tit. 10. num. 9. ait: Diaconus cooperto Calice cum palla, eoque posito paulo ultra medium corporalis infra aram versus cornu Evangelii, collocat in medio corporalis Pixidem: quod si ea extrahenda sit de Tabernaculo, idem ipse extrahat cum genuflexionibus antequam extrahat, et postquam extraxerit : genuflexo interim Celebrante, et aliis circa Altare, Diaconus in cornu Epistolae stans profunde inclinatus dicit alta voce Confiteor iunctis manibus etc.

Idem dicit Meratus; part. 2. tit. 10. num. 52. 135. Cavalieri quoque tom. 5. cap. 22. num. 30 ait: Si adsint communicandi in Missa, Celebrans post sumptionem Sanguinis . . . si Particulae consecratae sint plures, et extra Pixidem, in hac eas ponat et praecipue si Pixis sit intra Taber

naculum genuflexio non est facienda, nisi postquam Celebrans adaperuerit ostiolum Tabernaculi, et antequam extrahat pixidem, qua extracta, et intra corporale posita, et adaperta iterum genuflectit, et surgens facie ad Altare versa stat oculis semper in Sacramentum intentis, donec absoluta a Ministro confessione, subsumere debeat, Misereatur vestri etc. Idem dixit tom. 4. cap. 4. decr. 41. num. 9.

[ocr errors]

136. Neque taedeat, quid de hoc casu S. Alphonsus Maria de Ligorio, delle cerimonie della Messa , part. 1. cap. 11. scripserit audire. Ipse namque, postquam ritum in Communione cum Particulis in eadem Missa consecratis observandum exposuerit, aliorum instar subsumit: Se poi le Particole fossero già consecrate, e stassero nella Pisside dentro la Custodia, allora il Celebrante, assunto il Sangue, collochi il Calice verso la parte del Vangelo, e tenendo i pollici ed indici uniti apra la Custodia, genufletta, cavi fuori la Pisside, collocandola in mezzo all'Altare, la scuopra, di nuovo genufletta, e si fermi colle mani giunte davanti al petto, finchè il Ministro termini il Confiteor, etc.

137. Adest insuper praxis universalis Ecclesiae ( etiam almae Urbis ) communicandi scilicet indiscriminatim in Missa Fideles cum Particulis, quae in Tabernaculo asservantur immediate post Communionem Celebrantis.

Nec obstat Rituale Romanum: licet enim modum edoceat tenendum in Missa in Communione Fidelium post illam Celebrantis cum particulis in eadem Missa consecratis, et nullam faciat mentionem de tali Communione cum particulis in Taber

naculo existentibus, non sequitur, quod istam condemnet, imo rationabiliter hoc fecit; cum iam enim immediate ante edocuerit ritum pro Communione extra Missam, et ritum pariter immediate post indicet pro Communione in fine Missae, et certe cum Particulis praeconsecratis, sufficiens non aderat ratio hunc ritum denuo repetendi.

438. Juvat hic addere: mentem in sacris Ritibus Scriptorum, et ipsiusmet Sacrae Rituum Congregationis esse, ut Fidelium Communio in Missa quoad fieri potest fiat immediate post Communionem Celebrantis, sive Particulae sint in eadem Missa consecratae, sive non, excepto casu, quod multi essent communicandi, et Populus proinde Missam audiens taedio afficiatur : in quo casu expectandum post Missam, vel fiat ante.

S II. De Communione in Missa de Requiem

139. Utrum in Missa de Requiem conveniat Communionem Fidelibus ministrare, vel post illam ; et in casu convenientis administrationis post Missam cum paramentis nigris, conveniat dari benedictionem, an vero benedictio omittenda ?

Resp. Non esse contra ritum: si tamen administretur Communio post Missam omittendam esse benedictionem. S. Rit. C. 24 iulii 1683. In Albinganensi ad 2.

140. An in Missa de Requiem sacram liceat distribuere Eucharistiam ?

Resp. Omnino negative. S.R.C. 22 ianuar. 1701. Congregationis Montis Coronae ad 11.

141. An Decretum, quo prohibetur dare Communionem in Missis pro Defunctis, debeat ita in

« PoprzedniaDalej »