Obrazy na stronie
PDF
ePub

sit collecta pro particulari defuncto, puta Inclina, vel Deus, qui nos Patrem, et Matrem, et similia et an ob istam omitti possit aliqua ex assignatis pro tempore, puta : A cunctis, vel Ecclesiae, etc.?

Resp. Posse in penultimo loco, nec omittendam ullam ex collectis pro tempore assignatis. S. R. C. die 2 decembr. 1684. Ord. Canonic. Regular. Lateranens, ad 6.

69. An in Missis ferialibus, quae contingunt a Dominica Passionis ad feriam V in Coena Domini cum facienda obveniat commemoratio de simplici, an sit omittenda tertia Oratio, quae pro secunda assignatur in Missali, nempe pro Papa, vel pro Ecclesia?

Resp. Omittendam esse tertiam Orationem, eo quod Rubricae ad hoc satis clare disponant. S. R. C. 22 nov. 1659. Rubricarum ad 2.

70. An Regulares in festis principalibus suorum Ordinum, et maxime in festo Fundatoris, seu Patriarchae, possint addere Symbolum in missa celebranda extra proprias sui Ordinis Ecclesias?

Resp. Affirmative. S. Rit. C. 18. decembr. 1779. Ord. Minor. S. Francisci de Observ. ad 7.

71. An Regularis recitans Officium de Sancto, cuius Reliquia insignis veneratur in propria Ecclesia, si celebret tali die festi extra propriam Ecclesiam, omittere debeat Credo?

Resp. Omittendum. S. Rit. C. 2 dec. 1684. Ord. Canonic. Regul. Lateranen. ad 1.

72. An in vestitione, aut Professione Sanctimonialium die Dominica, vel festo duplici, (ubi est consuetudo Loci) liceat cantari Missa solemnis de Spiritu Sancto, an vero ista consuetudo tanquam

abusus abroganda, et cantanda Missa de die currente secundum ritus ordinarios?

Resp. Esse abusum omnino abrogandum. S. R. C. 24 iulii 1683. Ruremunden.

73. Super celebratione Missarum solemnium occasione Processionum generalium. An Missae cantari solitae in tribus diebus Rogationum, nempe feria 2. in Ecclesia Patrum s. Augustini, feria 3. in Ecclesia Patrum Minorum Conventualium, feria 4. in Ecclesia Patrum Dominicanorum Civitatis Vasti, cantari debeant a Canonicis insignis Collegiatae S. Mariae Maioris, seu potius a Regularibus respective dictarum Ecclesiarum ?

[ocr errors]

Et S. Rit. C. Patribus hinc inde informantibus auditis, die 19 ianuarii 1732. rescribendum duxit: Affirmative quoad primam partem, Negative quoad secundam.

Verum ad instantiam dictorum Regularium, vigore novae audientiae ab ipso obtentae, reproposita huiusmodi controversia super dubio: An sit standum, vel recedendum a decisis? S. eadem C. ad relationem ipsius Eminentissimi Ponentis, sub die 13 septembris dicti anni, ex iuribus a dictis Regularibus noviter deductis rescripsit Praevio recessu a decisis, Missas cantandas esse a Regularibus.

:

Adversus istam resolutionem petita, et obtenta etiam a Capitulo praefatae Collegiatae nova audientia, idem Eminentissimus Ponens sequens dubium declarandum proposuit: An sit standum in primo, vel in secundo loco decisis? Et S. eadem C. iuribus hinc inde deductis mature examinatis, et utraque parte in scriptis, et in voce audita, rescribendum censuit: Standum esse in secundo loco

decisis, et amplius. Et ita declaravit, et servari mandavit, die 22 ianuarii 1735. In Theatina.

74. Pro parte Francisci Gagliardi Curati in Dioecesi Bononiensi supplicatum fuit pro dispensatione, et concessione facultatis consecrandi, et elevandi Hostiam consecratam, et dandi Benedictioet faciendi alias functiones cum manu siniattento quod manus eius dextera sit impedita ab apoplexia?

nem

stra

9

Et S. Rit. C. respondit: Abstineat. Et ita decrevit et servari mandavit die 26 sept. 1682. Bononiensi.

[ocr errors]

75. An Sacerdos celebraturus Missam, pro illa incipienda descendere debeat ad ultimum gradum, vel a primo tantum; et an etiam descendere debeat planitiem, vel sufficiat, quod se ab Altari seiungat duobus, vel tribus passibus?

Resp. Deberet apponi pradella, quae dividat Altare a planitie, et satis esset descendere ipsam pradellam. S. Rit. C. 16 iunii 1663. Granatensi. Seu, Sacerdos celebraturus ad Altare, quod habet plures gradus, non debet necessario descendere usque ad planitiem, sed satis est, ut a pradella descendat.

76. Sacerdos Missam celebrans in Altari sito in medio Presbyterii, omnique ex parte a parietibus disiuncto, debet Chorum versus, et non versus Ecclesiam interiorem dicere Dominus vobiscum, etc., si Altare ita sit constructum, ut, qui audire sacrum volunt, chorum adire debeant, nec ab adstantibus in parte inferiori videri possit Sacerdos. S. Rit. C. die 3 decembr. 1701. Urbis.

77. Archipresbyter, et Canonici Ecclesiae Collegiatae Oppidi Cherii Taurinensis Dioecesis pro de

claratione infrascripti dubii humillime supplica

verunt.

An post, Missam solemnem decantatam in nocte Nativitatis Domini Nostri Jesu Chriti liceat successive celebrare Missas privatas, nec non sacram Eucharistiam Christifidelibus illam deposcentibus exhibere ?

S. Rit. C. iuxta alia decreta respondit: Negative. Et ita declaravit; die 3 decembr. 1701. Taurinensi.

78. Clerus Urbinas supplicavit in S. R. C. declarari: An Sacerdos in Missae Sacrificio, post Communionem reponens Calicem in medio Altari, velum,

, quo in principio Missae operitur, supra bursam debeat plicare, nec ne?

Et S. ead. C. respondit: Tam in principio Missae, quam post Communionem Calicem velatum esse debere totum in parte anteriori : et ita in posterum tam in Dioecesi Urbinatensi, quam ubique servari voluit, et mandavit. Hac die 12 ianuarii 1669. Urbinatensi.

79. Episcopus Niciensis quaesivit: An in feriis Quadragesimae possit adstringere Canonicos, ut a Capellanis canere faciant Missam Conventualem feriae cum Diacono, et Subdiacono? Item, an in Completorio ferre debeat, Canonicos in Choro non in habitu Canonicali, sed cum pallio, et pileo, manentes ?

Et S. C. respondit ad 1. Posse adstringi. Ad 2. Non ferendos, die 17 iulii 1627. Niciensi.

80. In Ecclesiis, ubi titulus est Ecclesiae, vel concursus Populi ad celebrandum festum, quod transferri debet iuxta Rubricas Missalis de translatione festorum, possunt cantari duae Missae, una

de die, alia de festo: sed in Ecclesiis, in quibus non est obligatio cantandi Missam quotidie, cantari potest Missa solemnis votiva de festo occurrente tantum. S. R. C. 17 augusti 1709. Bergomen.

81. Archipresbyter Cathedralis supplicavit declarari, Missam solemnem in feria 4. Cinerum celebrari debere per illumet, qui distribuit Cineres, iuxta alias resoluta.

Et S. R. C. respondit: Celebrari debere per distribuentem Cineres. Die 26 martii 1639. Civitatis Castellanae.

82. Utrum Patena osculanda sit a Celebrante, cum dicitur da pacem, Domine, in diebus nostris, in medio, in extremitate partis superioris, aut in qua parte, cum Rubrica de ritu celebrandi Missam, cap. 10, num. 2. id non explicet ?

Et S. R. C. respondit: Patenam in extremitate, seu ora Patenae congruentius osculandam die 24 iulii 1683. Albinganen. ad 5.

S. De Missis votivis.

83. Missa votiva, seu pro voluntate, et ad libitum ea dicitur, quae non est de die, seu quae non correspondet Officio. Duplicis generis sunt Missae votivae, nempe solemnes, et privatae.

84. Missae votivae solemnes sunt eae, quae dicuntur pro re gravi, vel pro publica Ecclesiae causa. (velut est etiam apud Regulares in eorum Comitiis Generalibus, vel Provincialibus. S. Rit. C. 19 maii 1607. In Placentina).

Quae Missae votivae solemnes celebrari possunt omnibus diebus, exceptis duplicibus primae classis, et Dominicis primae classis, nempe Domini

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »