Obrazy na stronie
PDF
ePub

3. Sed videamus quid est, quod ait in consequentibus. „Et') requievit, inquit, super eos spiritus, et prophetarunt omnes." Requiescere spiritum non in quibuscunque hominibus legimus, sed in sanctis et beatis. Requiescit enim spiritus Dei in iis, qui mundo sunt corde, et in iis, qui purificant animas suas a peccato: sicut e contrario non inhabitat in corpore subdito peccatis, etiamsi habitavit aliquando in eo. Non enim potest Spiritus sanctus consortium pati et societatem spiritus mali. Certum est enim, peccati tempore adesse in corde uniuscujusque spiritum malum, et agere partes suas. Cui utique cum locus datur, et recipitur a nobis per cogitationes malas, et concupiscentias pessimas, contristatus, et, ut ita dicam, coangustatus fugatur de nobis Spiritus sanctus. Propter quod et Apostolus sciens haec ita accidere, monebat dicens: ,,nolite 2) contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis in die redemtionis." Igitur peccantes contristamus Spiritum sanctum: juste vero agentes, et sancte, requiem ei paramus in nobis. Unde et quod nunc ait de septuaginta presbyteris, quia requievit in iis spiritus, laudem vitae eorum et virtutes exposuit. Denique quia pro 3) puritate cordis eorum et sinceritate mentis, atque intelligentiae capacitate requievit Spiritus sanctus, continuo et operatur in iis, nec otium patitur, ubi operandi materia digna suppeditat. Ait enim Scriptura: „et 4) requievit in iis spiritus, et prophetaverunt." In omnibus ergo qui prophetaverunt, requievit Spiritus sanctus, nec tamen in aliquo ipsorum ita requievit, sicut in Salvatore. Propter quod et scriptum est de eo, quia „exibit") virga de radice Jesse, et flos de radice ejus adscendet, et requiescet super eum spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus,

1) Num. XI, 25. 2) Ephes. IV, 30.

3) Deest "pro" in edd. M.

4) Num. XI, 25.

5) Jesai. XI, 1. 2. 3.

spiritus consilii et virtutis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini.“ Sed fortasse dicit aliquis: nihil amplius ostendisti scriptum de Christo, quam de reliquis hominibus. Sicut enim de ceteris dictum est, quia requievit super eos, ita et de Salvatore dictum est:,,requiescit ') super eum spiritus Dei." Sed vide, quia supra nullum alium spiritus Dei requievisse septemplici hac virtute describitur, per quod sine dubio ipsa illa divini spiritus substantia, quae, quia uno nomine non poterat, diversis vocabulis explanatur, requiescere super virgam, quae de stirpe Jesse procederet, prophetatur. Habeo et aliud testimonium, quo docere possum, in Domino et Salvatore meo Spiritum sanctum eximio quodam genere, et longe aliter requievisse, quam refertur in ceteris. Dicit enim Joannes baptista de eo: „,qui2) misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: super quem videris spiritum descendentem, et manentem in eo, ipse est." Si dixisset: spiritum descendentem:" et non addidisset: „manentem in eo:" nihil praecipuum prae ceteris habere videretur. Nunc autem addidit:,,et manentem in eo:" ut esset hoc signum in Salvatore, quod in nullo alio posset) ostendi. De nullo enim scriptum est, quia manserit in eo Spiritus sanctus. Et ne quis me putet in hoc derogare prophetis, sciunt ipsi, quia non iis derogo, praeferens iis Dominum meum Jesum Christum. Recolunt enim singuli dicta sua, et inveniunt, quod de nullo alio dictum est, quia „peccatum 4) non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus." Quia enim solus est sine peccato, qui peccatum non fecit, idcirco in ipso solo mansit et permansit spiritus sanctus. ") Si enim ipse est,

[merged small][ocr errors]

de quo

Cfr. Jesai. XI, 2.

3) Edd. Merlini: possit.

4) I Petr. II, 22. coll. Jesai. LIII, 9.

5) Desideratur,,sanctus" in ed. Ruaei.

ORIGENIS OPERA. TOM. X.

singulare aliquid et eximium dicitur hoc, quod supra diximus, quia peccatum non fecit, constat reliquos omnes

fuisse sub peccato. Si omnes, necessario et prophetas.

Et quomodo conveniet, ut tempore peccati mansisse in iis dicamus Spiritum sanctum? Aut si tibi incredibile videtur, prophetas, postquam acceperant-spiritum, potuisse peccare, ad hunc ipsum Mosen, quem habemus in manibus, revertamur, qui utique maximus est et eximius prophetarum. Ipse de se scribit, et testimonium dat de semet ipso, quia peccaverit in eo, quo dixit: „audite 1) me increduli: numquid de petra ista producere vobis poterimus aquam?" In iis enim dictis non sanctificavit Dominum in aqua contradictionis: id est, non est fisus in virtute Dei, et non dixit, quia potens est Deus de petra hac educere vobis aquam, sed quasi ex diffidentiae cujusdam fragilitate respondit, dicens: „numquid 2) poterimus vobis de petra hac educere aquam?" Quia ergo peccatum ei in iis verbis reputatur a Deo, certum est, quod haec cum loqueretur, non de Spiritu sancto locutus sit, sed de spiritu peccati. Quod si Scripturae testimonio tantus propheta Moses ostenditur aliquando habuisse in se spiritum Dei, aliquando vero non habuisse, peccati scilicet tempore, certum est, quia et de reliquis prophetis similis forma tenenda sit. Quid autem et de Davide dicam? qui pro Spiritu sancto, tanquam qui a se possit auferri, orat ne auferatur, et dicit:,,ne 3) projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me." In sequentibus vero tanquam pro culpa ablatum a se munus reposcit, et dicit: „,redde 4) mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me." Quid vero etiam de Salomone commemorem? quem utique nemo dicet, aut sine Spiritu sancto judicasse judicia,

1) Num. XX, 10.
3) Psalm. LI, 11.

2) Num. XX, 10. 4) Psalm. LI, 12.

vel templum Domino construxisse: aut rursus in sancto Spiritu daemonibus templa fecisse, aut impiis mulieribus flexisse latera sua. Etiam ille propheta, ') qui in tertio Regnorum libro in Bethel mittebatur a Domino, in spiritu utique Dei, verba Dei locutus est; non tamen in spiritu Dei praevaricatus esse praeceptum Domini credendus est, quo jussus fuerat non manducare panem in Bethel, propter quod et a leone perimitur. Sed longum est ire per singulos. Ego autem licet non usque quaque pronuntiem, puto tamen, quod sint nonnulla etiam communium hominum gesta, quae quamvis peccato careant, non tamen digna videantur, quibus interesse putemus Spiritum sanctum. Ut verbi gratia dixerim, connubia quidem legitima carent quidem peccato, nec tamen tempore illo, quo conjugales actus geruntur, praesentia sancti Spiritus dabitur, etiamsi propheta esse videatur, qui officio generationis obsequitur. Sed et alia plura sunt, in quibus sufficit sola vis humana, et neque res indiget, neque decet adesse praesentiam Spiritus sancti. Sed in haec per excessum quendam incurrimus, dum ostendere volumus, super solum Dominum, et Salvatorem meum Jesum mansisse semper spiritum Dei, in ceteris autem omnibus sanctis, 2) sicut et in septuaginta senioribus, quibus verbi hujus processit exordium, requievisse tantum spiritum Dei, et operatum esse in 3) tempore eo, quo expediebat iis, per quos operabatur, et utile erat iis, quibus ministrabatur.

a

4. Sed et in consequentibus continet lectio, quae recitata est, quod Moses Aethiopissam duxerit uxorem, et Maria atque Aaron detraxerint de Mose, cur Aethiopis

1) Cfr. I Regg. XIII, 11. séqq. (III Regg.)

2) Ed. Ruaei sola: sanctis, et sicut etc.

3) Edd. Merlini: in tempore ea, quae expediebant iis, per quos etc.

sam duxerit, et aiunt:,,numquid 1) soli Mosi locutus est Dominus? Nonne et nobis locutus est? Et audivit, inquit, Dominus." Et post haec jubet eos exire ad tabernaculum testimonii, atque ibi judicio quodam habito, leprosa efficitur Maria usque ad certum tempus, et sic revocatur ad castra. Quod ut compendiosius explicemus, Mariam dicimus formam habuisse plebis prioris; Mosen, id est, legem Domini transisse ad connubium Aethiopissae hujus, quae ex gentibus congregata est. Hanc ergo Moses, id est, lex spiritualis accepit uxorem: et pro hoc facto Maria, quae nunc synagoga est, indignatur, et detrahit, una cum Aaron, cum sacerdotibus scilicet et Pharisaeis. Derogat ergo usque in hodiernum Mosi nobiscum posito plebs illa, et turpe ei videtur, quia circumcisionem carnis non docet apud nos, nec observationem sabbati, nec neomeniae, nec sacrificia sanguinis, sed circumcisionem cordis, et peccandi otium, diesque festos in azymis sinceritatis, et veritatis, et sacrificia laudis, et non jam pecudum, sed vitiorum caedi victimas monet. Judicat ergo de iis Deus, et nuptias Aethiopissae confirmat: et Mosen quidem libenter cum ea habitare sinit, ac requiescere: Mariam vero ejicit extra castra, et porro facit a tabernaculo testimonii, cum qua ejicitur etiam Aaron. Insuper autem et leprosa efficitur Maria. Adspice nunc ad illam plebem, et vide, quanta in illa est lepra peccati, quanta intelligentiae caligo, quanta observantiae foeditas, quanta turpitudo conspectus. Verumtamen haec lepra non perpetuo permanet, sed ubi septimana compleri coeperit mundi, revocabitur ad castra. In fine enim mundi cum plenitudo gentium introierit, 2) tunc etiam omnis Israel salvabitur, et tunc est, cum cessabit lepra de facie Mariae: recipiet enim decus fidei, et splendorem Christi agnitionis accipiet, et restituetur vultus ejus, cum

1) Num. XII, 2. 2) Rom. XI, 25. 26.

« PoprzedniaDalej »