Obrazy na stronie
PDF
ePub

tui cum Isachar et Zabulon: Ruben vero ab occidente, cum Simeon et Gad: in meridie Effrem cum Benjamin et Manasse: in aquilone vero Dan cum Neptalim et Aser. Ex his omnibus quasi per quatuor terrae cardines in circuitu collocatis, in medio eorum, utpote Deo proximi, circa ipsum tabernaculum Dei constituuntur Levitae. In castris quidem Juda, quae sunt ab oriente, Moses et Aaron: in castris vero Ruben, Gerson: in castris autem Benjamin, Caath: ubi vero Dan castra constituit, Merari1) scribitur collocatus: et ita in medio filiorum Israel ex omni parte, et per circuitum, quasi inserti 2) ceteris, et innexi videntur esse filii Levi. Haec sunt, quae nobis litera legis exponit, ut ex his sacramentorum semina colligentes, tanquam gradibus quibusdam ab humilibus ad excelsa, et a terrenis ad coelestia conscendamus. Adscende ergo nunc, o auditor, si potes, et a terrenis sensibus intuitu mentis et perspicacia cordis elevare. viscere paulisper terrena, supra nubes et supra ipsum coelum gressu mentis incede. Ibi require tabernaculum Dei, ubi praecursor pro nobis introivit Jesus, et assistit nunc vultui Dei, interpellans pro nobis. Ibi, inquam, require quaternos istos ordines, stationesque castrorum. Ibi Israelitica agmina, et excubias cerne sanctorum, et ibi illa, quae hic nunc quaerimus, primitivorum sacramenta rimare. Sed ego non audeo illuc solus adscendere, non audeo me in hos tam secretos mysteriorum secessus sine auctoritate magni alicujus doctoris immergere. Non possum illuc adscendere, nisi praecedat me Paulus, et ipse mihi viam novi hujus et ardui itineris ostendat. Ipse ergo Apostolorum maximus, qui sciret multas esse non solum in terris, sed et in coelis ecclesias, ex quibus et septem quasdam Joannes 3) enumerat: ipsc tamen Pau

1) Edd. Merlini perperam: metari.

2) Edd. M. perperam : inseri.

3) Apocal. I, 4. 11. seqq.

Obli

lus, ostendere volens esse quandam praeter eas etiam primitivorum ecclesiam, dicit ad Hebraeos scribens: „non1) enim accessistis ad ardentem et tractabilem ignem, sed accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem, et multitudinem angelorum collaudantium, et ecclesiam primitivorum adscriptam in coelis." Igitur Moses per quatuor castra populum Dei divisum describit in terris: et Apostolus quatuor ordines sanctorum 2) describit in coelis, ad quorum singulos unumquemque nostrum dicit accedere. Non enim omnes ad omnes accedunt, sed et3) alii quidem accedunt ad montem Sion, horum autem paulo meliores accedunt ad civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem: qui autem et iis eminentiores sunt, accedunt ad multitudinem angelorum collaudantium: qui autem super istos omnes sunt, accedunt ad ecclesiam primitivorum adscriptam in coelis. Si ergo ex iis intellexisti, quis sit ordo primitivorum, et quod sit nominis istius sacramentum, praepara te, et enitere quantum vales, si forte actibus, vita, moribus, fide, institutisque proficias, ut possis accedere ad ecclesiam primitivorum, quae adscripta est in coelis. Quod si non

Si vero

tantum vales, sed es paulo inferior, accede ad multitudinem angelorum collaudantium. Quod si nec ad istum ordinem potes adscendere, ad civitatem saltem Dei viventis, Jerusalem coelestem properare contende. nec ad hoc aptus es, saltem ad montem contende Sion, ut in monte salveris. Tantum 4) ne in terra resideas, ne in vallibus maneas, ne in demersis et humilibus perseveres. Mihi ita intelligendum videtur assumi primogenitos

1) Hebr. XII, 18. 22. 23.

2) Codd. Turonensis, Belvacensis et sancti Theodorici: sanctorum." Libri editi (v. c. edd. M.):,,sanctos." R. 3) Deest,,et" in edd. M.

4) Edd. Merlini: Tantum est, ne etc.

filios Levi, qui ministrant Deo,, et altari ejus tabernaculoque deserviunt, excubiisque perpetuis ministeria divina concelebrant.

4. Sed et quod ait: „pro 1) omni primogenito, qui adaperit vulvam:" non mihi facile videtur disseri posse et explanari. Neque enim quicunque adaperit vulvam, continuo dignus sanctificatione primitivatus habendus est, quia et in psalmis legimus, quod „,alienati 2) sunt peccatores a vulva, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa." Quod utique stare secundum literam nullo modo potest. Quomodo etiam quis errare a via Dei potuit statim ut de ventre matris exivit? Aut quomodo potuit falsa loqui nuper editus puer, vel qualemcunque proferre sermonem? Cum ergo impossibile sit, vel errare aliquem a ventre, vel loqui falsa, necessarium erit et ventrem, et valvam talem requiri, cui convenire possit hoc dictum, quod alienati3) sunt peccatores ab utero, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa." Et illa erit vulva, quam adaperit omnis primitivus, qui sanctificatur Deo. Adaperuit aliquando Deus vulvam Liae, 4) quae erat clausa, et peperit patriarchas, similiter et Rachel, ut pareret etiam ipsa, cujus visus erat perspicax, et decorus adspectus. Sed et in multis aliis Scripturae locis invenies adaperiri vulvas. Quarum si singula pro locis consideres, invenies quomodo et errent peccatores a vulva, et illi") adaperientes vulvam, sanctificentur in 6) ordine primitivorum. „Et") erunt mihi, inquit, Levitae: meum est enim omne

1) Num. III, 12.

2) Psalm. LVIII, 3. (LVII.)
3) Psalm. LVIII, 3. (LVII.)
4) Genes. XXIX. XXX.

5) Edd. Merlini: alii.

6) Edd. Merlini: in ordinem.
7) Num. III, 12. 13.

primitivum. Ex qua die percussi omne primogenitum in terra Aegypti, mihi sanctificavi omne1) primogenitum." Notum est quid de iis historia contineat, quomodo percussa sint 2) primogenita Aegyptiorum, cum populus Israel educeretur ex Aegypto. Hoc est ergo, quod in hoc3) loco indicatur, quia non prius sanctificati sunt primogeniti Israel quam percuterentur 4) Aegyptiorum primogeniti: et quasi causam sanctificationis horum, interitum et necem ponit illorum. Unde et hic intelligendum est, esse quosdam primogenitos etiam in Aegyptiis, id est, in contrariis potestatibus, quasi electos in malitia, et primos ") inter daemonas: qui nisi percussi fuerint et exstincti, sanctificationem percipere Israelitarum primogeniti omnino non possunt. Quis ergo est iste, qui primogenitos Aegyptiorum, id est, principatus, et potestates daemonum percussit? Nonne Dominus meus Jesus Christus, qui est primogenitus omnis creaturae, qui principatus, et potestates adversas traduxit, triumphans eos in cruce? Quos utique nisi ille percussisset, et triumphasset, sanctificatio ad nos primitivalis venire nullatenus potuisset. Ut autem nobis primogenitorum benedictiones donaret, efficitur prius ipse primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, et nos credentes resurrectioni 6) suae assumeret pro primitivis, et in primitivorum ordine collocaret, si tamen benedictionum gratiam usque ad finem firmam retineamus, adjuti misericordia ipsius Do

1) Edd. Merlini: omne primitivum.

2) Cfr. Exod. XI.

3) Deest,,hoc" in sola ed. R.

4) Mss. Sagiensis et Ebroicensis: „, perverterentur." R.

5) Codd. Turonensis et Ebroicensis: „primogenitos inter" etc. R.

6) Edd. Merlini: resurrectionis suae.

mini nostri Jesu Christi, cui est gloria et1) imperium in saecula saeculorum, Amen.

[blocks in formation]

De eo, quod scriptum est: „,viginti 2) duo millia numero inventos esse Levitas, primogenitos autem filiorum Israel viginti duo millia ducentos septuaginta tres."

1. Numerorum liber est, qui legitur nobis, in quo multae sunt numerorum differentiae, quae conscribuntur de filiis Israel. Sed post filios Israel numerantur etiam Levitae seorsum. Non enim fuerant recensiti cum filiis Israel, et habetur eorum segregatus quidam, ac praecipuus prae ceteris numerus, quo referuntur omnes simul viginti duo millia reperti, ita ut neque amplius aliquid, neque minus hoc numero inventum sit. Post hoc praecepit Dominus numerari etiam primogenitos filiorum Israel eodem ordine, quo Levitae fuerant numerati, id est, ab uno mense et supra, et inveniuntur primogeniti filiorum Israel viginti duo millia, et ducenti septuaginta tres. Putasne per haec solam numeri historiam docere nos voluit Moses, et nullum in iis diversitatibus numerorum .conclusit solito sibi more mysterium? Nihilne videbitur esse rationis, quod ducenti septuaginta tres tantum abundare dicuntur in primogenitis Israel, et in Levitis ad viginti duo millia, neque abundare quicquam, neque deesse describitur? Viginti duo quidem numerus in scripturis divinis, si quis observet, quod principalibus qui

1) In vulgatis editionibus (v. c. edd. M.) desunt verba: et imperium," quae supplentur e Mss. R. 2) Num. III, 39. 43.

« PoprzedniaDalej »