Obrazy na stronie
PDF
ePub

VOCABULA NOSTRATIA,

ET

LOQUENDI FORME CHRISTIANORUM PROPRIE,

IN QUIBUS

A COMMUNI MORE VERBORUM LATINORUM

DISCESSUM EST,

EX LITERARUM ORDINE SEQUUNTUR.

A

ANGELUS, Græca vox ; Latine, nuntius,
internuntius, legatus, index.
Angeli, id est, spiritus, vel mentes cœ-
lestes; nostrum; veteres Græci Dæ-
monas, Latini genios, vel lares ap-
pellarunt.

Animalis homo; vide Caro.
Apostolus, Græc. Latine, legatus.

B

Benedicere; vide Maledicere.

C

Cœlum, in singulari numero, potius quam in plurali cœlos usurpare solet Cicero.

Caput, pro præcipua parte, MEMBRA, pro aliis partibus rei alicujus, ut et CORPUS, pro universitate aut societate populi usurpant Cicero et Livius; ut, totum corpus reipub. curare, unum corpus reipub. esse, civitatis corpus, unum corpus conciliumque totius Peloponnesi. Cicero. Cur non et ecclesiæ corpus, id est, piorum

universitas, vel Respub. Christiana? Unius corporis esse, id est societatis. Livius. Christus ecclesiæ caput, nos ecclesiæ membra; Latinitas in his ferenda. At corpus Christi, pro Ecclesia, et piorum universitate; et nos membra Christi, aut membra corporis Christi, locutiones nostræ propriæ sunt.

Caro, pro genere humano; ut, omnis caro foenum; nostrum.

Caro item pro vitiosa et corrupta natura; et carnalis vel animalis, vel vetus homo, pro tali natura prædito; carnem, membra terrestria mortificare, carnem crucifigere, veterem hominem deponere, exuere, crucifigere, expurgare vetus fermentum ; nostra sunt propria. Et contra, spiritus, spiritualis, vel spiritalis, novitas spiritus, novus homo, nova creatura, renovari spiritu, ambulare secundum spiritum, nova conspersio, novum hominem induere, regenerari, regeneratio, regeneratus, renatus, apud nostrates usurpantur, quum naturæ vitiosæ reparationem,

vel renovationem, aut hominem divina virtute, mente, vel divino consilio præditum, divino spiritu vel numine afflatum, aut instinctum cœlesti vel divino afflatu, inflatu, vel instinctu motum, vel actum, et vera pietate divinitus imbutum, significamus. Gratia Dei pro divino afflatu, instinctu, vel virtute; nostrum.

Catechismus, vel potius Catechesis,

Græc. Latine, prima institutio; ut et Catechumeni, Catechizatio; nostratia.

Catholica; vide Ecclesia.

Certitudo, et incertitudo, vide Credo. Claves, claudere, recludere, cœlumque ligare, solvere peccata, vel peccatores; metaphoræ nostræ; ut sunt etiam retinere, vel detinere peccata, pro, condonare; nostratia. Concupiscentia, i. e. rerum malarum appetitus, vel appetitio; nostrum. Contritio, vide Pœnitentia. Corpus Christi, pro Ecclesia, et piorum

universitate; nostrum. Vide Caput. Credo, cum accusativo, et præpositione; nostrum; ut credere in Deum, i. e. Deum vere agnoscere, illi fidem habere, illi confidere, spem et fiduciam omnem in illo collocare; nam hæc omnia simul complectitur. Credo item, cum solo accusativo, ut Credo resurrectionem mortuorum, et vitam æternam, id est, certo expecto, vel spero; nostra sunt. Fides item cum non solum Dei cognitionem, et credulitatem, sed et fiduciam quoque in Deo significat, et fidelis pro tali fide prædito; et contraria, infidelitas, infidelis; nostra sunt propria. Propius accedunt ad latinitatem hoc sensu, diffidens, diffidentia, incredulus, incredulitas; sic suspensus, incertus, dubius, obscura spe pendens, pro infideli; Latina sunt. Certitudo et incertitudo, parum usitata Latinis. Fiducia, Fidentia, firma animi con

fisio; Ciceroniana sunt; verum ea fidem nostram plene non explicant, sed ejus duntaxat partem significant. Credo, fido, et spero, sæpe in nostra religione finitimæ sunt significationis, quam his fere formis Latini exprimunt. Est mihi fiducia, est firma animi confisio in Deo. Est mihi stabilis Divinæ per Christum benevolentiæ fiducia. Spes omnis residet, spem omnem colloco in Deo, in Christo. Spem certam concipio, sustineo me, et nitor spe veniæ, immortalitatis, vitæ sempiternæ, &c. Creo, creatio, creator, conditor, effector, fabricator; Ciceroniana sunt. Creatura Latinis inauditum. Ex argilla, lutoque fictus homo. Hominem humo excitatum, celsum et erectum constituit. Hominem generavit, et exornavit Deus. Animum ex sua mente et divinitate genuit Deus. Deus parens hujus universitatis. Lucem qua fruimur, spiritum quem ducimus, commoda quibus utimur, a Deo nobis dari videmus; modi loquendi sunt apud Cic. Crucifigo, crucifixus. Quintil. Plin. Suetonii sunt, non Ciceronis. Passio Christi, pro ejus supplicio, cruciatu, et morte; sic passus absolute, sine alia voce adjuncta; nostratia sunt. Multa gravia, horrenda passus; Latin. De Christo crucifixo, aut passo, sic Latine dici potest; Christus in crucem sublatus, vel actus, crucifixus, cruce affectus, innocens pro nocentibus pœnas luit; alieni peccati pœnas sustinuit, pertulit, persolvit; supplicium pro nobis pertulit; supplicio, cruciatu, cruce, morte affectus est, pro peccatis nostris pœnas pendit, dependit, tulit.

D

Dæmones Græce, lares Cicer. Ethnici in bonam partem accipiunt.

Dæmones; id est, mentes, vel spiritus impii et malitiosi; nostrum. Deitas; nostrum; Divinitas, Numen divinum; Cicer.

Diabolus Græc. Adversarius, Budæo; Calumniator, Erasmo; deceptor, delator.

Dilectio, pro amore, vix audita Latinis.

E

Ecclesia, Græcum; Latin. congregatio. Ecclesia catholica; Latine, universa congregatio, universitas piorum hominum; universitas legitur lib. ad Herennium. Respub. Christiana, vel Christianorum.

Electi Dei, substantive, pro, electi a Deo; nostrum. Sic prædestinari, prædestinatio, prædestinatus, præscientia, præscitus, verba sunt nobis peculiaria. Cicero. Deus non ignorat ea, quæ ab ipso constituta et designata sunt; id est, Deus præscit prædestinata, ut nos loquimur. Præscisse oportuit. Terent. Effectus, substantive, Plin. Propertii, non Cic.

Effectio, eventus, eventum, et eventa in plur. Cic.

Essentia, et substantia, Plauti, Quinti

liani, Plinii, non Ciceronis. Ethnici, Græc. Gentiles, Gentes, pro alienigenis, impiis, idololatris, aliis quam Christianis, aut Judæis; nostræ voces sunt.

Evangelium Græc. Latine bonum nuntium; apud nos sacras Novi Testamenti historias, et scripturas significat.

Evangelista, scriptor Evangelii, quales fuerunt illi quatuor, Matthæus, Marcus, Lucas, Joannes; vel qui de Evangelio concionatur apud populum; nostrum.

Excommunicare, pro, Ecclesia ejicere, expellere, vel arcere; nostrum. Sic

[blocks in formation]

Jesus, Hebraice; Latine, servator. Idolum, idololatra, idololatria, Græc. Lat. simulachrum, simulachrorum cultor, et cultus. Idololatria latius apud nos patet, omnem Divinum cultum cuiquam, præterquam soli Deo, habitum significans.

Imperfectio, et increatus, Latinis inusitata sunt.

Inferna absolute sine substantivo addito; nostrum; ut Descendit ad inferna; ad inferos Latine. Infidelis, infidelitas; vide Credo. Inobedientia, inobediens; nostra. Inobsequens; Senec. in Hippol. Minus obsequens, minus obediens, Lat. Invisibilis, vide Visibilis. Invoco, oro, precor; Latina. Invoca

tio, oratio, pro precatione, precibus, aut votis; intercedere item et intercessio; nostra. Divinum numen scelere violatum precibus placare. Cic.

Justificare, vide Sanctificare. Jusjurandum Latina vox est, juramentum Latinis inusitatum.

Lavacrum apud Claud. et Gell. Lavatio apud Ciceronem legitur.

M

Malitia, Kakia, quam vitiositatem Cicero mavult appellare, quam Malitiam. Malitiam enim certi cujusdam vitii, vitiositatem omnium nomen esse. Sic κakías, vitia mavult, quam malitias nominare.

Maledicere, una vox; nostrum; pro, execrari, devovere, diris devovere, diras obnuntiare; Cicer. Maledictus item pro execrando, execrabili et detestabili, et maledictio pro execratione; nostra sunt. Sic benedicere. i. e. fausta precari, vel bene ominari. Benedictus item, et benedictio; nostratia.

Mandere, et Mandi, Cic. Manducare

rarum, Manducari vix invenitur. Mediator, pro advocato, aut patrono, nostrum. Intercessor apud Senecam pro mediatore; sed aliud Ciceroni significant Intercessor, et Intercedere. Membra Christi, aut Membra corporis Christi, locutiones nostræ sunt. Vide Caput.

Minister Dei, minister Ecclesiæ, vel

minister Ecclesiasticus, pro eo quem Sacerdotem dicimus, usurpari possunt. Sic enim Cicero loquitur; Ministri publici Martis, atque ei Deo consecrati.

Mortifico, Mortificatio; vide Caro. Mundani, pro impiis, Mundus pro impiorum universitate, Seculum pro Mundo; nostratia. Res mundanæ, res incertæ, lubricæ, fluxæ, fugaces, caducæ. Cic.

[ocr errors][merged small]

præpotens Deus. Cicer. Immensa, infinita, interminata magnitudo, potentia, &c. Oratio, vide Invoco.

Р

Peccator, pro nocente, sonte, impio, nefario; nostrum.

Peccatum originis, originale peccatum; nostratia. Origo peccati, Ovidius. Origo boni, Cicer. Nativum malum, insitum in natura malum. Cic. Naturale malum. Ovid. Cur non et naturale peccatum? Natura corrupta. Quintil. Natura mendosa. Hor. Natura depravata, Natura improbi, contra naturam depravati. Cic.

Passio, passus, vide Crucifigo. Persona in Trinitate; nostrum. Pænitentia, Livius, Plinius. Ex conscientia peccatorum timor. Cic. Pro quo nostri quidam contritionis nomine usi sunt. Resipisco usitatum, resipiscentia inusitatum Latinis. Prædestinatio, præscientia. Vide Electi. Profano, profanatio; Livius, Plinius, non Cicero. Violare sacra; Cicero. Violatio templi; Livius. Violator templi; Ovidius. Propheta, et prophetia, Græc. Lat. Vates, vaticinatio, prædictio divina. Propheta, pro sacrarum literarum interprete; nostrum. Proximus, vicinus, frater, charitatis vocabula, nobis sunt peculiaria. Frater, eum, qui eandem nobiscum religionem profitetur, significat. Proximus et vicinus, universitatem humani generis complectuntur. Fraternus amor, pro mutuo amore Christianorum; nostrum.

R

Remissio pœnæ, apud Cic. sic et culpæ remissio dici potest. Resipiscentia, vide Pœnitentia.

« PoprzedniaDalej »