Obrazy na stronie
PDF
ePub

busdam causis adscriptus sit, frequenter inveniet. Nam viginti duo prima apud Hebraeos elementa tradunt esse literarum. Viginti et duo rursus a protoplasto Adam usque ad Jacob, ex cujus semine initium duodecim tribus sumunt, patres fuisse memorantur. Tradunt etiam omnium creaturarum Dei species intra viginti et duo numerum colligi. Sed et alia multa in Scripturis, si quis diligentius exsequatur, sub hoc numero consecrata reperiet. Propter hoc ergo et Levitae, id est, qui deserviunt Domino, et primogeniti filiorum Israel admirabili hoc, et sacrato numero titulantur. Quod autem in filiis Israel eduntur ducenti septuaginta tres, neque otiosum mihi videtur, neque absolutionis viam facile cerno, nisi Dominus velamen istud impositum a Mose is literis adaperire nobis dignetur, et auferre. Igitur humani generis in carne generatio, sicut asserunt, qui in talibus periti sunt, novem quidem mensibus continetur in vulva, sed non prius moveri ertur ad partum, quam etiam decimi mensis triduum transeat: et ita invenitur, quod numerus iste, id est, ducenti septuaginta tres dies illos indicent, qui ex novem mensibus, et triduo mensis decimi colliguntur, et fiunt simul ducenti septuaginta tres dies isti, quibus humano generi in hunc mundum praebetur ingressus. Et ita in . viginti quidem et duobus numeris, omnium simul creaturarum rationibus mysticis summa colligitur. In his vero, quae ex abundanti in primogenitis inveniuntur Israel, etiam mysterium humanae. generationis exprimitur. Post haec cum in tres ordines divisi essent filii Levi, et ex tribus nominibus principum ') singuli quique ordines censerentur, etiam in ipsis diversitates quaedam non sine mysteriis adscribuntur. Nam filiorum Caath primus ordo describitur, et merito: ex ipso enim descendit Moses et

1) Cod. sancti Theodorici: „principatum singuli quique ordines consequerentur." R.

ORIGENIS OPERA. TOM. X.

3

[ocr errors]

ron.

Aaron, quibus sacerdotii summa committitur. Ex ipso enim nascitur Amram: ex Amram autem Moses, et AaSecundus ergo 1) est Gerson, qui primus quidem in nativitate, sed secundus habetur in ordine. Sic enim Scriptura dicit: „filii 2) autem Levi: Gerson, Caath et Merari," Sed ex filiis Caath duo rursus ordines diriguntur, et ii quidem, qui ex Aaron descendunt, sacerdotio mancipantur, pars vero reliqua ad ministrandum sacerdotibus ordinatur, et idcirco in quatuor partes Levitarum dividuntur officia, ut sacerdotio quidem fungantur Aaron et filii ejus, sancta autem sanctorum ut portent in humeris suis ii, qui reliqui sunt 3) ex populo Gaath. Quae autem ad tabernaculum pertinent testimonii, vel ad atria ejus, et pelles, vel etiam velamenta, et quaecunque sunt minus dura, et ad onus levia, ut procurent filii Gerson. Columnas vero tabernaculi, et bases ejus, et4) seras, ut portent filii Merari. Idcirco et in recensendis iis designanter Scriptura commemorat, ut3) recenseatur virtus Merari: virtute enim opus est ad portandas hujusmodi sarcinas.

2. Sed redeamus aliquando ad Apostolum Paulum, qui haec omnia libero jam et revelato oculo mentis adspiciens, et veteris testamenti velamen abjiciens, ait, 6) quia prior populus in hujusmodi constructionibus exemplari et umbrae coelestium deservierit. Et haec audiens, considera, ne forte isti quatuor ordines castrorum exemplum sint et umbra illorum quatuor ordinum, quos ad Hebraeos scribens Paulus enumeravit in coelis. Et rur

1) Edd. Merlini: ordo. 2) Num. III, 17. 3) Cod. sancti Theodorici: sunt exemplo Caath. 4) Codd. Ebroicensis et Sagiensis pro: „et seras," legunt:,,ac semissas." R.

5) Edd. Merlini: ut censeatur.

6) Cfr. Hebr. IX. et X.

sus Israeliticis quatuor ordinibus castrorum, quaternos adjice Levitarum; quae nos non tam explanare et aperire, quam contigisse tantummodo, et purioribus sensibus, si qui tamen sunt, qui puros huc et liberos a saecularibus cogitationibus 1) sensus detulerint indicasse, et leviter perstrinxisse sufficiat. „Accipe, 2) inquit, numerum filiorum Caath." Ecce iterum alius introducitur ordo numerorum. Numerati sunt jam filii Levi ab3) uno mense et supra, nunc numerantur filii Levi a vicesimo quinto anno, sed non ut in ceteris supra, sed usque ad quinquagesimum annum, et fit iste praecipuus numerus et electus. Additur enim iis:,,omnis, 4) inquit, qui procedit ad ministrandum ad opera tabernaculi testimonii.“ Isti sunt, qui numerantur meliore quodam, et praecipuo numero. Sicut enim in filiis Israel dicebatur: „omnis ") qui procedit ad proelium in filiis Israel" ita et hic dicitur: „omnis ) qui procedit ad ministerium, ut faciat opera in tabernaculo testimonii," Post haec dicitur, quae sint opera filiorum Caath in medio filiorum Levi secundum plebes suas in tabernaculo testimonii. „Introibit, 7) inquit, Aaron et filii ejus, cum elevata fuerint castra, et deponent velum, quo teguntur sancta, et operient ex ipso velo arcam testamenti." Et post haec septem quaedam species enumerantur, quae praecipiuntur operiri. Primo in loco, ut omnium pretiosior ipsa arca testamenti operiatur velo, quo prius velabatur, sed et pelle desuper hyacinthina tegatur. Additur etiam aliud velamen desuper

Li

1) Cod. sancti Theodorici:,,tentationibus.“ R. 2) Omnes Mss.,,Accipe, inquit, numerum" etc. bri editi (v. c. edd. M.): „Accipiat, inquit, numerum“ etc. R. Num. IV, 2.

3) Cod. sancti Theodorici: „ab uno anno et supra.“ R. Cfr. Num. III, 15. 22. sqq.

4) Num. IV, 3.

6) Num. IV, 3.

5). Cfr. Num. 1, 45.

7) Num. IV, 5.

hyacinthinum. Secundo in loco mensa operitur: tertio candelabrum: quarto altare aureum: quinto vasa ministerii. Sexto operimentum altaris cum quibusdam velamentis apponitur. Septimo in loco operitur et labrum, et nihil horum omnium nudum relinquitur, aut revelatum. Denique additur etiam praeceptum hujusmodi: „nolite,1) inquit, exterminare de tribu sua plebem Caath:“ quo scilicet exterminandos esse se scirent, si forte ad haec movenda manus suas mitterent, nisi unumquodque eorum prius a sacerdotibus fuisset obtectum.

3. Nunc ergo redeamus ad istud tabernaculum ecclesiae Dei viventis, et videamus, quomodo haec singula observari oporteat in ecclesia Dei a sacerdotibus Christi. Si quis vero sacerdos est, cui vasa sacra, id est, mysteriorum sapientiae secreta commissa sunt, discat ex iis, et observet, quomodo haec oporteat intra velamen conscientiae custodire, nec facile proferre ad publicum. Aut si res poscit proferre, et inferioribus, id est, imperitioribus tradere, ne nuda proferat, ne aperta ostendat, et penitus patentia: alioquin homicidium facit, et exterminat plebem. Exterminatur enim omnis qui secreta et ineffabilia sacramenta contigerit, nondum meritis et scientia in sacerdotii ordinem gradumque translatus. Solis enim filiis Aaron, sacerdotibus scilicet, ipsam arcam testamenti, et mensam, et candelabrum, et si quid est eorum, quae supra comprehendimus, nuda ac revelata videre concessum est. Alii autem operta haec videant, imo potius velata haec in humeris suis portent. Et filii quidem Caath, quoniam ipsi licet non sint sacerdotes, sunt tamen 2) proximi sacerdotibus, in humeris suis possunt ista portare: alii vero sarcinas suas, et ministeria nec in humeris, sed in plaustris ponunt. Ut enim prae

')' Num. IV, 18.

2) Deest,tamen" in edd. R.

venientes lectionem dicamus aliqua etiam de iis, quae locus admonuit, cum offerrentur a singulis quibusque tribubus plaustra, quatuor ex iis acceperunt filii Merari, duo autem Gerson filii. Illi vero, qui horum meliores sunt, plaustra non accipiunt. Intuere ergo nunc, cujusmodi divisio efficitur in officiis ministerii divini, et quomodo illa quidem, quae sancta sunt, non imponuntur portanda animalibus mutis, sed rationabiles esse debent homines, et in humeris suis portare vasa, quibus ministrantur sancta sanctorum. Ea vero, quae graviora sunt et duriora, non tam rationabilibus, quam mutis portanda animalibus imponuntur. Sed et in ipsis est aliqua differentia. Nam illi, qui graviora et duriora observant ministeria, plura habent animalia. Quatuor enim plaustra dantur filiis Merari. Filiis autem Gerson, quia erant prope filios Caath, duo tantum plaustra sufficiunt: ex quibus ostenditur, quod operibus quidem durioribus, et, ut ita dicam, crassioribus, plures sunt, qui velut animalia inserviunt : ad ea vero, quae rationabilibus procurantur, pauci ex iis, qui in his instructi, aut eruditi videntur, accedunt. Nam ad illa, quae mystica sunt, et in secretis recondita, et solis sacerdotibus patent, non solum nullus animalis homo accedit, sed ne ipsi quidem, qui habere aliquid exercitii et eruditionis videntur, nondum tamen meritis et vita ad sacerdotalem gratiam conscenderunt. Non solum per speculum ea et in aenigmate vident, sed et operta et velata suscipiunt, et in humeris portant, quo scilicet magis ea actu operum, quam scientiae revelatione cognoscant. Quia igitur hujusmodi dispensatio est mysteriorum Dei, et ministerii, quod habetur in sanctis, tales nos exhibere debemus, ut digni efficiamur ordine 1) sacerdotii, ne velut irrationabilibus nobis onera gravia imponantur, sed tan

1) Cod. sancti Theodorici: „,ordine sacerdotii sancti, ne vel irrationabilibus deputemur." R.

« PoprzedniaDalej »