Obrazy na stronie
PDF
ePub

Matt. vii.

y
12. et xxii 39.

Rom. xiii. 9,

ut eadem videlicet proximum benevolentia, qua seipsum, quisque prosequatur. Ex quo sequitur, ut nihil proximo faciamus, nihil de illo dicamus, aut sentiamus, quod non et alios nobis Luc. vi. 31. facere, vel de nobis loqui, aut sentire velimus. Qua unica lege 10. si teneremur, quæ omnium aliarum legum est quasi anima, nihil opus esset profecto tot legum cancellis, quos ad cohibendas mutuas injurias, et civilem societatem tuendam, homines quotidie excogitant; idque pene frustra, si hujus unius legis nulla sit inter mortales observatio.

M. Proximi nomen quam late se fundit?

A. Non cognatos modo, affines, aut amicos, qui aliqua nobiscum necessitudine sunt conjuncti; verum et eos etiam, qui nobis sunt incogniti, adeoque inimicos etiam nostros com- Matt. v. 43. plectitur proximi appellatio.

M. At quid isti nobiscum habent communionis?

a

Luc. x. 33, 36. Joan. xiii. 34. 1 Thess. iv. 9.

a

Matt. v. 44. Joan. ii. 9.

Luc. vi. 27.

et iii. 10. et

iv. 7.

A. Eo sane vinculo, quo Deus universum genus humanum colligavit, nobis sunt conjuncti; quod inviolabile ac firmum esse voluit, et nullius proinde pravitate, odio, aut malevolentia 1 aboleri potest. Quamvis enim nos quispiam oderit, manet nihilominus ipse nobis proximus, eoque loco semper habendus est, quod ordo ille, per quem hæc hominum inter homines societas, et conjunctio est conciliata, firmus atque inviolabilis semper manere debeat. Atque ex hoc facile intelligi potest, quare Scriptura Sacra charitatem, "sive amorem inter primarias re- Gal. v. 6. ligionis christianæ partes esse voluerit.

M. Verum quid sibi vult quod in fine adjungitur, huc referri totam Legem et Prophetas ?

1 Joan. iii. 23.

A. Quod revera omnium summa illuc pertineat. Admonitiones enim, præcepta, cohortationes, promissiones, minæ, quibus passim ipsa Lex et Prophetæ, et Apostoli utuntur, ad nihil aliud quam hujus legis finem, quasi ad scopum collimant. Et ad charitatem omnia in sacris literis sic referuntur, ut eo Matt. vii. nos quasi manu ducere videantur.

12. Luc. vi. 31. Rom. xiii. 8, 10.

1 Tim. i. 5.

M. Jam porro volo ut mihi dicas, quænam sit Lex hæc Gal. v. 14. quam narras, eademne illa quam nos vocamus Legem naturæ, an præter eam etiam altera?

d

A. Id olim abs te me didicisse memini, præceptor, nempe Legem, ut rationem summam in natura humana a Deo insitam fuisse, cum integra adhuc ea esset, et incorrupta (ut quæ à Gen. i. 26, scilicet ad Dei imaginem erat creata); itaque Lex naturæ et iv. 24. Col. est, et dicitur. Post contractam vero peccati labem, tametsi

27, 31. Eph.

iii. 10.

Act. xiv. 17.

Rom. i. 19.

Luc. 1. 79. sapientum animi utcunque hujus nativi luminis fulgore illustrati et xvii. 27, sint, in maxima tamen hominum parte ita restinctum est hoc lumen, ut ejus vix ullæ scintillulæ conspiciantur. Adeoque contra divini decreta atque edicta in hac conscripta Lege, quæ Matt. xxiv. amorem in Deum atque homines summum jubent, Dei 'atque Joan. xvii. hominum odium acre penitus est multorum animis insitum ; unde tanta in Deum impietas, tam hostilis crudelitas in homines. Unde fit quod Deus voluerit eam in tabulis de

9, 10, 12.

14. 2 Tim. iii.

8 Luc. i. 79.

1 Cor. ii. 14.

18.

M.

scribi?

A. Dicam Imago Dei in homine post Adami lapsum, Eph. iv. 17, nativo malo, et consuetudine prava adeo obscurata est, et judicium naturale adeo vitiatum, ut homo non satis intelligat, honestum turpi quid intersit, nec justum injusto. Eam itaque imaginem volens benignus Deus in nobis renovare, per Legem ↳ Psal. xix.8. in tabulis descriptam "perfectæ justitiæ regulam expressit; Baruc. iv. 1. adeo quidem ad vivum, ut nihil a nobis aliud requirat Deus, nisi ut eam sequamur. Neque enim aliud ille sacrificium ac11 Reg. xv. ceptum habet, quam obedientiam; et proinde exosum illi est, 3. Marc. xii. quicquid præter ejus prescriptum in Religione, aut pietatis negotio suscipimus.

et exix. 1.

22.

33.

Osee. vi.

k Exod. xx. 12, 15. toto capite.

M. Verum quum nihil de privata cujusque vocatione in hac Lege præcipiatur, quomodo potest hæc vitæ regula esse perfecta?

A. Ut nihil de singulorum officiis hic explicate præcipiatur, quum tamen quod suum est cuique reddere nos lex jubeat, in summa colligit, quæ sint cujusque in suo privatim ordine, ac vitæ genere partes atque officia. Hic vero Dominus breviter et summatim paucis complexus est, quæ extant passim in Scripturis, de singulorum officiis, singulisque præceptis explicatissima.

M. Quum ergo formam rite colendi Dei perfectam Lex ostendat, nonne omnino secundum ejus præscriptum vivendum est?

A. Adeo quidem, ut Deus ex Legis præscripto viventi1 Deut. viii. 1. bus vitam 'polliceatur; contra vero, Legis suæ violatoribus Matt. xix. 17. m mortem denuntiet, sicut ante dictum est. Atque hanc ob

et xxx. 15.

Joan. xi. 50.

m Deut. xi.

28. et xxx. 17. causam superius in partiendo, obedientiam, ut unam ex priRom. i. 18. et mariis Religionis veræ partibus, recensui.

vi. 23.

M. Justos ergo esse censes eos, qui Legi Dei per omnia obediunt?

A. Sane, siqui id præstare possint, justi ex Lege essent;

n

8, 11. Prov.

vii. 14, 15.

Gal. ii. 16.

verum ea imbecillitate "laboramus omnes, ut nemo quod debet Gen. vi. 5, omni ex parte impleat. Nam ut demus inveniri, qui Legi xx. 9. Rom. aliqua ex parte obtemperet, non tamen is ideo coram Deo justus erit; nam execrandos et detestabiles pronuntiat omnes, qui non omnia impleverint, quæ in Lege continentur.

[ocr errors]

M. Nullum ergo mortalem ex Lege coram Deo justum esse statuis?

tiant.

A. Nullum omnino. Nam et "Scripturæ idem pronun

M. Cur ergo Legem tulit Deus, quæ perfectionem exigat facultate nostra majorem?

[ocr errors]

Gal. iii. 10.

Jac. ii. 10.

[blocks in formation]

Luc. xvii.
Gal. vi. 3.

10. Rom. iii.

20.

Psal. v. 4, 5,

6. 2 Cor. vi.

A. In Lege ferenda Deus non tam quid nos præstare possemus, qui nostra culpa imbecillitate laboramus, quam quid ipsius justitia dignum esset, spectavit. Quum vero Deo non nisi summa 'justitia placere possit, eam vivendi normam quam ipse descripsit, omnino perfectam esse oportuit. Deinde 14. nihil a nobis exigit Lex, cui præstando obstricti non simus. Quum vero longissime a debita "Legis obedientia absimus, Job. iv. 17. et nulla idonea aut justa excusatione homines coram Deo sese defendere possunt; adeoque universos coram Dei tribunali Lex et reos sistit, tet condemnat etiam. Atque id est quod + Rom. iii. 19. Paulus, Legem ministerium mortis, et damnationis vocat. M. An Lex ergo universos simul in hoc deploratissimo statu collocat?

xv. 14. 2 Par.

vi. 36. Gal.

t

ii. 16.

et vii. 8, 10. Gal. iii. 10.

26. Rom. iii.

10.

A. Incredulos "quidem atque impios, hoc, quo dixi, loco "Deut.xxvil. Lex et statuit et relinquit; qui ut ne minimum quidem Legis 10. Jac. ii. apicem implere possunt, ita nullam prorsus in Deo per Christum fiduciam habent. Inter pios tamen, alios præterea usus Lex habet.

M. Cedo quos?

[ocr errors]

7. Jos. i.

A. Principio Lex tam exactam vitæ perfectionem flagi- Deut. vi. 6, tans, quasi scopum piis, ad quem collimare, et metam, ad 7,8. Psal. i. 2. quam eniti conveniat, demonstrat, ut ad summam rectitudinem indies proficiendo magno conatu contendant; hanc enim mentem voluntatemque Deo immortali duce pii suscipiunt. Maxime vero cavent, quantum efficere et consequi possunt, ne quod in ipsis insigne vitium fuisse dicatur. Deinde cum multo majora 'viribus humanis Lex exigat, cumque tanto oneri se impares y Psal. cxix. esse sentiant, ad petendam a Domino virtutem eos excitat. 14. 2 Cor. iii. Præterea cum Lex eos perpetuo 'reos agat, salutari animos eorum percellit, et ad pœnitentiam, de qua ante me- 10, 11, 12.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

mini, veniamque a Deo per Christum petendam atque impetrandam adigit; simulque ne suæ innocentiæ confidant, aut superbire coram Deo audeant, coercet. Estque illis perpetuo fræni instar, quo in Dei timore retineantur. Postremo dum • Prov. xx. 9. absolutam justitiam a per opera sua se consequi non posse ex 21. Gal. ii. 16. Lege discunt, cum per eam animorum suorum maculas atque b Rom. iii. 20. sordes tanquam in speculo contueantur, ad humilitatem hoc

Rom. i. 20,

et vii. 7. pacto eruditos, ad quærendam in Christo justitiam eos et præ

e Rom. x. 4. Gal. iii. 10, & c. 24.

Transitio.

parat et remittit.

M. Quantum ergo video, Legem Dei, quasi pædagogum quendam ad Christum esse dicis, quæ nos per agnitionem nostri, pœnitentiam, et Fidem ad Christum recta deducat. Ita est.

A.

SECUNDA PARS DE EVANGELIO ET FIDe.

M. Quum ergo abunde, ut in compendio, toti huic de Lege atque obedientia quæstioni satisfactum sit, charissime Fili, jam de Evangelio, quod Dei promissiones continet, et juris divini violatoribus Dei clementiam per Christum pollicetur, quodque Fides maxime respicit, ut dicamus, ordo postulat; hoc enim in nostra partitione secundum fuit; atque huc etiam, ipsa rerum, de quibus jam egimus, series nos quasi manu perduxit. Evangelii ergo, simulque Fidei nostræ summa quænam est?

A. Ea nimirum ipsa, qua Fidei Christianæ præcipua capita, breviter olim perstricta, continentur; quæque vulgo Symbolum Apostolorum appellatur.

M. Fidei compendium cur Symbolum nominatur?

A. Symbolum, si interpreteris, est signum, nota, tessera, aut indicium, quo commilitones ab hostibus dignoscuntur; unde compendium Fidei, quo Christiani a non Christianis distinguuntur, Symboli nomen sibi recte ascivit.

A.

M. Sed qua de causa Apostolorum Symbolum dicitur? Quod vel ab ore Apostolorum exceptum, vel ex illorum scriptis summa fide collectum, ab initio usque Ecclesiæ receptum, perpetuo inter omnes pios firmum, ratum atque immotum, ut certa atque constituta christianæ Fidei regula, permanserit.

M. Age nunc, Symbolum ipsum mihi recites velim.

A. Fiet. CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM, CREATOREM CŒLI ET TERRÆ, ET IN JESUM CHRISTUM, FILIUM

EJUS UNICUM DOMINUM NOSTRUM, QUI CONCEPTUS EST DE
SPIRITU SANCTO, NATUS EX MARIA VIRGINE; PASSUS SUB
PONTIO PILATO, CRUCIFIXUS, MORTUUS, ET SEPULTUS EST;
DESCENDIT AD INFEROS, TERTIA DIE RESURREXIT A MORTUIS;
ASCENDIT AD cœlum, sedet ad dexteraM DEI PATRIS OMNI-
POTENTIS, UNDE VENTURUS EST AD JUDICANDUM VIVOS ET

MORTUOS. CREDO IN SPIRITUM SANCTUM, SANCTAM ECCLE-
SIAM CATHOLICAM, SANCTORUM COMMUNIONEM, REMISSIONEM
PECCATORUM, CARNIS RESURRECTIONEM, ET VITAM ÆTERNAM.

M. Breviter ista a te, et strictim proposita sunt, mi Fili; quocirca operæ prætium est, ut de singulis quid credas, clarius dicas atque explicatius. Et primum, in quot partes totam hanc confessionem distribuis?

A. In quatuor præcipuas; quarum in prima de Deo Partitio. Patre, et rerum omnium creatione; in secunda de ejus Filio Jesu Christo, quæ etiam totam redemptionis humanæ summam complectitur; in tertia de Spiritu sancto; in quarta de Ecclesia, et Divinis in ipsam beneficiis tractatur.

M. Perges ergo ordine quatuor istas mihi partes explicare; et primum quid in ipso statim Symboli initio credendi nomine significas?

19. Rom i.

12, 13. Gal.

e Matt. x. 32.

A. Me veram ac vivam, id est, christiani hominis Fi- Matt.xxviji. dem in Deum Patrem, Filium, et Spiritum sanctum habere, 17. Joan. i. eamque hac confessionis formula testari me, atque comprobare. ii, 26. M. Estne ergo Fides aliqua, quæ vera vivaque non sit? A. Est certe Fides quædam generalis, ut ita loquar, est et Fides mortua.

Rom.: 94

Heb. iv. 14.

f Rom. i. 32. Tit. i. 16.

M. Quum ergo non levis momenti res sit, quam credendi, Jac. ii. 26. christianæque, id est, veræ ac viva Fidei nomine complecteris, age explica mihi quænam ea sit, quomodoque a Fide illa generali et mortua etiam distinguatur.

22. Luc. xii.

xiii. 2.

A. Fides in genere ea est, quæ veritati verbi Dei & Fi- & Matt. vii. dem habet; id est, quæ omnia in Scripturis de Deo, ejusque 47. 1 Cor. immensitate, potentia, justitia, sapientia, misericordia item in homines fideles ac pios, summaque severitate in incredulos atque impios, cæteraque in Scripturis tradita universa vera esse credit.

M. Annon omnia hæc etiam et vera illa, quam dicis, Fides credit?

A. Maxime; verum ea ultra progreditur, sicuti mox Rom. i. 32. dicemus. Nam hactenus non impii solum homines, sed et Tit. 1

Jac. ii. 19.

« PoprzedniaDalej »