Obrazy na stronie
PDF
ePub

»qui') numerat multitudinem stellarum, et omnibus iis nomina vocat." Salvator vero non solum discipulos suos electos sub numero statuit, verum et capillos capitis eorum dicit esse numeratos, ait enim,,,vestri 2) autem etiam capilli capitis numerati sunt." In quo utique non illos dicebat capillos esse numeratos, qui vel ferro attonderi et projici solent, vel temporis aetate defluere ac perire: sed illi capitis capilli apud Deum numerati sunt, qui in Nazarbeis erant, quibus inerat virtus Spiritus sancti ad prosternendos alienigenas. Virtutes ergo animi, et multitudinem sensuum, qui de principali mentis tanquam de capite Apostolorum producebantur, capillos capitis appellavit. Sed in haec per excessum quendam devenimus, nunc ad propositum revertamur.

2. „Et3) locutus est, inquit, Dominus ad Mosen in deserto Sina:" illa scilicet omnia, quae superius compendiosa narratione comprehendimus, ubi praccipitur numerari a viginti annis et supra omnis, qui procedit in virtute Israel. Si quis ergo procedit in virtute, ipse numeratur, et non in qualicunque virtute, id est, non in Aegyptiorum virtute, neque in Assyriorum, neque in Graecorum, sed in virtute Israel, ipse numeratur apud Deum Est enim virtus animi, quam Graecorum philosophi docent. Sed haec non pertinet ad numerum Dei. Non enim pro Deo, sed pro gloria exercetur humana. Est et Assyriorum virtus, est Chaldaeorum, quae in Astrologiae studiis praedicatur. Sed non est ista virtus Israelitica, et ideo non pertinet ad Deum. Est et Aegyptiorum virtus in ea, quam dicunt secreta sapientia, sed haec non adjungitur ad calculum Dei. Sola apud Deum virtus Israelitica numeratur. Haec 4) est illa virtus, quae a Deo do

1) Psalm. CXLVII, 4. 2) Matth. X, 30.

3) Num. I, 1.-3.

4) Edd. Merlini: Hoc est illa etc.

[ocr errors]

cetur, quae per scripturas divinas discitur, quae per fidem Evangelicam et Apostolicam traditur. Et ideo dicit, ut illi soli numerentur, qui progrediuntur in virtute Israel. Sed et illud consideremus, quid est, quod non statim, ut egressus est de Aegypto populus, numeratur. Adhuc enim persequebatur Pharao. Sed nec cum mare rubrum quidem transiens venit in desertum, dicitur numerari. Nondum enim tentati, nondum ab hoste fuerant impugnati. Confligunt adversum Amalech, et vincunt. Sed nec tunc quidem numerantur. Non enim sufficit ad perfectionem tendenti una victoria. Mannae accipiunt cibum, et aquae poculum de sequenti hauriunt petra: sed neque tunc numerantur. Nondum enim in his ea, quae numeris apta ducuntur, adoleverant: Tabernaculum testimonii construitur, sed nec in hoc quidem numerandi populi tempus advenit. Lex per Mosen datur, sacrificiorum mos traditur, purificationum ritus docetur, sanctificationum leges et sacramenta conduntur, et tunc ad numerum ex praecepto Dei populus adducitur. Describe haec, o auditor, in corde tuo dupliciter, et tripliciter. Vide, quanta tibi transeunda sunt, quanta toleranda, quot profectibus, quot tentationibus, quot proeliis pugnandum tibi est et vincendum, ut possis ad divinum numerum pertinere, ') ut in computo aliquo habearis apud Deum, ut inter sanctas tribus adnumerari 2) dignus habearis, ut visitari possis, et per Dei sacerdotes, Aaron et Mosen, numerorum censibus adscribi. Suscipienda tibi est primo lex Dei, lex Spiritus sancti, offerenda sacrificia, explendae purificationes, peragenda cuncta, quae lex spiritus docet, ut possis aliquando ad Israeliticum numerum pertinere. 3)

1) Codd. Bellovacensis et Turonensis: „,pervenire." R. 2) Codd. Ebroicensis et Sagiensis: „adnumerari merearis, ut visitari possis." R.

3) Cod. Bellovacensis: „pervenire.“ R.

3. Ego adhuc amplius aliquid intueor in hoc Numerorum libro mysterii. Ratio enim tribuum, et distinctio ordinum, societas familiarum, atque ordinatio cuncta castrorum, ingentium mihi sacramentorum prodit indicia: Apostolo nobis Paulo spiritualis intelligentiae semina respergente. Et age jam quid omnis haec numerorum ratio, quid ordinum diversitas intelligentiae mysticae contineat, videamus. Exspectatio certa nobis est resurrectionis mortuorum, cum hi, qui vivunt, qui reliqui sunt, non praevenient 1) in adventu Christi eos, qui dormierunt, sed simul cum iis juncti et sociati, rapientur in nubibus obviam Christo in aëra, terreni scilicet hujus loci corrupte-, lam, et mortis habitacula deserentes, 2) sive omnes in aëre, ut Paulus pronuntiat, permansuri, sive etiam aliqui ad paradisum, aut alia quaelibet ex multis mansionibus, quae apud Patrem sunt, transferendi loca. Diversitas autem translationis, et gloria ex meritis sine dubio et actibus uniuscujusque praestabitur, et erit unusquisque in eo ordine, quem sibi gestorum merita contulerint: sicut et idem Paulus protestatur dicens de resurgentibus:,,unusquisque 3) autem in suo ordine." Hinc ergo accidet in resurrectione, ut unusquisque aut in tribu Ruben spiritualibus indiciis adscribatur, ob hoc profecto, quod aliquid in moribus, actibus, aut vita ipsi Ruben simile et consanguineum habuit. Alius autem in tribu Simeon, fortassis pro obedientia. 4) Alius in tribu Levi, credo, qui bene praefuit sacerdotio, vel qui bene ministrans gradum sibi bonum acquisivit. Alius in tribų Juda, non

1) I Thess. IV, 15. 17.

2) Vulgatae editiones (e. c. edd. M.) habent:,,atque ad paradisum in unam ex multis, quae apud patrem sunt, mansionibus transferendi." Sed omnes Mss. ut in nostro textu. R.

3) I Cor. XV, 23.

4) Edd. Merlini: obaudientia.

earum,

dubito quod is, qui regios spiritus gessit, et bene rexit populum, qui intra se est, sensuum scilicet mentis et cogitationum cordis. Sed et singulis quibusque tribubus unusquisque sociabitur pro his, quae ad unamquamque vel in actibus cognata, vel in moribus habuit. Erunt ergo hujusmodi quidam ordines in resurrectione mortuorum, sicut designat Apostolus: quorum ordinum typus in hoc libro et figura praeformari mihi videtur. Sed et illud, quod consociatione quadam tribuum et connexione, castrorum positio et metationis ordo describitur, pertinet sine dubio ad aliquem in resurrectione mortuorum statum. Quod tres ad orientem collocatae dicuntur tribus, tres ad occidentem, tres etiam ad meridiem,1) et tres ultimae ad aquilonem, qui durus dicitur ventus: sed et quod tribus Juda, quae regalis est, ad orientem statuitur, ex qua ortus est Dominus noster, non puto otiosum, et quod Isachar huic jungitur, et Zabulon, et quod in quatuor partes trinus iste numerus ordinatur. Quae quamvis positionum suarum diversas habeant qualitates, omnes tamen intra trinitatis numerum continentur. Et quod per totas has quatuor partes in unum numerum colligitur eadem trinitas semper, pro eo sine dubio, quod sub uno nomine Patris et Filii et Spiritus sancti censentur omnes, qui ex quatuor orbis partibus venientes invocant nomen Domini, rccumbentes cum Abraham et Isaac et Jacob in regno Dei. Haec a nobis generaliter indicata sint volentibus totius sacri hujus voluminis continentiam mysticam breviter comprehendere, ut ex his intelligentiae spiritualis occasione suscepta unusquisque et in reliquis similem, aut etiam, si cui amplius Deus revelat, superiorem et excelsiorem persequatur indaginem. Ego enim vere imparem me judico ad enarrànda mysteria, quae liber hic continet Numerorum: multo autem infe

1) Cod. Sagiensis et Bellovacensis: „mare.“ R.

riorem ad illa, quae Deuteronomii volumen includit. Et ideo festinandum nobis est pervenire ad Jesum, non illum filium Nave, sed ad Jesum Christum. Prius tamen paedagogo utentes Mose, et apud eum rudimenta infantiae deponentes, sic tendamus ad perfectionem Christi. Moses enim non multa bella compressit. Jesus autem bella quidem universa compescuit, pacem vero omnibus dedit, ita ut scriptum sit, quia „cessavit1) terra a bellis." Terra repromissionis, terra hereditatis, terra, quae fluit lac et mel, ab Jesu distribuitur. ,,Beati 2) enim mites, quia ipsi per Jesum hereditabunt terram." Sed et ipsius distributionis invenies typos et imagines praecessisse. Non enim otiosum est, quod' aliis ultra Jordanem terra dividitur, aliis intra Jordanem, et aliis primis, aliis vero secundis, nonnullis etiam tertiis, et sic per ordinem hereditas terrae dividitur: ubi unusquisque requiescat sub 3) ficu sua, et sub vite sua, et non sit ultra qui exterreat. Quae cuncta magnificis praesignata mysteriis, ipse Dominus Jesus in die adventus sui non jam per speculum, et in aenigmate, sed facie ad faciem in veritate complebit unicuique, secundum quod ipse noverit merita singulorum, qui cognitor cordis est, cui gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA II.

De ordine et collocatione castrorum.

1. Prima Numerorum lectio docuit, quod exercitus Dei, qui exivit de terra Aegypti, et iter egit per desertum, visitatus sit, hoc est, numeratus per Mosen et Aaron, ac

2) Matth. V, 5.

1) Jos. XIV, 15. 3) Cfr. Zachar. III, 10. ORIGENIS OPERA. TOM. X.

« PoprzedniaDalej »