Obrazy na stronie
PDF
ePub

per singulas quasque tribus sequestratus, eerto sub numero recensitus sit: quod nos velut cum tota simul libelli continentia exponentes, formam diximus esse perscriptam, quomodo populus Dei egrediens de mundi hujus Aegypto, et ad terram repromissionis, id est, vel ad virtutum locum, vel ad regni coelorum gloriam hereditatemque festinans, ordinibus quibusdam, et meritorum gradibus deducatur. Et per haec ostendimus futurorum bonorum magnificentiam in legis imaginibus adumbratam. Nunc vero lectionis hujus initium, quae hodie recitata est, edocet nos qualiter ab his, qui Deo mancipati sunt, nec implicant se negotiis secularibus, componatur ordo castrorum. Ait enim: „,et1) locutus est Dominus ad Mosen, et Aaron dicens: homo secundum ordinem suum, et secundum signa sua, et secundum domus familiarum suarum castra collocet: filii Israel ex adverso in circuitu tabernaculi testimonii considant." Moses dicit: homo secundum ordinem suum, et secundum signa sua, et secundum domes familiarum suarum incedat in castris: et Paulus dicit: „,omnia 2) honeste et secundum ordinem fiant." Et non tibi videtur unus esse spiritus Dei, qui et in Mose loquitur, et in Paulo? Secundum ordinem Moses incedi mandat in castris: secundum ordinem cuncta geri in ecclesia praecipit Paulus. Et Moses quidem, qui legi ministrabat, in castris custodiri ordinem jubet: Paulus vero tanquam Evangelii minister, non solum in actibus, sed in ipso habitu, ordinatum vult esse Christianum: et ideo dicit: „mulieres 3) similiter in habitu ornato." Unde ego arbitror, quod non solum in officiis et habitu servari ordinem volunt, sed dant intelligi, quod sit aliquis etiam in anima ordo, de quo dicatur, quod unusquisque incedere debeat secundum ordinem suum. Qui ordo praecipue

1) Num. II, 1. 2. 2) I Cor. XIV, 40.
3) Tit. II, 3.

quidem ex operum fructu indicatur: nihilominus autem et ex magnificentia sensuum. Nam saepe accidit, ut is, qui humilem sensum gerit et abjectum, et qui terrena sapit, excelsum sacerdotii gradum, vel cathedram doctoris insideat:') et ille, qui spiritualis est, et a terrena conversatione tam liber, ut possit examinare omnia, et ipse a nemine judicari, vel inferioris ministerii ordinem teneat, vel etiam in 2) plebeia multitudine relinquatur. Sed hoc est et legis et Evangelii statuta contemnere, et nihil secundum ordinem gerere. Sed et unusquisque nostrum si de cibo et potu sollicitus sit, et omnem curam in rebus secularibus gerat, unam vero aut duas horas ex integro die etiam Deo deputet, et ad orationem veniat in ecclesiam, vel in transitu verbum Dei audiat, praecipuam vero curam erga sollicitudinem saeculi et ventris expendat: iste non complet mandatum, quod dicit, ut homo secundum ordinem suum incedat, vel quod dicit, ut omnia secundum ordinem fiant. Ordo est enim statutus a Christo, quaerere 3) prius regnum Dei et justitiam ejus, et 4) credere, quod secundo loco haec nobis apponantur. Homo ergo secundum ordinem suum incedat. Putasne qui sacerdotio funguntur, et in sacerdotali ordine gloriantur, secundum ordinem suum incedunt, et agunt omnia, quae illo ordine digna sunt? Similiter autem et diaconi putas secundum ordinem ministerii sui incedunt? Et unde est, quod saepe audimus blasphemare homines, et dicere: ecce qualis episcopus, aut qualis presbyter, vel qualis dia

1) Mss. Bellovacensis, Turonensis, et Ebroicensis: ,,insideat." Vulgatae editiones (e. c. edd. M.): „obsideat." R.

2) Vulgatae editiones (v. c. edd. M.): „in plebe a multitudine relinquatur." Sed duo Mss. Ebroicensis et Bellovacensis ut in nostro textu. R.

3) Matth. VI, 33.

4) Edd. Merlini perperam : et credere secundo loco. Haec nobis apponantur. Homo etc.

conus? Nonne haec dicuntur, ubi vel sacerdos, vel minister Dei ausus') fuerit in aliquo contra ordinem suum venire, et aliquid contra sacerdotalem, vel Leviticum ordinem gerere? Quid autem et de virginibus dicam, aut de continentibus, vel omnibus, qui in professione religionis videntur? Nonne si quid inverecundum, vel petulans, si quid protervum gesseriņt, arguit eos continuo Moses, et dicit: „homo 2) secundum ordinem suum incedat?" Agnoscat igitur unusquisque ordinem suum, et quid dignum sit eo ordine, quem suscepit, intelligat, et ita libret actus suos, ita etiam sermonem, incessum quoque ipsum et habitum moderetur, ut cum ordinis sui professione conveniat, ne audiat dici ad se a Deo, quia „propter 3) vos nomen meum blasphematur inter gentes."

2. Quid autem sit, quod dicit:,,et) secundum signa sua:" videamus. Ego puto signa esse ea, quibus uniuscujusque proprietas designatur: verbi gratia, omnes quidem homines similes sumus, sed est propria qaaedam uniuscujusque distinctio, vel in ipso vultu, vel in statura, vel in positione, vel in habitu, per quae, verbi gratia, Paulus, quia Paulus sit, designetur, et Petrus, quia Petrus sit, et non sit Paulus. Interdum autem etiam non videntibus uniuscujusque signi diversitas datur, ut ex voce et loquela agnoscat illum esse, vel illum, qui loquitur: et secundum suae proprietatis signum unusquisque etiam sine corporali visione cognoscitur. Hoc modo arbitror esse etiam in animis signa diversa. Et alterius quidem animi motus lenior est, mitis, placidus, tranquillus, aequalis: alterius turbidus, elatus, asperior, incitatior, petulautior. Alius circumspectus, cautus, providus, sollicitus,

1) Edd. Merlini: visus fuerit.

2) Cfr. Num. II, 2.

3) Cfr. Rom. II, 24. coll. Jes. LII, 5. et Ezech. XXXVI, 20. 23.

*) Num. II, 2.

impiger. Alius desidiosus, remissus, negligens, incautus. Et in his alius plus, alius minus. Et audeo pronuntiare, quia fortassis quanta in specie vultus inest diversitas hominibus, tanta et in animis invenitur esse differentia. Sicut et sapientissimum Salomonem memini quodam loco dicentem:,,sicut') diversi sunt vultus vultibus, ita et diversa sunt corda hominum." Sed unusquisque, ut ait Moses, secundum signa sua incedat, id est, ne is, cujus humilia, et despecta sunt signa, elatior incedat, vel altior, quam animorum suorum signa deposcunt. Et ut adhuc amplius diversitatis signorum ratio clarescat, addemus etiam haec. Omnes qui literas norunt, certum est quod viginti quatuor, si graeca, viginti tria, si latina literarum elementa didicerint, et ex his omnia, quaecunque scribenda sunt, scribunt. Aliud tamen signum, verbi gratia, alpha quod Paulus scripserit, habet, et aliud quod Petrus: et sic per singulos homines, qui literas norunt, diversa scribendi per singulas quasque literas signa reperies. Unde et chirographa singulorum manibus scripta, propriis quibusdam signis et indiciis agnoscuntur: et cum sint elcmenta eadem, est tamen in ipsa similitudine literarum multa dissimilitudo signorum. Igitur si integre tibi propositae rei patuit exemplum, veni nunc ad motus mentis et animorum, quibus ad aliquid concitantur gerendum. Intuere singulorum virorum chirographa, et vide quomodo, verbi gratia, animus Pauli proposuit castitatem, et animus nihilominus Petri: sed est propria quaedam castitas Petri, et alia castitas Pauli, etiamsi una eademque videatur. Denique alterius ipsorum talis castitas est, quae requirat macerari corpus suum, et subjici2) servituti, et quae adhuc dicat:,,castigo3) corpus meum, ne forte aliis

1) Cfr. Proverbior. XXVII, 19.

2) Mss.,,subjici.“ Libri editi (v. c. edd. M.): „subjicere." R.

3) I Cor. IX, 27.

[ocr errors]

praedicans, ipse reprobus inveniar:" alterius autem castitas talis est, quae istud forte non timeat. Similiter et justitia habet aliquid proprietatis in Paulo, habet et in Petro. Eodem modo et sapientia ceteraeque virtutes. Quod si etiam in his nominibus, quae exempli causa posuimus, potest fieri, ut, cum unum sint per spiritum Dei, sit tamen aliqua diversitas in ipsarum proprietate virtutum, quanto magis reliqui omnes homines propria quaedam signa in motibus animorum, et animae virtutibus gerunt? Quae Moses mystica ratione perspiciens, scribit in lege, ut unusquisque secundum signa sua incedat in castris. Potest autem fieri, ut aemulatione operum bonorum ab inferioribus signis, ad meliora et magnificentiora veniamus. Si enim recte a nobis intellectum est, haec omnia, quae in lege scripta sunt, formas 2) esse futurorum bonorum, et illius saeculi, quod ex resurrectione mortuorum speramus, certum est utique, quod si in praesenti vita habuerimus studium meliorum, et secundum Apostoli exemplum posteriora obliviscentes ad ea, quae in ante sunt, extendamur: in resurrectione mortuorum, ubi sicut 3) stella ab stella differt in gloria, ita et uniuscujusque merita refulgebunt, poterimus utique ab inferioribus ad meliora signa et fulgentiora transferri, et splendidioribus sideribus exaequari. Atque in tantum potest natura humana in hac vita proficere, ut in resurrectione mortuorum non solum stellarum gloriae, sed et solis splendori valeat exaequari, secundum quod scriptum est, quia justi) fulgebunt in regno Dei sicut sol." Hinc ergo est, quod et in inferioribus dicit:,,secundum 5) signa sua, per domos familiarum suarum." Quod dicit:

') Edd. Merlini: sit.

2) Cfr. Hebr. X, 1. seqq.
3) I Cor. XV, 41.

4) Matth. XIII, 43.

5) Num. II, 2.

« PoprzedniaDalej »