Obrazy na stronie
PDF
ePub

inferiores quidem opera, meliores vero opera operum: horum autem superiores, spiritualibus officiis deservire, et introire in sancta sanctorum, ibique operire quae operienda sunt, et tradere filiis Caath portanda humeris, et manibus evehenda. Sed et reliquis unicuique secundum ea, quae jam superius saepe disserta sunt, ordinantur. Verum ne nimia haec operimentorum velamentorumque cautela desperationem quandam et moestitiam generet auditoribus, pauca aliqua, quae et nobis pandere tutum sit, et vobis fas sit adspicere, quoniam quidem, ut prius diximus, genus 1) regale et sacerdotium, gens sancta et populus in acquisitionem2) dicti sumus, aperire tentabimus. Intelligamus ergo tabernaculum testimonii omnes sanctos, qui sub testamento Dei censentur: et in hoc tabernaculo esse quosdam celsiores meritis et gratia superiores: et ex iis aliquos quidem candelabrum dici, ipsos forte Apostolos, qui illuminant accedentes ad Deum. Sed et si qui alii sunt, qui in hoc tabernaculo Dei omnibus ingredientibus scientiae et doctrinae lumen ostendunt, omnes isti candelabrum mysticum nominentur. Alii sint mensa sacra, scilicet quicunque habent panes Dei, et reficiunt ac pascunt animas esurientes justitiam. Alii sint3) altare incensi, quicunque orationibus et jejuniis die ac nocte vacant in templo Dei, orantes non solum pro semet ipsis, sed et pro universo populo. li vero, quibus arcana mysteria credidit Deus, et occultorum providentiae suae judiciorum secreta commisit, arca testamenti Dei appellenPorro qui cum omni fiducia per hostias precum, supplicationumque victimas Deum hominibus repropitiant, et pro delictis populi interveniunt, propitiatorium nomi

tur.

1) Cfr. I Petr. II, 9.

2) Edd. M. et R. hoc loco, cfr. pag. 38. not. 2. ,,acquisitione."

3) Edd. Merlini: sunt.

nentur. At qui meruerint multitudinem scientiae, et abundantes divitias in agnitione Dei, Cherubim intelligi possunt. Cherubim namque in nostra lingua multitudo scientiae interpretatur. Sed hos omnes, qui per haec singula, , quae supra enumerata sunt, designantur, portari necesse est, et portari in humeris. Unde fortassis, ut ego opinor, angeli, qui ordinati') sunt propter eos, qui hereditatem capiunt salutis, ipsi sint, 2) qui singulos eorum, quos supra diximus, portant. Cum enim solutum fuerit tabernaculum hoc, et coeperimus 3) ingredi ad illa sancta, et pergere ad locum repromissionis, ii, 4) qui vere sancti sunt, et in sanctis sanctorum habentur, angelis sine dubio subvectantibus incedunt, et usquequo requiescat tabernaculum Dei, portantur in humeris, et extolluntur in manibus. Quod prospiciens in spiritu propheta dicebat: quoniam 5) angelis suis mandavit de te, ut in manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum." Quod quidem dictum putavit diabolus de Salvatore accipiendum, sed caecatus malitia, non intellexit eloquia Domini mystica. Neque enim Salvator meus angelis indigebat, ut non offenderet ad lapidem pedem suum. Namque 6) calumniatur diabolus scripturam divinam, qui haec de Salvatore dicta protulerit: non de illo, sed de omnibus sanctis hoc dicitur, quia angelis suis mandavit Deus pro populo suo, ut non offendat ad lapidem pedem suum. Sed et omnia, quae in hoc psalmo scripta sunt, justis quibusque magis quam Salvatori conveniunt. Liberat enim Dominus a ruina, et daemonio

1) Hebr. I, 14. 2) Edd. Merlini: sunt.

3) Mss.,,coeperimus." Libri editi (v. c. edd. M.): ,,coepimus." R.

4) Edd. Merlini: hi qui vere etc.

5) Psalm. XCI, 11. 12.

6) Edd. Merlini: Neque enim calumniatur etc.

meridiano non Salvatorem, quod absit a nobis ita intelligere, sed omnem justum. Justi enim sunt, qui indigent adjutorio angelorum Dei, uti ne a daemonibus subruantur, et ne corda eorum sagitta volante in tenebris terebrentur. Per ipsos angelos sub eodem mysterio Paulus portandos esse quosdam confirmat in nubibus, cum dicit: „,sed') et nos qui vivimus, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aëra.“ Rapiuntur ergo ab angelis ii, qui penitus ́ purgati, et leves effecti sunt a delictis. Portantur vero ii, qui aliquibus adhuc reliquiis praegravantur. Portantur vero et columnae tabernaculi a quibusdam, et atria, et cetera, quae a Scriptura referuntur. Portantur autem non ab Israelitis, sed a Levitis, secundum hunc sensum, quem in transcursu videmur brevi 2) contigisse, relinquentes sensibus auditorum, ut, si quis de 3) ïis majore desiderio flagraverit, accendat sibi lumen scientiae, et majora horum oculo perspicaciore conjiciat. Nobis autem concedat Dominus, ut a talibus operariis portati, et sublevati, liberemur et defendamur a sagitta volante in tenebris, et a ruina, et daemonio meridiano, ne forte offendamus ad lapidem pedem nostrum, usque quo perveniamus ad locum repromissionis sanctorum, per Christum Dominum nostrum, cui ́est honor et 4) imperium in saecula saeculorum. Amen.

1) I Thess. IV, 15. 17.
2) Edd. Merlini: breviter.
3) Edd. Merlini: de his.

4) In vulgatis editionibus (v. c. edd. M.) desunt verba:,,et imperium," quae supplentur e Cod. sancti Theodorici. R.

[blocks in formation]

De eo, quod scriptum est: „exiit') Moses ad populum:" et de septuaginta presbyteris, et de Aethiopissa,

quam Moses accepit uxorem.

[ocr errors]

1. Plura nobis simul recitata sunt, et de omnibus iis dicere, nec temporis brevitas, nec mysteriorum magnitudo permittit. Licebit tamen ex ingentibus campis paucos flosculos legere, et non quantum ager exuberat, sed quantum odoratui sufficiat carpere. Sicut et cum quis accedit ad fontem, non ei tantum haurire necesse est, quantum vena dives effuderit, sed quantum arentes siti mitiget fauces, ne forte plus justo sumta, fiat potanti salubris unda pernicies. Et 2) exiit, inquit, Moses ad populum, et locutus est ad eum verba Domini." Donec verba Domini audit Moses, et ab ipso docetur, intus est, et in interioribus consistit, atque in intimis secretis habetur. Ubi vero turbis loquitur et populis, ministrat ei, qui intus non potest stare, exire dicitur foras. Quid ergo formae talis continet sermo? Quod omnis doctor, et magister ecclesiae, si de profundioribus mysteriis aliquid moveat, si arcanum quid et reconditum de Dei sapientia proferat inter perfectos, donec in profundis sensibus versatur, intus esse, et in interioribus consistere dicendus est. Cum vero loquitur ad turbas, et ea profert, quae sufficiant iis, qui foris sunt, et quae potest vulgus audire, foras dicitur exisse, et loqui ad populum verba Domini. Hoc video et Paulum fecisse, et intus quidem fuisse, cum diceret: „sapientiam3) autem loquimur inter perfectos, sapientiam autem non hujus mundi, neque principum hujus mundi, qui destruentur. Sed loquimur Dei sapientiam in my

1) Num. XI, 24. seqq. et XII, 1. seqq.
2) Num. XI, 24.

3) I Cor. II, 6. 7. 8.

sterio absconditam, quam nemo principum hujus mundi cognovit." Vides quomodo intus est, et interna atque arcana divinae sapientiae penetrat Paulus, cum haec loquitur. Cum autem procedit ad populum, audi quid loquitur:,,omnis 1) sermo malus de ore vestro non procedat:" et: „qui 2) furabatur, jam nou furetur:" et: „,unusquisque 3) vir uxorem suam habeat:" et: unusquisque 4) proximum suum sicut se ipsum diligat:" et:,,unaquaeque 5) mulier virum suum habeat." Haec et si qua hujusmodi sunt, Paulus secundum Mosis formam foras exiens, ad populum loquitur.

2. Sed videamus et aliud caput, in quo refertur, quod septuaginta viros elegerit Moses ex senioribus populi, et habuerit eos ante tabernaculum testimonii, et de spiritu Mosis accipiens Deus dederit septuaginta senioribus, eto) „cum requievisset, inquit, super eos spiritus, prophetaverunt omnes." Quod dixit, quia assumens de spiritu Mosis, dedit septuaginta senioribus spiritum, non ita intelligas, quasi materialem aliquam, corporeamque substantiam auferens Deus a Mose in septuaginta secuerit portiones, et ita unicuique seniorum exiguam particulam dederit. Impium est ita intelligere naturam Spiritus sancti. Sed hoc modo figuram mystici hujus sermonis adverte, quasi Moses, et spiritus, qui erat in Mose, clarissimi cujusdam luminis fuerit lucerna, ex qua alias septuaginta lucernas accenderit Deus, ad quas ita principalis illius luminis splendor pervenerit, ut origo ipsa luminis nihil damni ex commercio derivationis acceperit. Et hoc modo pie intelligitur, quod scriptum est:,,quia") abstulit Dominus de spiritu Mosis, et dedit septuaginta senioribus."

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »