Obrazy na stronie
PDF
ePub

itaque in contextu quidem orationis ea non mutavi. Verum ne qui latine et pure loqui volunt, quicquam vel hac in parte desiderarent, ubi a communi more verborum latinorum discessum fuerit, et quibus ea vocabulis, atque loquendi formis posse explicari putem, in fine libri commonstravi. Quod autem orationis genere fuso, atque profluente potius, quam exili atque jejuno utor in hoc Catechismo, doctissimorum ex veteribus judicium, consiliumque in eo sum sequutus: qui quum ubertatem quidem orationis ætate, styloque facile depasci posse putent, siccitatem ejus puerilibus ingeniis, non minus quam teneris plantis soli sterilitatem, noxiam esse arbitrantur. Quam etiam ob causam lectissimos verborum, sententiarumque flosculos undique decerptos, maxime ex Ciceronis hortulis, transtuli atque inserui in hunc Catechismum, illis tanquam stellis quibusdam orationem notans atque illuminans. Nam ut de tota religione pure et emendate, ita de quibusdam etiam capitibus copiose splendideque putavi dicendum esse: ut permagni res momenti atque ponderis, verborum, sententiarumque floribus conspersa, puerilibus sensibus blandientes, et quasi odorum suavitates afflantes, illorum animos illaberentur jucundius, facilius perciperentur, ac semel memoriis, pectoribusque juventutis insidentes, hærentesque penitus, et quasi infixa perpetuo retinerentur atque custodirentur. Non defuturos ergo arbitror, qui lenitatem et æquabilitatem orationis alicubi requiret, et desiderabunt: ut quibus unus orationis sonus, idemque perpetuo stylus placebit. Quod si querentur etiam libellum, dum ea quæ paucis cognosci possent, pluribus sunt verbis amplificata, justum modum magnitudinemque excessisse: cogitent omnia pueris quam apertissime planissimeque esse explicanda: qui quum in scholis tam multos annos sedere soliti sint, fere ut latine tantum loqui discerent, id eos consequi ex pietatis Christianæ libris ne invideant, quod ex poetarum profanis, fictisque, et interdum impiis, atque impuris fabulis doceri antea solebant. Sed et ipsis brevitatis amatoribus statui morem gerere, cundemque hunc Catechismum edere exiguo libello, quam potest fieri brevissime, ita arctatum, ut arctius fere astringi non poterit, in quo magna parvis, longa brevibus, lata angustis, multa paucis permutata reperient: ut quibus hic liber, ut productione longior, non placebit, libellus ille ut contractione brevior, non displiceat. Verum cum in Catechismis fere omnibus ea Christianæ religionis capita explicentur, quæ Symbolo Apostolorum, Decalogo, et Oratione

Dominica continentur, non est in illis, ut sane nec esse potest, usque adeo magna in tradendi ratione varietas. Quid enim pie et utiliter de præcipuis nostræ religionis capitibus excogitari potest, quod ab aliquibus, ac sæpe quidem a multis illorum, qui eadem antea tractarunt, dictum jam non fuerit. Et qui Decalogum, Symbolum Apostolorum, et Orationem Dominicam interpretandum sumserit, eundem, quem in ipsis rebus invenerit ordinem, nisi perturbare permiscereque omnia velit, necessario sequi oportet. Alii quidem primo loco de lege, secundo de fide tractarunt: alii, ne similes per omnia viderentur, contrarium in his ordinem, quod sane pertenue discrimen est, sunt sequuti. Nam de Oratione, et Sacramentis post legem, atque fidem omnes fere tractarunt. Alium ergo ordinem instituere, qui non sit jam ab aliquo præoccupatus, nemo certe, nisi omnem omnino ordinem velit invertere, ullo modo potest. Hæc mihi hoc loco putavi esse commemoranda, quod existimem non defuturos, qui et eadem me, et eodem etiam ordine multa, quæ sunt ab aliis quibusdam antea perscripta, tradidisse in hoc Catechismo, conquerentur. In quo sane injurii æquis omnibus videri possunt, quum quod immutari recte non queat, non esse mutatum causabuntur. Hunc Catechismum Reverendissimi patres, viri omni doctrina, et virtute ornatissimi, qui summum dignitatis gradum in Ecclesia tenentes, sacris præestis, et rebus præsidetis Ecclesiasticis, vestro judicio permitto: quem si amplissimi ordinis vestri authoritate comprobatum, juventus nostra in manus sumserit, summo id Reipublicæ Christianæ commodo

futurum esse, in spem maximam, et

quemadmodum confido, cer

tissimam, verissimam

que adducemur.

Vestri studiosissimus, observantissimusque,

A. N.

NOELLI CATECHISMUS.

MAGISTER. AUDITOR.

officium.

Magister. QUUM præceptorem discipulis suis alterum Præceptoris patrem, parentemque, non corporum, sed animorum esse oporteat; ad officii mei rationem pertinere video, charissime Fili, non tam literis te atque moribus liberaliter instituere, quam mentem tuam animumque tenerum bonis opinionibus et vera Religione imbuere. a Puerilis enim ista ætas non minus Pietatis puepræceptis sanctis ad pietatem, imo multo etiam magis, quam Deut. iv. 9, ingenuis artibus ad humanitatem est informanda. Quam- 12, 13. Psal. obrem consentaneum putavi, quæstiunculis quibusdam agere, ut certo sciam num recte an secus in ea re studium 2 Tim. iii. 15. operamque posueris.

rilis.

[ocr errors]

10. et xxxi.

lxxviii. 3, 4,

tecum. Matt.

Auditor. Et ego, Præceptor venerande, quantum ea, quæ me ex sacris literis edocuisti, animo percipere, et memoria custodire potui, quantumque audita reminisci et recordari in præsenti possum, quæsitis a te libenter respondebo.

M. Age igitur, dic mihi, mi Fili, quænam ea sit Religio quam profiteris.

13.

Religio.

A. Eam, Præceptor venerande, Religionem profiteor Christiana cujus author magisterque est Christus Dominus, quæque ob eam ipsam causam proprio et vero nomine, Christiana appel- Nomen ab lata est; ut et qui eam profitentur, "Christiani nuncupati Act. xi. 26,

sunt.

M. Agnoscis igitur te Christianæ pietatis et Religionis cultorem, ac Christi Domini nostri atque Præceptoris discipulum?

authore.

b

[ocr errors]

10.

A. Id equidem agnosco, atque ingenue et libere profi- Rom. x. 9, teor; quin et universæ fœlicitatis meæ summam in eo pono, a Psal. i. et tanquam in summo hominis bono, ut sine quo conditio nostra Joan. iii. 18, quam quorumvis brutorum multo esset infœlicior futura.

xxxiii. 12.

36.

M. Religionis ergo atque pietatis Christianæ, cujus est Definitio. gravissimum sanctissimumque nomen, vim et naturam mihi definitione aliqua breviter explicari velim.

[NOEL. CATEC.]

1

e Deut. iv. 1, A. Religio Christiana est verus piusque Dei cultus, et

2. et x. 12.

Psal. exix. 4. observatio præceptorum illius.

Matt. iv. 10.

Joan. iv. 24.

Psal. i. 2.

et lxxviii. 1. et cxix. toto.

Joan. v. 39.

M.

A.

[ocr errors]

Unde eam discendam esse putas?

Non aliunde profecto quam ex cœlesti Dei ipsius verbo, quod nobis sacris literis descriptum tradidit.

M. Quænam sunt ea scripta, quæ verbum Dei, et sacras

2 Tim. iii. 15. literas nuncupas?

8 Exod. xxxii. 15, 16.

Luc. xvi. 29,

27, 44.

A. Non alia quam quæ per Mosen et Prophetas sancDeut. iv. 1. tos, Dei optimi maximi amicos, divini Spiritus instinctu, in 31. et xxiv. Veteri Testamento primum, deinde clarius in Novo Testa2 Pet. i. 20. mento, per "Dominum nostrum Jesum Christum Dei Filium, atque sanctos ejus Apostolos numine Dei afflatos divulgata sunt, et ad nostram usque ætatem integra conservata atque illæsa.

h Joan. i. 5,

9. et viii. 12.

Heb. 1. 1, 2.

i Matt. xxviii. 20.

Joan. xx. 22.

Act. ii. 4.
Eph. iii. 5.
Esai. xl. 8.
Matt. v. 18.

k

M. Cur verbum suum Deus ita nobis Scripturis manifesLuc. xvi. 17. tare voluit?

et xii. 50.

Heb. x. 36.

1 Joan. ii. 17. 1 Cor. i. 21. Eph. iv. 17, 18.

m

A. Quoniam Dei optimi maximi voluntatem, in cujus 1 Matt. vii. 21. 'cognitione atque erga eum obedientia vera pietas sita est, ipsi ex nobis, quæ cordium nostrorum sunt tenebræ, intelligere Joan. i, 5. non possumus; misertus nostri Deus eam nobis "patefecit, atque illustravit, illustratamque in utriusque Testamenti volumine, quæ Sacræ Scripturæ dicuntur, reliquit; ne incerti huc illuc ferremur, sed per cœlestem ejus doctrinam veluti aditus quidam nobis in cœlum daretur.

" Sap. ix.

16, 17. Act.

xxvi. 18.

1 Pet. ii. 9.

• Gal. iv. 24.

Heb. viii. 6.

et ix. 15. P Matt. xxvi. 56. 2 Tim. iii.

16.

q Matt. xxii.

r Matt. vii.

R Gal. iii.

15, 17.

t Deut. iv. 2, 5, 32. et

xxviii. 14.

A.

M. Cur Dei verbum Testamenti appellatione nuncupas? Quia in Religione suscipienda caput esse constat, 29. Marc. xii. intelligere quæ sit voluntas Dei immortalis, testamenti vero 21. et xii. 50. nomine non voluntas solum, sed et "suprema etiam, atque immutabilis voluntas significatur; monemur ne aliud in *Religione sequamur aut quæramus amplius quam a Deo ibi docemur; sed ut unus est verus Deus, ita unus sit unius Dei pius cultus Matt. xv. puraque Religio. Alioqui novas nobis quotidieque "commentitias Religiones fingeremus, et sua cuique genti, sua cuique civitati, sua cuique homini esset Religio. Imo non Religionem et veram pietatem, virtutum omnium initium atque fundamentum, sed superstitionem mendacem pietatis umbram, ducem ad res gerendas haberemus; id quod ex priscarum * Deut. xii. gentium in rebus alioqui humanis sapientium variis innumerisque non Religionibus, sed superstitionibus plusquam anilibus ipsa est luce clarius.

[blocks in formation]

Omnia ergo ad pietatem salutemque necessaria in verbo Dei scripto contineri affirmas ?

« PoprzedniaDalej »